BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

46.

Feria ii ad sanctum Clementem

 

Praesta quaesumus omnipotens deus, ut familia tua, quae se affligendo carne ab alimentis abstinet, sectando iustitiam a culpa ieiunet: per.

Super oblata. Haec hostia domine placationis et laudis tua nos propitiatione dignos efficiat: per.

Ad complendum. Haec nos communio domine purget a crimine et caelestis remedii faciat esse consortes: per.

Super populum. Adesto supplicationibus nostris omnipotens deus, et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges, consuetae misericordiae tribue benignus effectum: per.