BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput XXIX

De dolio vacuo,

oleo repleto.

 

Qua increpatione completa, sese cum eisdem fratribus in orationem dedit. In eo autem loco ubi cum fratribus orabat, vacuum erat ab oleo dolium 1) et coopertum. Cumque sanctus vir in oratione persisteret, coepit operimentum ejusdem dolii oleo excrescente sublevari. Quo com­moto atque sublevato, oleum quod excreverat, ora dolii transiens, pavimentum [0186D] loci in quo incubuerat 2) inundabat. Quod Benedictus Dei famulus ut aspexit, protinus orationem complevit, atque in pavi­mentum oleum defluere cessavit. Tunc diffidentem inobedientemque fratrem latius admonuit, ut fidem habere disceret et humilitatem. Idem vero frater salubriter correptus erubuit: quia venerabilis Pater virtutem omnipotentis Dei, quam admonitione intimaverat, miraculis ostendebat; nec erat jam ut quisquam de ejus promissionibus dubitare posset, qui in uno eodemque momento [0188A] pro vitreo vase pene vacuo plenum oleo dolium reddidisset.

 

――――――――

 

1) [0186D] Primus Carn. et primus Gemet., vacuus ... dolius 

2) [0186D] Prior Theod. Longip. et secundus Gemet., incubuerant, scil. S. Benedictus, ejusque fratres.