BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

53.

Feria ii ad sanctum Marcum

 

Cordibus nostris quaesumus domine benignus infunde, ut sicut ab escis corporalibus abstinemus, ita sensus quoque nostros a noxiis retrahamus excessibus: per.

Super oblata. Munus quod tibi domine nostrae seruitutis offerimus, tu salutare nobis perfice sacramentum: per.

Ad completa. Praesta quaesumus omnipotens et misericors deus, ut quae ore contingimus, pura mente capiamus: per.

Super populum. Subueniat nobis domine misericordia tua, ut ab inminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente saluari: per.