BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Liber regulae pastoralis

 

Pars tertia

 

_________________________________________________________

 

 

 

Caput XXVII.

 

Quomodo admonendi

conjugati et caelibes.

 

Aliter admonendi sunt conjugiis obligati, atque aliter a conjugii nexibus liberi. Admonendi namque sunt conjugiis obligati, ut cum vicissim quae sunt alterius cogitant, sic eorum quisque placere studeat conjugi, ut non displiceat Conditori; sic ea quae hujus mundi sunt agant, ut tamen appetere quae Dei sunt non omittant; sic de bonis praesentibus gaudeant, ut tamen sollicita intentione mala aeterna pertimescant; sic de malis temporalibus lugeant, ut tamen consolatione integra spem in bonis perennibus figant; quatenus dum in transitu cognoscunt esse quod agunt, in mansione quod appetunt; nec mala mundi cor frangant, cum spes bonorum coelestium roborat; nec bona praesentis vitae decipiant, cum suspecta subsequentis judicii mala contristant. Itaque animus Christianorum conjugum et infirmus et fidelis, qui et plene cuncta temporalia despicere non valet, et tamen aeternis se conjungere per desiderium valet; quamvis in delectatione carnis interim jaceat, supernae spei refectione convalescat. Et si habet quae mundi sunt in usu itineris, sperat quae Dei sunt in fructu perventionis; nec totum se ad hoc quod agit conferat, ne ab eo quod robuste sperare debuit funditus cadat. Quod bene ac breviter Paulus exprimit, dicens: Qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes (I Cor. VII, 29, 30). Uxorem quippe quasi non habendo habet, qui sic per illam carnali consolatione utitur, ut tamen numquam ad prava opera a melioris intentionis rectitudine ejus amore flectatur. Uxorem quasi non habendo habet, qui transitoria esse cuncta conspiciens, curam carnis ex necessitate tolerat, sed aeterna gaudia spiritus ex desiderio exspectat. Non flendo autem flere, est sic exteriora adversa plangere, ut tamen noverit aeternae spei consolatione gaudere. Et rursum, non gaudendo gaudere, est sic de infimis animum attollere, ut tamen nunquam desinat summa formidare. Ubi apte quoque paulo post subdit: Praeterit enim figura hujus mundi (Ibid., 1). Ac si aperte diceret: Nolite constanter mundum diligere, quando et ipse non potest, quem diligitis, stare. Incassum cor quasi manentes figitis, dum fugit ipse quem amatis.

Admonendi sunt conjuges, ut ea in quibus sibi aliquando displicent, et patientes invicem tolerent, et exhortantes invicem salvent. Scriptum namque est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. IV, 2). Lex quippe Christi charitas est; quia ex illo nobis et largiter sua bona contulit, et aequanimiter mala nostra portavit. Tunc ergo legem Christi imitando complemus, quando et nostra bona benigne conferimus, et nostrorum mala pie sustinemus. Admonendi quoque sunt, ut eorum quisque non tam quae ab altero tolerat, quam quae ab ipso tolerantur attendat. Si enim sua quae portantur considerat, ea quae ab altero sustinet, levius portat.

Admonendi sunt conjuges, ut suscipiendae prolis se meminerint causa conjunctos, et cum immoderatae admistioni servientes, propagationis articulum in usum transferunt voluptatis, perpendant quod licet extra non exeant, in ipso tamen conjugio conjugii jura transcendunt. Unde necesse est ut crebris exorationibus deleant quod pulchram copulae speciem admistis voluptatibus foedant. Hinc est enim quod peritus medicinae coelestis Apostolus non tam sanos instituit, quam infirmis medicamenta monstravit, dicens: De quibus scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationem autem unusquisque suam habeat uxorem, et unaquaeque suum virum habeat (I Cor. VII, 1, seq. etc.). Qui enim fornicationis metum praemisit, profecto non stantibus praeceptum contulit; sed ne fortasse in terram ruerent, lectum cadentibus ostendit. Unde adhuc infirmantibus subdidit: Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro (Ibid.). Quibus dum in magna honestate conjugii aliquid de voluptate largiretur, adjunxit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium (Ibid.). Culpa quippe esse innuitur, quod indulgeri perhibetur; sed quae tanto citius relaxetur, quanto non per hanc illicitum quid agitur, sed hoc quod est licitum, sub moderamine non tenetur. Quod bene Loth in semetipso exprimit, qui ardentem Sodomam fugit; sed tamen Segor inveniens, nequaquam mox montana conscendit (Gen. XIX, 30). Ardentem quippe Sodomam fugere, est illicita carnis incendia declinare. Altitudo vero montium, est munditia continentium. Vel certe quasi in monte sunt qui etiam carnali copulae inhaerent, sed tamen extra suscipiendae prolis admistionem debitam, nulla carnis voluptate solvuntur. In monte quippe stare est, nisi fructum propaginis in carne non quaerere. In monte stare, est carni carnaliter non adhaerere. Sed quia multi sunt qui scelera quidem carnis deserunt, nec tamen in conjugio positi usus solummedo debiti jura conservant, exiit quidem Loth Sodomam, sed tamen mox ad montana non pervenit, quia jam damnabilis vita relinquitur, sed adhuc celsitudo conjugalis continentiae subtiliter non tenetur. Est vero in medio Segor civitas, quae fugientem salvet infirmum, quia videlicet cum sibi per incontinentiam miscentur conjuges, et lapsus scelerum fugiunt, et tamen venia salvantur. Quasi parvam quippe civitatem inveniunt in qua ab ignibus defendantur, quia conjugalis haec vita non quidem in virtutibus mira est, sed tamen a suppliciis secura. Unde idem Loth ad angelum dicit: Est civitas hic juxta, ad quam possum fugere, parva; et salvabor in ea. Numquid non modica est, et vivet anima mea in ea (Genes. XIX, 20)? Juxta ergo dicitur, et tamen ad salutem tuta perhibetur, quia conjugalis vita nec a mundo longe divisa est, nec tamen a gaudio salutis aliena. Sed tunc in hac actione vitam suam conjuges quasi in parva civitate custodiunt, quando pro se assiduis deprecationibus intercedunt. Unde et recte per angelum ad eumdem Loth dicitur: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es (Ibid. 21). Qui videlicet cum deprecatio funditur Deo nequaquam talis conjugii vita damnatur. De qua deprecatione Paulus quoque admonet, dicens: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5).

At contra admonendi sunt qui ligati conjugiis non sunt, ut praeceptis coelestibus eo rectius serviant, quo eos ad curas mundi nequaquam jugum copulae carnalis inclinat; ut quos onus licitum conjugii non gravat, nequaquam pondus illicitum terrenae sollicitudinis premat; sed tanto eos paratiores dies ultimus, quanto et expeditiores inveniat; ne quo meliora agere vacantes possunt, sed tamen negligunt, eo supplicia deteriora mereantur. Audiant quod Apostolus cum quosdam ad caelibatus gratiam instrueret, non conjugium sprevit, sed curas mundi nascentes ex conjugio repulit, dicens: Hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam; sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Domino observiendi (Ibid., 35). Ex conjugiis quippe terrenae sollicitudines prodeunt; et idcirco magister gentium auditores suos ad meliora persuasit, ne sollicitudine terrena ligarentur. Quem igitur caelibem curarum saecularium impedimentum praepedit, et conjugio se nequaquam subdidit, et tamen conjugii onera non evasit. Admonendi sunt caelibes, ne sine damnationis judicio misceri se feminis vacantibus putent. Cum enim Paulus fornicationis vitium tot criminibus exsecrandis inseruit, cujus sit reatus indicavit, dicens: Neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9, 10). Et rursum: Fornicatores autem et adulteros judicabit Deus (Hebr. XIII, 4). Admonendi itaque sunt, ut si tentationum procellas cum difficultate salutis tolerant, conjugii portum petant. Scriptum namque est: Melius est nubere, quam uri (I Cor. VII, 9). Sine culpa scilicet ad conjugium veniunt, si tamen necdum meliora voverunt. Nam quisquis bonum majus subire proposuit, bonum minus quod licuit, illicitum fecit. Scriptum quippe est: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno caelorum (Luc. IX, 62). Qui igitur fortiori studio intenderat, retro convincitur respicere, si relictis amplioribus bonis ad minima retorquetur.