BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0184A]

Caput XXVII

De solidis per miraculum

debitori redditis.

 

Neque illud taceam quod ejus discipulus Peregrinus [0184B] nomine narrare consueverat: quia die quadam fidelis vir quidam necessitate debiti compulsus, unum sibi fore remedium credidit, si ad Dei virum pergeret, et quae eum urgeret debiti necessitas, indicaret. Venit itaque ad monasterium, omnipotentis Dei famulum reperit, et quia a creditore suo pro duodecim solidis graviter affligeretur, intimavit. Cui venerabilis Pater nequaquam se habere duodecim solidos respondit, sed tamen ejus inopiam blanda locutione consolatus, ait: Vade, et post biduum revertere, quia deest hodie quod tibi debeam dare. In ipso autem biduo more suo in oratione fuit occupatus. Cumque die tertio is qui necessitate debiti affligebatur, rediret, super arcam monasterii, quae erat frumento plena, subito tredecim solidi sunt inventi. [0184C] Quos vir Dei deferri jussit, et afflicto petitori tribui, dicens, ut duodecim redderet, et unum in expensis propriis haberet.

Sed ad ea nunc redeam, quae ejus discipulis in libri hujus exordio praedictis referentibus agnovi. Quidam vir gravissima adversarii sui aemulatione laborabat, cujus ad hoc usque odium prorupit, ut ei nescienti in potu venenum daret 1). Quod quamvis vitam auferre non valuit, cutis tamen colorem mutavit, ita ut diffusa in corpore ejus varietas leprae morem imitari videretur. Sed ad Dei hominem deductus salutem pristinam citius recepit: nam mox ut eum [0184D] contigit, omnem cutis illius varietatem fugavit.

 

――――――――

 

1) [0184D] Primus Aud. et Lyr., venenum misceret.