BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

78.

Exorcismus olei

 

Deus qui uirtute sancti spiritus tui inbecillarum mentium rudimenta confirmas: te oramus domine, ut uenturis ad beatae regenerationis lauachrum tribuas per unctionem istius creaturae purgationem mentis et corporis, ut si quae illis aduersantium spirituum inhaesere reliquiae, ad tactum sanctificati olei huius abscedant: nullus spiritalibus nequitiis locus nulla refugis uirtutibus sit facultas, nulla insidiantibus malis latendi licentia relinquatur, sed uenientibus ad fidem seruis tuis et sancti spiritus tui operatione mundandis sit unctionis huius praeparatio utilis ad salutem, quam etiam caelestis regenerationis natiuitate in sacramento sunt baptismatis adepturi: per dominum nostrum Iesum Christum qui uenturus est iudicare uiuos et mortuos et saeculum per ignem.

Ad completa. Refecti uitalibus alimentis quaesumus domine deus noster, ut quod tempore nostrae mortalitatis exsequimur, inmortalitatis tuae munere consequamur: per.