BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Liber regulae pastoralis

 

Pars tertia

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput XXI.

 

Quomodo admonendi

qui aliena non appetunt, sed sua retinent;

et qui sua tribuentes, aliena tamen rapiunt.

 

Aliter admonendi sunt qui nec aliena appetunt, nec sua largiuntur; atque aliter qui et ea quae habent tribuunt, et tamen aliena rapere non desistunt. Admonendi sunt qui nec aliena appetunt, nec sua largiuntur, ut sciant sollicite quod ea de qua sumpti sunt, cunctis hominibus terra communis est, et idcirco alimenta quoque omnibus communiter profert. Incassum ergo se innocentes putant, qui commune Dei munus sibi privatum vindicant; qui cum accepta non tribuunt, in proximorum nece grassantur, quia tot pene quotidie perimunt, quot morientium pauperum apud se subsidia abscondunt. Nam cum quaelibet necessaria indigentibus ministramus, sua illis reddimus, non nostra largimur; justitiae debitum potius solvimus, quam misericordiae opera implemus. Unde et ipsa Veritas cum de misericordia caute exhibenda loqueretur, ait: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus (Matth. VI, 1). Cui quoque sententiae etiam Psalmista concinens dicit: Dispersit dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. CI, 9). Cum enim largitatem impensam pauperibus praemisisset, non hanc vocare misericordiam, sed justitiam maluit; quia quod a communi Domino tribuitur, justum profecto est, ut quicunque accipiunt, eo communiter utantur. Hinc etiam Salomon ait: Qui justus est, tribuet et non cessabit (Prov. XXI, 26). Admonendi sunt quoque ut sollicite attendant quod ficulnea quae fructum non habuit, contra hanc districtus agricola queritur, quod etiam terram occupavit. Terram quippe ficulnea sine fructu occupat, quando mens tenacium hoc quod prodesse multis poterat, inutiliter servat. Terram ficulnea sine fructu occupat, quando locum quem exercere alius per solem boni operis valuit, stultus per desidiae umbram premit.

Hi autem nonnunquam dicere solent: Concessis utimur, aliena non quaerimus, et si digna misericordiae retributione non agimus, nulla tamen perversa perpetramus. Quod idcirco sentiunt, quia videlicet aurem cordis a verbis coelestibus claudunt.

Admonendi sunt tenaces, ut noverint quod hanc primam injuriam faciunt Deo, quia danti sibi omnia, nullam misericordiae hostiam reddunt. Hinc enim Psalmista ait: Non dabit Deo propitiationem suam, nec pretium redemptionis animae suae (Psal. XLVIII, 8). Pretium namque redemptionis dare, est opus bonum praevenienti nos gratiae reddere. Hinc Joannes exclamat dicens: Jam securis ad radicem arboris posita est. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Luc. III, 9). Qui ergo se innoxios, quia aliena non rapiunt aestimant, ictum securis vicinae praevideant, et torporem improvidae securitatis amittant, ne cum ferre fructum boni operis negligunt, a praesenti vita funditus quasi a viriditate radicis exsecentur. At contra admonendi sunt, qui et ea quae habent tribuunt, et aliena rapere non desistunt, ne valde munifici videri appetant, et de boni specie deteriores fiant. Hi etenim propria indiscrete tribuentes, non solum ut supra jam diximus, ad impatientiae murmurationem proruunt; sed cogente se inopia, usque ad avaritiam devolvuntur. Quid ergo eorum mente infelicius, quibus de largitate nascitur avaritia, et peccatorum seges quasi ex virtute seminatur? Prius itaque admonendi sunt ut tenere sua rationabiliter sciant, et tunc demum ut aliena non ambiant. Si enim radix culpae in ipsa effusione non exuritur, nunquam per ramos exuberans avaritiae spina siccatur. Occasio ergo rapiendi subtrahitur, si bene prius jus possidendi disponatur. Tunc vero admoniti audiant, quomodo quae habent misericorditer tribuant, quando nimirum didicerunt ut bona misericordiae per interjectam rapinae nequitiam non confundant. Violenter enim exquirunt quae misericorditer largiuntur. Sed aliud est pro peccatis misericordiam facere, aliud pro misericordia facienda peccare: quae jam nequaquam misericordia nuncupari potest, quia ad dulcem fructum non proficit quae per virus pestiferae radicis amarescit. Hinc est enim quod ipsa etiam sacrificia per prophetam Dominus reprobat, dicens: Ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto (Isai. LXI, 8). Hinc iterum dixit: Hostiae impiorum abominabiles, quae offeruntur ex scelere (Prov. XXI, 27). Qui saepe quoque et indigentibus subtrahunt quae Deo largiuntur. Sed quanta eos animadversione renuat per quemdam sapientem Dominus demonstrat, dicens: Qui offert sacrificium de substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Eccli. XXXIV. 24). Quid namque esse intolerabilius potest, quam mors filii ante oculos patris? Hoc itaque sacrificium quanta ira aspiciatur ostenditur, quod orbati patris dolori comparatur. Et tamen plerumque quanta tribuunt, pensant; quanta autem rapiunt, considerare dissimulant. Quasi mercedem numerant, et perpendere culpas recusant. Audiant itaque quod scriptum est: Qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum (Aggaei. VI). In sacculo quippe pertuso videtur, quando pecunia mittitur; sed quando amittitur, non videtur. Qui ergo quanta largiuntur aspiciunt, sed quantum rapiunt non perpendunt, in pertuso sacculo mercedes mittunt, quia profecto has in spem suae fiduciae intuentes congerunt, sed non intuentes perdunt.