BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

70.

Feria v ad sanctum Apollonarem

 

Praesta quaesumus omnipotens deus, ut dignitas conditionis humanae per inmoderantiam sauciata medicinalis parsimoniae studio reformetur: per.

Super oblata. Domine deus noster, qui in his potius creaturis quas ad fragilitatis nostrae subsidium condidisti, tuo quoque nomini munera iussisti dicanda coustitui: tribue quaesumus, ut et uitae nobis praesentis auxilium et aeternitatis efficiant sacramentum: per.

Ad completa. Quod ore sumpsimus domine, mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum: per.

Super populum. Esto quaesumus domine propitius plebi tuae, ut quae tibi non placent respuentes, tuorum potius repleatur delectationibus mandatorum: per.