BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Sacramentarium Gregorianum

 

_________________________________________________________

 

 

 

79.

Orationes quae dicendae sunt vi feria

maiore in Hierusalem

 

Oremus dilectissimi nobis pro ecclesia sancta dei, ut eam deus et dominus noster pacificare et custodire dignetur toto orbe terrarum, subiciens ei principatus et potestates, detque nobis quietam et tranquillam uitam degentibus glorificare deum patrem omnipotentem.

Oremus. Omnipotens sempiterne deus, qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus reuelasti, custodi opera misericordiae tuae, ut ecclesia toto orbe diffusa stabili fide in confessione tui nominis perseueret: per.

Oremus et pro beatissimo papa nostro illo, ut deus et dominus noster, qui elegit eum in ordinem episcopatus, saluum atque incolumem custodiat ecclesiae suae sanctae ad regendum populum sanctum dei.

Oremus. Omnipotens sempiterne deus, cuius iudicio uniuersa fundantur, respice propitius ad preces nostras et electum nobis antistitem tua pietate conserua, ut christiana plebs, quae tali gubernatur auctore, sub tanto pontifice credulitatis suae meritis augeatur: per.

Oremus et pro omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, acolitis, exorcistis, lectoribus, ostiariis, confessoribus, uirginibus, uiduis et pro omni populo sancto dei.

Oremus. Omnipotens sempiterne deus, cuius spiritu totum corpus ecclesiae sanctificatur et regitur, exaudi nos pro uniuersis ordinibus supplicantes, ut gratiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter seruiatur: per.

Oremus et pro christianissimo imperatore nostro, ut deus et dominus noster subditas illi faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem.

Oremus. Omnipotens sempiterne deus, in cuius manu sunt omnium potestates et omnia iura regnorum, respice ad Romanum benignus imperium, ut gentes, quae in sua feritate confidunt, potentiae tuae dextera comprimantur: per.

Oremus et pro catechumenis nostris, ut deus et dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum ianuamque misericordiae, ut per lauacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum et ipsi inueniantur in Christo Iesu domino nostro.

Oremus. Omnipotens sempiterne deus, qui ecclesiam tuam noua semper prole fecundas, auge fidem et intellectum catechumenis nostris, ut renati fonte baptismatis adoptionis tuae filiis aggregentur: per.

Oremus dilectissimi nobis deum patrem omnipotentem, ut cunctis mundum purget erroribus, morbos auferat, famem depellat, aperiat carceres, uincla dissoluat, peregrinantibus reditum, infirmantibus sanitatem, nauigantibus portum salutis indulgeat.

Oremus. Omnipotens sempiterne deus, maestorum consolatio, laborantium fortitudo, perueniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium, ut omnes sibi in neqessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse: per.

Oremus et pro haereticis et scismaticis, ut deus ac dominus noster eruat eos ab erroribus uniuersis et ad sanctam matrem ecclesiam catholicam atque apostolicam reuocare dignetur.

Oremus. Omnipotens sempiterne deus, qui saluas omnes et neminem uis perire, respice ad animas diabolica fraude deceptas, ut omni haeretica prauitate deposita errantium corda resipiscant et ad ueritatis tuae redeant unitatem: per.

Oremus et pro perfidis Iudaeis, ut deus et dominus noster auferat uelamen de cordibus eorum, ut et ipsi agnoscant Christum Iesum dominum nostrum.

Oremus. Omnipotens sempiterne deus, qui etiam Iudaicam perfidiam a tua misericordia non repellis, exaudi preces nostras, quas pro illius populi obcaecatione deferimus, ut agnita ueritatis tuae luce quae Christus est, a suis tenebris eruantur: per.

Oremus et pro paganis, ut deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum, et relictis idolis suis conuertantur ad deum uiuum et uerum et unicum filium eius Iesum Christum deum et dominum nostrum, cum quo uiuit et regnat cum spiritu sancto.

Oremus. Omnipotens sempiterne deus, qui non mortem is peccatorum sed uitam semper inquiris, suscipe propitius orationem nostram et libera eos ab idolorum cultura et aggrega ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui: per.