BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

30.

iiii idus martias id est xii die mensis martii

natale sancti Gregorii papae

 

Deus qui animae famuli tui Gregorii aeternae beatitudinis praemia contulisti: concede propitius ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur, eius apud te precibus subleuemur: per.

Super oblata. Annue nobis domine, ut animae famuli tui Gregorii prosit oblatio, quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta: per.

Ad completa. Deus qui beatum Gregorium pontificem sanctorum tuorum meritis coaequasti: concede propitius, ut qui commemorationis eius festa percolimus, uitae quoque imitemur exempla: per.