BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

2.

Benedictio episcoporum.

 

Adesto supplicationibus nostris, omnipotens deus, et quod humilitatis nostrae gerendum est ministerio, tuae uirtutis impleatur effectu: per

Alia. Propitiare domine supplicationibus nostris, et inclinato super hunc famulum tuum cornu gratiae sacerdotalis benedictionis tuae in eo effunde uirtutem: per

Consecratio. Deus honorum omnium, deus omnium dignitatum, quae gloriae tuae sacratis famulantur ordinibus, deus qui Mosen, famulum tuum secreti familiaris affatu, inter cetera caelestis documenta culturae de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens, electum Aaron mystico amictu uestiri inter sacra iussisti, ut intelligentiae sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas, ne eruditio doctrinae tuae ulli deesset aetati: cum et apud ueteres reuerentiam ipsa significationum species optineret et apud nos certiora essent experimenta rerum, quam enigmata figurarum: Illius namque sacerdotii anterioris habitus nostrae mentis ornatus est, et pontificalem gloriam non iam nobis honor commendat uestium, sed splendor animarum, quia et illa quae tunc carnalibus blandiebantur optutibus ea potius quae in ipsis erant intellegenda poscebant: et idcirco huic famulo tuo, quem ad summi sacerdotii ministerium elegisti, hanc quaesumus domine gratiam largiaris, ut quicquid illa uelamina in fulgore auri, in nitore gemmarum, in multimodi operis uarietate signabant, hoc in eius moribus actibusque clarescat: comple in sacerdote tuo mysterii tui summam et ornamentis totius glorificationis instructum caelestis unguenti flore sanctifica. + Hoc domine copiose in eius caput influat + hoc in oris subiecta decurrat + hoc in totius corporis extrema descendat, ut tui spiritus uirtus et interiora eius repleat et exteriora circumtegat: abundet in eo constantia fidei, puritas dilectionis, sinceritas pacis: tribuas ei cathedram episcopalem ad regendam ecclesiam tuam et plebem uniuersam, sis ei auctoritas, sis ei firmitas, sis potestas: multiplices super eum benedictionem et gratiam tuam, ut ad exorandam misericordiam tuam tuo munere semper idoneus tua gratia possit esse deuotus: per dominum.

Super oblata. Haec hostia domine quaesumus emundet nostra delicta, et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet: per.

Praefatio. Hanc igitur oblationem seruitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offerimus etiam pro famulo tuo illo, quem ad episcopatus ordinem promouere dignatus es, quaesumus domine ut placatus accipias et propitius in eo tua dona custodias, ut quod diuino munere consequutus est, diuinis effectibus exequatur: diesque nostros in tua.

Ad completa. Haec nos communio domine purget a crimine et caelestis remedii faciat esse consortes: per.