BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

65.

Sabbato ad sanctum Laurentium foris murum

 

Fiat domine quaesumus per gratiam tuam fructuosus nostrae deuotionis affectus, quia tunc nobis proderunt suscepta ieiunia, si tuae sint placita pietati: per.

Super oblata. Oblationibus quaesumus domine placare susceptis, et ad te nostras etiam rebelles conpelle propitius uoluntates: per.

Ad completa. Tua nos quaesumus domine sancta purificent et operationis suae perficiant esse placatos: per.

Super populum. Deus qui sperantibus in te misereri potius eligis quam irasci: da nobis digne flere mala quae fecimus, ut tuae consolationis gratiam inuenire ualeamus: per.