BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

12.

v kalendas ianuarias id est xxviii die mensis decembris natale innocentum ad sanctum Paulum

 

Deus cuius hodierna die praeconium innocentes martyres non loquendo sed moriendo coniessi sunt: omnia in nobis uitiorum mala mortifica, ut fidem tuam quam lingua nostra loquitur etiam moribus uita fateatur: per.

Super oblata. Sanctorum tuorum nobis domine pia non desit oratio, quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper optineat: per.

Ad completa. Votiua domine dona percepimus, quae sanctorum nobis precibus et praesentis quaesumus uitae pariter et aeternae tribue conferre subsidium: per.

Alia. Deus qui licet sis magnus in magnis, mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis: da nobis quaesumus in eorum celebritate gaudere, qui filio tuo domino nostro testimonium praebuerunt etiam non loquentes: per.