BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

62.

Feria iiii ad sanctum Paulum

 

Deus qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium ueniam praebes, miserere supplicibus tuis, ut reatus nostri confessio indulgentiam ualeat percipere delictorum: per.

Alia. Praesta quaesumus omnipotens deus, ut quos ieiunia uotiua castigant, ipsa quoque deuotio sancta laetificet, ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus: per.

Super oblata. Supplices domine te rogamus, ut his sacrificiis peccata nostra mundentur, quia tunc ueram nobis tribuis et mentis et corporis sanitatem: per.

Ad completa. Sacramenta quae sumpsimus domine deus noster et spiritalibus nos repleant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis: per.

Super populum. Pateant aures misericordiae tuae domine precibus supplicantum, et ut petentibus desiderata concedas, fac eos quae tibi sunt placita postulare: per.