Gregorius Magnus
ca. 540 - 604
|
Sacramentarium Gregorianum
|
_________________________________________________________
|
|
44.Sabbatum in xii lectiones ad sanctum Petrum
Populum tuum domine quaesumus propitius respice, atque ab eo flagella tuae iracundiae clementer auerte: per.Alia. Deus qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere: da nobis salutem mentis et corporis, ut ea quae pro peccatis nostris patimur, te adiuuante uincamus: per.Alia. Protector noster aspice deus, ut qui malorum nostrorum pondere premimur, percepta misericordia libera tibi mente famulemur: per.Alia. Adesto quaesumus domine supplicationibus nostris, ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter aduersa securi: per.Alia. Preces populi tui domine quaesumus clementer exaudi, ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer liberemur: per.Alia. Quaesumus omnipotens deus uota humilium respice, atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende: per.Alia. Actiones nostras quaesumus domine et aspirando praeueni et adiuuando prosequere, ut cuncta nostra operatio et a te semper incipiat et per te coepta finiatur: per.Ad missa. Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium, concede propitius, ut nos famulos tuos non exurat flamma uitiorum: per.Super oblata. Praesentibus sacrificiis domine ieiunia nostra sanctifica, ut quod obseruantia nostra profitetur extrinsecus, interius operetur: per.Ad complendum. Sanctificationibus tuis omnipotens deus et uitia nostra curentur et remedia nobis aeterna proueniant: per. |