BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Salvianus

ca. 400 - post 470

 

Epistolae

 

___________________________________________________

 

 

 

Epistola III.

 

Agrycio episcopo Salvianus.

 

Si excusare inofficiositatem meam apud sanctimoniam tuam cupiam, magis accusandus sim, qui inexcusabilem me esse vel non agnoscam prae stoliditate vel nolim prae superbia confiteri. Non excuso ergo; augmentum enim reatus est innocentiam iactare post culpam. Quid igitur faciam, cui nec negandi delicti facultas suppetit nec tuendi? negare enim manifesta non audeo et excusare inmodica non possum. Confugiendum mihi itaque ad divinarum est remedia litterarum, quae maximorum criminum * * *