BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

5.

viiii kalendas ianuarias id est xxiiii die mensis decembris oratio in uigiliis domini

 

Deus qui nos redemtionis nostrae annua expectatione laetificas, praesta ut unigenitum tuum, quem redemtorem laeti suscepimus, uenientem quoque iudicem securi uideamus: per.

Super oblata. Da nobis quaesumus omnipotens deus, ut sicut adoranda filii tui natalicia praeuenimus sic eius munera capiamus sempiterna gaudentes: per.

Ad completam. Da nobis domine quaesumus unigeniti filii tui recensita natiuitate respirare, cuius caelesti mysterio pascimur et potamur: per.