<<< operis indicem   <<< retro



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber II
 


 






 



C o n c l u s i o

____________________________________



1.
Promissionibus ergo nostris, ut opinor, pro modulo ingenii Domino praestante completis, consideremus ordo iste disciplinarum cur fuerit usque ad astra perductus; scilicet ut animos vel saeculari sapientiae deditos disciplinarum exercitatione defecatos a terrenis rebus abduceret, et in superna fabrica laudabiliter collocaret.

2.
Sed nonnulli siderum pulchritudine et splendoris claritate pellecti, perditionis suae causas studiosissime perquirentes, in lapsus stellarum caecatis mentibus corruerunt, ita ut per supputationes noxias, quae mathesis dicitur, eventus rerum se praescire posse confiderent. quos, ut de nostris taceam, Plato, Aristoteles atque alii viri meliores ingenio, rerum ipsarum veritate commoti, concordi sententia damnaverunt, dicentes confusionem rerum potius de tali persuasione generari; nam si genus humanum ad varios actus nascendi necessitate premeretur, cur aut boni mores mererentur laudem, aut mali legum incurrerent ultionem? et quamvis ipsi non fuerint caelesti sapientiae dediti, veritatis tamen testimonio errores eorum merito perculerunt, de quibus dicit Apostolus: Dies observatis et menses; timeo ne sine causa laboraverim in vobis. unde et in Deuteronomio Dominus plenius iubet: Non inveniatur in te qui lustrat filium vel filiam suam, per ignem divinans divinationem et auspicans et augurans veneficus et incantans incantationem ventriloquus et prodigiorum inspector et interrogans mortuos; est autem abominatio Domino Deo tuo omnis faciens haec.

3.
Sed nos, qui mentis intentione veraciter subire desideramus ad caelos, omnia Deum credamus pro sua voluntate disponere, et vanitates saeculi respuentes atque damnantes Scripturarum divinarum libros, sicut in primo volumine dictum est, servato ordine sedulo perscrutemur, quatenus quod illi propter humanas laudes inaniter appetere visi sunt, nos ad Creatoris gloriam cuncta referentes utiliter ad superna mysteria perducamus. et ideo, sicut beatus Augustinus ait et alii doctissimi Patres, scripturae saeculares non debent respui. legem vero divinam convenit, sicut scriptum est, die noctuque meditari, quia illinc interdum aliquarum rerum honesta notitia comparatur, hoc autem aeterna vita percipitur.

4.
Si quis vero, caelesti amore flammatus et terrenis desideriis exutus, supernas virtutes desiderat intueri, sancti Iohannis Apocalypsin legat, et in illa contemplatione defixus cognoscit Dominum Christum, qui tanta tamque mirifica opera providentia excogitavit, ratione disposuit, virtute perfecit, nunc Spiritu divino sustentare, potestate terrere, pietate moderari: inexcogitabilis, ineffabilis, et nulli alii plenissime notus quam ipse sibi. cognoscet etiam in throno maiestatis suae residentem per angelos sanctos ecclesias commonere, ultiones malis minari, bonis praemia polliceri, et a cunctis senioribus, archangelis ac totius militiae caelestis exercitu cum tremore maximo suppliciter adorari; et hoc illis esse praecipuum ac singulare negotium, gloriam sanctae Trinitatis infatigabili semper devotione concinere. intellegit quoque mundum istum eius imperio gubernari, et in fine saeculi quando voluerit in melius immutandum. tunc angelis tuba canentibus mortui resurgent, et in novitate vitae reparabitur genus humanum, quod longa vetustate fuerat consepultum. ipse quoque terribilis ac metuendus, tonitruis fulminibusque praemissis, destructo iniquitatis filio mundum iudicaturus adveniet, patefactis virtutibus suis, quas in primo adventu provida dispensatione passim non decrevit ostendere. post intelleget quantis laboribus et calamitatibus absoluta in aeternum cum Domino laetetur ecclesia, qua iustitia cum diabolo pereant qui eius iussionibus obsecundant; et tunc re vera magna exultatione saginatur, quando rerum ipsarum fuerit inspectione completus. erit etiam post haec, sicut scriptum est, caelum novum et terra nova; quod si modo fixe atque inviolabiliter credimus, ad illam gloriam contuendam Christi munere pervenimus.

5.
Sed si adhuc volumus maiore illuminatione compleri, ut etiam hic nobis constitutis futura possit vita dulcescere, cum timore maximo et admiratione, in quantum tamen sobrie mens humana pertingit, consideremus quemadmodum sancta Trinitas personis distincta, natura vero inseparabiliter conexa atque consubstantialis, creaturas suas commeans atque replens, ubique sit tota; deinde quemadmodum malis absens reddatur, cum tamen praesens esse non desinat; tertio cum substantia ipsius supra omne lumen sit et claritas singularis, a nulla tamen creaturarum modo sicut est possit plenissime contueri, sicut dicit Apostolus: Videbimus eum sicuti est; quarto qualis sit in Christo rege pietas, ut Dominus angelorum humanam condicionem non fuerit dedignatus assumere, et vita omnium crucis elegerit sustinere patibulum. nam ut mors ab humano genere vinceretur, in assumpta carne pertulit, qui non potest mori, et cetera quae de hac re diversi Patres, repleti divino Spiritu, veraciter ediderunt.

6.
In istis quidem ac talibus omnis admiratio deficit, perscrutatio humana succumbit. verumtamen haec sunt deliciae Christianorum, haec consolatio magna lugentium, quoniam dum talia reverenter et fixa mente revolvimus, praestante Christo a nobis diabolum cum suis operibus effugamus. tamen ista sic admiranda sunt, ut constanter indubieque credantur; sic supra nos confitenda, ut omnimodo fixa nostris mentibus perseverent. licet enim talibus considerationibus sensus nostros cedere; fidem vero nostram non licet hesitatione aliqua titubare. sed tamen quod hic consequi non possumus, cum eum ipsius indulgentia viderimus, in quantum donaverit pro modulo nostro sine dubitatione cognoscimus, sicut dicit Apostolus: Nunc videmus per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem.

7.
Sed quid est hoc, quod beatis facies Dei promittitur, cum ille membrorum nulla distinctione formetur? sine dubio facies Dei virtutis eius adoranda cognitio est, divini luminis sancta declaratio, omnipotentiae ipsius praecipua magnitudo, iustitiae tanta puritas ut omnis illi aequitas comparata sordescat, veritatis incommutabilis fortitudo, patientiae librata moderatio, pietatis indeficiens plenitudo, consilii stupenda dispositio, gloria mirabilis, clementia singularis. felicitas magna fidelium, quibus promittitur sicuti est Dominum videre, cui devotissime credentes iam beatitudinis spe magna repleti sunt! quid, rogo, praestabit aspectus, quando talia iam largitus est creditus? inaestimabile quippe donum est conspicere Creatorem, unde vivunt quaecumque vitalia sunt, unde sapiunt quaecumque subsistunt, unde administrantur quaecumque creata sunt, unde reparantur quaecumque in melius instaurata consurgunt, unde veniunt quaecumque salutariter appetuntur, unde virtutes manant per quas ipse vincitur mundus. sed licet omnia sustentet, omnia inenarrabiliter pius arbiter administret, illa tamen nimis suavissima dona sunt, quando nostro conspectui clementissimus Redemptor apparere dignabitur. haec et his similia quae possunt de illa maiestate cogitari, ut arbitror, faciem Dei vocat Apostolus.

8.
Praesta, quaesumus, Domine, visionis huius gloriosissimam sanctitatem, ut eos, quibus tam magnum desiderium concitasti, non patiaris de illa bonitate fraudari. videamus te in aeternum viventem, qui pro nobis mori dignatus es. videamus gloriam maiestatis tuae, qui in carne nostra voluisti humilis apparere. nam ut servos tuos benigne respicias, habet et istud saeculum; ut ipsi vero tuam faciem plenissime atque evidenter inspiciant, iste non recipit mundus. praesta, Domine, ut illa credentibus tibi conferas, in quibus praemia cuncta concludas.

9.
Hinc itaque, dilectissimi fratres, pater Augustinus, ut fidelibus solet esse proficuus, in libro quem ad Paulinam scripsit de videndo Deo copiose nimis et mirabiliter disputavit; in cuius fine quomodo Deus videatur distincte breviterque complexus est. quapropter non de nostris meritis sed de gratia Domini praesumentes, illum conspectum concedi nobis iugiter postulemus, quando ipse trina promissione munificus pauperes suos commonens dicit: Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. unde, carissimi fratres, hinc potius evenit ut largiente Domino veraciter ad caelum subire mereamur, quam illinc unde se gentiles ad supernam fabricam fallaciter extollere putaverunt. modum fortasse librorum excessisse videamur; sed si Genesis atque Exodi aliorumque librorum consideres quantitatem, incipiunt esse breves quos prius aestimavimus longiores.

Cassiodori senatoris institutionum divinarum et humanarum rerum libri duo explicuerunt feliciter.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro