BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Salvianus

ca. 400 - post 470

 

Epistolae

 

___________________________________________________

 

 

 

Epistola IV.

[1]

Hypatio et Quietae parentibus Salvianus,

Palladia, Auspiciola salutem.

 

Paulus apostolus, electionis vas, magister fidei et receptaculum dei, cum omnes epistolas suas utpote eloquentissimus vir dictaverit, quibusdam tamen non suum tantum nomen inscripsit, siquidem in aliis Silvani, in nonnullis Timothei, in quibusdam vero utriusque nomini suum nomen adiunxit. Cur id? Primum, credo, ut simul esse agnoscerentur, qui simul scriberent: deinde ut ii, qui separatim ab unoquoque eorum edocti fuerant, scirent omnium non discrepare sententiam: postremo, ut quos singulorum non movebat auctoritas, omnium saltim moveret adsensus. [2] Ita ergo et nos, exemplorum ingentium parvi imitatores, ad vos, quos natura parentes, fide fratres, honore dominos habemus, non, ut apostoli illi, auctoritate docentium scribimus, sed humilitate famulorum, ut qui hactenus singulorum nostrorum epistolis non moti estis, vel nunc omnium obsecratione moveamini, nosque filios vestros, ne qui ex superfluo metus sit, et simul sciatis esse et unum sentire pariter et metuere et aequaliter supplicare, non quia sciamus an vos omnibus irascamini, sed quia nos non possumus causa esse divisi. [3] Idem enim nobis admodum metus est, etiamsi non eadem videtur offensa. Caritas quippe mutua facit, ut licet vos non utrique forsan suscenseatis, uno tamen ex nobis reo alter sine tristitia reatus esse non possit. Illud sane est, quod nos contendere in aliquo et certare mutuo faciat, quod cum ambo filii vestri aequaliter rei simus, plus tamen unusquisque nostrum pro altero quam pro se timet. [4] Parentes carissimi, parentes reverendissimi, interrogari vos quaesamus liceat. Ita possunt pignora sic amantia non amari? Quid tantum mali commeruimus, vel affectus dilectissimi vel domini reverendissimi, ut nobis nec tamquam filiis reddatur gratia nec tamquam famulis remittatur offensa? [5] Septimus iam ferme annus est, ex quo nulla ad nos tam longe a vobis sitos scripta misistis. Nullis paene in deum delinquentibus tam longum lugendi tempus inponitur, nullos admodum maximorum criminum * * ut plus amet, scilicet ut patris motus non detrimenta amoris sint, sed profectus, cum quantum coercitio adtulerit unius correctioni, tantum correctio reddat mutuae caritati. [6] Quamquam hoc illos magis parentes facere conveniat, qui de nonnullis negotiis veras irascendi filiis causas habent. Tu autem quid suscenses, qui ex quo Christianus factus es, etiam falsas habere desisti? Esto enim conversiunculam nostram paganus quondam non aequanimiter acceperis: ferenda tunc fuit ex dissimilitudine studiorum etiam discrepantia voluntatum, quando nobis etsi amor non suscensebat, superstitio tamen adversabatur. Nam licet pater non odisset filium, error tamen oderat veritatem. Nunc longe aliud est. [7] Ex quo dei cultum professus es, pro me pronuntiasti. Si praeteritas irarum causas exequeris, inputa tibi, qui Christiano filiam tuam dedisti. Si id non est, quid mihi irasceris, quia eam nunc in me religionem augere cupio, quam tu in te probare coepisti? Cur, rogo, in me non diligas quod es, qui in te quod eras ipse damnasti? [8] Sed parcendum paululum verbis est, quia etiam in bona causa humilis esse, in quantum res sinit, filii apud parentes debet oratio. Indulgete, affectus carissimi; liberiorem me esse paululo in negotio suo dei affectus facit. Si quae sunt vobis aliae suscensendi causae, peccare me potuisse non abnego: in hoc vero, ubi ideo suscensetis, quia Christum amare videor, ignoscite quod dicturus sum. [9] Peto quidem veniam, quia irascimini, sed non possum dicere malum esse quod feci. Haec igitur apud voS meo nomine et quasi peculiari prece. Nunc tu, o dilectissima ac venerabilissima soror, (quae mihi tanto carior es quam prius, quanto plus a suis affectus convenit diligi, in quibus se ipsum Christus fecerit amari) fungere partibus tuis simul meisque. Ora tu ut ego inpetrem, tu postula ut uterque vincamus. Osculare, quia absens labiis non vales, saltim obsecratione pedes parentum tuorum quasi ancilla, manus quasi alumna, ora quasi filia. [10] Ne trepidaveris, ne timueris: bonos iudices habemus, affectus ipse pro te orat, natura ipsa tibi postulat, suffragia causae tuae in tuorum mentibus habes, cito adnuunt qui suo ipsi amore superantur. Obsecra ergo et supplex dicito: quid feci, quid commerui? ignoscite quicquid illud est, veniam peto, etsi delictum nescio. [11] Numquam vos, ut ipsi scitis, inofficiositate aut contumacia offendi, numquam verbo asperiore laesi, numquam vultu proterviore violavi. A vobis sum viro tradita, a vobis coniugi mancipata. Teneo, ni fallor, mandata vestra, haeret sensibus meis sanctum piae praeceptionis arcanum. Morigeram me, ut puto, ante omnia viro esse iussistis. Vestrae voluntati obsecuta sum, vestrae iussioni obtemperavi: illi in omnibus parui, cui me parere voluistis. [12] Invitavit me ad religionem, invitavit ad castitatem. Date veniam, turpe credidi reluctari: res mihi verecunda. res pudens, res sancta visa est. Fateor, cum de tali negotio mecum ageret, erubui quod non ego ante coepissem. Huc accessit etiam reverentia Christi et affectus: honeste me facere credidi quicquid dei amore fecissem. [13] Advolvor vestris, o parentes carissimi, pedibus illa ego vestra Palladia, vestra gracula, vestra domnula, cum qua his tot vocabulis quondam indulgentissim pietate lusistis, quae vobis per varia nomina nunc fuit mater, nunc avicula, nunc domina, cum esset scilicet unum vocabulum generis, aliud infantiae, tertium dignitatis. En ego illa sum, per quam vobis illa primum et parentum nomina et avorum gaudia contigerunt, et, quod utroque praestat, utrumque feliciter, cum fructu adipiscendi et beatitudine perfruendi, non quia hinc ego aliquid mihi deputem, sed tamen ingrata apud vos esse non debet, per quam vos voluit deus esse felices. [14] Ne, quaeso, ergo molestum vobis sit, quod referre aliquid deo cupio, cui omnia repensare non possum. Pleni estis solaciis iucundissimis, pleni pignoribus carissimis, pleni benedictione divina: praeter peculiarem mei causam vestrum negotium referre deo gratiam iubet, debere me ei arbitror, quod vobis tanta concessit. Sed haec hactenus; sufficienter enim iam per nos, o rarissima soror, precati sumus, reliqua sunt agenda per filiam. [15] Utamur ergo (honeste enim pro reconciliando parentum affectu cuncta temptantur), utamur illorum more et exemplo, qui ultimo causarum loco aliqua nonnumquam ad commovendam iudicum misericordiam proferebant laturis sententiam disceptatoribus, aut lamentantes matres familias aut sordidatos senes aut plorantes parvolos ingerentes, scilicet ut qui superiora causae verbis iam exoraverant, posteriora rebus ipsis perorarent. [16] Offerimus ergo et nos vobis, o carissimi parentes, pignus pari quidem illorum, sed tamen gratiore suffragio. Offerimus enim pignus non incognitum, sed domesticum, non alienum, sed proprium, nec, ut illi oratores, et sibi et iudicibus extraneum, sed nobis simul vobisque commune: quae vos utique vestri sanguinis indoles non ad incognitorum hominum cogit dilectionem, sed ad vestrorum revocat caritatem, nec alienos vobis aliena, sed vestros vestra commendat, neque id orat, ut eos ametis, quos numquam ante vidistis, sed ut eos non oderitis. quos puto non diligere non potestis. [17] Vestrum ideo, parentes carissimi, negotium, vestra res est: vester id a vobis aminus, vestra caritas deprecatur. Ne, quaeso, tantum nobis irascamini, ut nec vobis consulatis, supplicante vobis * * * commune pignus per nos simul atque nobiscum, et primam paene ad vos vocem pro nostri emittit offensa. Infelix prorsus eius et miseranda condicio, quae avus suos ex parentum primum reatu coepit agnoscere. [18] Miseremini, quaesumus, innocentiae eius, miseremini necessitatis: cogitur quodammodo pro offensa suorum iam supplicare, quae adhuc nescit, quid sit offendere. Laesus quondam Ninivitarum peccatis deus vagitu infantium et ploratione mollitus est. Nam licet totum legamus luxisse populum, praecipuam tamen misericordiam meruit sors et innocentia parvolorum, dicente ad Ionam deo: si valde contristatus es super cucurbitam. Et paulo post: ego non parcam super Ninive civitatem magnam, in qua commorantur plus quam centum viginti milia, qui non cognoverunt sinistram suam aut dexteram 1), declarans scilicet propter sinceritatem innocentium se etiam culpis nocentium pepercisse. [19] Sed quid ego de dei misericordia loquor, qui non tantum postulata tribuit, sed interdum etiam non sperata largitur, tantoquo, si dici licet, maior est hominibus humanitate et benivolentia quanto potestate atque natura? [20] Paratum, ut ait Livius 2), inter Romanos Sabinosque bellum, et, quod difficilius sedari potest, coeptum preces quondam et interventus carorum pignorum sustulerunt; cumque una eorum gens esset natura ferox, alia dolore ferveus, tantum tamen visio affectus mutui valuit, ut nec Romanus memor esse belli nec Sabinus posset iniuriae, et illi paulo ante feri ac semibarbari, cognati sanguinis cupidi, sui prodigi, amplecti se mutuo inciperent, quia pignus mutuum iam habere coepissent, fieretque unus uterque populus, quia unus utriusque esset affectus. [21] Nos non in acie stamus, non arma sumimus, non vini inferimus nec propulsare temptamus. impium fore arbitrantes, si vel in hoc filii parentibus obvient, ne puniantur iniusti. Cur, rogo, quod illi quondam affectus pro suis obtinuerunt, nostri non queant inpetrare pro nobis? An ideo infelicissimi paene omnium, ideo minus meremur veniam, quia repugnare nescimus? Quod vultis nos pati, patimur. [22] Si irascimini, deprecamur, si puniendos creditis, adquiescimus. Quid, rogo. ultioni post ista superest? Certe etiamsi iustas suscensendi causas parentes habeant, nihil contingere eis felicius, nihil optatius potest quam ut sic eis pro reatu filii satis faciant, ne necesse habeant vindicare. [23] Quid autem est, in quo magis possimus vobis nos satis facere? Filii vestri sumus, qui vos rogamus, neptis, per quam rogamus: parcite, indulgete: illi +eorum, parentes carissimi, pro se rogant, ob quorum soletis nomina etiam extraneis nil negare. Longum est de innumeris pietatis atque humanitatis exemplis dicere et praeposterum ut de maioribus ad minora veniamus. Sed tamen id, quod dicturus sum, specie quidem minus est, sed tamen re minus non est. [24] Perorans quondam pro periculo existimationis atque incolumitatis suae in Romano foro Servius Galba, cum ob difficultatem negotii et invidiam facti sui parum non modo in causa, sed etiam in eloquentia spei poneret, arte usus est, ut iudicum animos, quod inflectere precum ambitione non poterat, rerum temptaret affectu. Itaque consumptis iam admodum cunctis oratoriae artis ingeniique subsidiis, cum parum se promovisse intellexisset, parvolum, quem secum habebat. Galli, ut illis temporibus videbatur, clarissimi et nuper mortui viri filium et parvas ante subsellia auditorum indoles suas in consessu iudicum conspectuque produxit: quos cum laturis sententiam disceptatoribus oratione flebili commendaret, fractae affectu omnium mentes et inclinatae sunt. Quid plura? Factum est, ut inflexis cunctorum sensibus daret misericordia humanitati quicquid ambitioni veritas denegaret. [25] O affectus humani quanti estis. quantum valetis, qui etiam in iudicio ius habere potuistis! Discite, o parentes carissimi, venia vestri dictum sit. discite vel hoc saltim exemplo frangi atque molliri. Certe etiam illic misericordia valuit, ubi locum esse misericordiae non licebat. Laturi sententiam iudices, qui nihil ne nisi ex veritatis officio pronuntiaturos esse iuraverant, excludere tamen misericordiam nec post sacramenta potuerunt, in tantum humanitate moti, ut dum alieno negotio consulunt, suum paene obliviscerentur. [26] Nihil vos durum, nihil insolens deprecamur: vestris vos praestate pro vobis, quod praestiterunt illi extraneis contra se. Certe nec causa illic iustior nec persona carior nec audientia humanior nec orator gratior fuit. Illic agebatur pro crimine, hic pro affectu; illic pro extraneis, hic pro filiis: illic apud iuratos iudices, hic apud iniuratos parentes; illic per oratorem qui circumscribere nitebantur, hic per neptem, quae quo vos ipsa infantiae suae simplicitate plus moveat, adhuc rogare non novit. [27] Quid est quod causae desit? quod novum inquirendum nobis est inauditumque suffragium? num extraneorum apud vos precibus utendum est? Semper in amore cautella est; nemo enim melius diligit quam qui maxime veretur offendere. Unde ego nunc veniam peto, non quia offendisse me noverim, sed ut locum offensae penitus non relinquam, nec conscientia culpae, sed ratione et officio caritatis. ut maiorem apud te affectus gratiam obsecratio mereatur innoxii et amori proficiat supplicatio reatu carens, habeasque plus in filii tui deprecatione quod diligas, si non habes quod remittas. [28] Quamquam temere fortasse nobis de innocentia blandiamur, quid tu de nobis sentias nescientes; tui enim nobis sensus magis quam nostrae opinionis ratio habenda est. Superest ergo, ut si quid aliud et quicquid illud commissum a nobis est, tu, qui id offensi dignum putas, venia quoque non indignum arbitreris. Pulchre tibi ipse in tuorum reatu satis facies. Nihil de ultione perdit filio ignoscens pater, quia felicius multo est et laudabilius suis aliquem etiam inmerito ignoscere quam in suos etiam merito vindicare. Vale.

 

_________

 

 

1)

Ion. 4, 11

 

2)

Liv. 1, 13