BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Beda Venerabilis

ca. 673 - 735

 

H i s t o r i a
E c c l e s i a s t i c a
g e n t i s
A n g l o r u m

L i b e r   q u i n t u s

________________________________



C a p i t u l u m   X X I V

Recapitulatio chronica totius operis;
et de persona auctoris.



Verum ea, quae temporum distinctione latius digesta sunt, ob memoriam conservandam breviter recapitulari placuit.

Anno igitur ante incarnationem dominicam sexagesimo Gaius Iulius Caesar primus Romanorum Brittanias bello pulsavit et vicit; nec tamen ibi regnum potuit obtinere.

Anno ab incarnatione Domini XLVI Claudius secundus Romanorum Brittanias adiens, plurimam insulae partem in deditionem recepit, et Orcadas quoque insulas Romano adiecit imperio.

Anno incarnationis dominicae CLXVII Eleuther Romae praesul factus XV annos ecclesiam gloriosissime rexit; cui litteras rex Brittaniae Lucius mittens, ut Christianus efficeretur, petiit et impetravit.

Anno ab incarnatione Domini CLXXXVIIII Severus imperator factus XVII annis regnavit; qui Brittaniam vallo a mari usque ad mare praecinxit.

Anno CCCLXXXI Maximus in Brittania creatus imperator, in Galliam transiit, et Gratianum interfecit.

Anno CCCCVIIII Roma a Gothis fracta, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt.

Anno CCCCXXX Palladius ad Scottos in Christum credentes a Caelestino papa primus mittitur episcopus.

Anno CCCCXLVIIII Marcianus cum Valentiniano imperium suscipiens VII annis tenuit; quorum tempore Angli a Brettonibus accersiti Brittaniam adierunt.

Anno DXXXVIII eclypsis solis facta est XIIII kalendas Martias ab hora prima usque ad tertiam.

Anno DXL eclypsis solis facta XII kalendas Iulias, et apparuerunt stellae pene hora dimidia ab hora diei tertia.

Anno DXLVII Ida regnare coepit, a quo regalis Nordanhymbrorum prosapia originem tenet, et XII annis in regno permansit.

Anno DLXV Columba presbyter de Scottia venit Brittaniam ad docendos Pictos, et in insula Hii monasterium fecit.

Anno DXCVI Gregorius papa misit Brittaniam Augustinum cum monachis, qui verbum Dei genti Anglorum evangelizarent.

Anno DXCVII venere Brittaniam praefati doctores; qui fuit annus plus minus annus CL adventus Anglorum in Brittaniam.

Anno DCI misit papa Gregorius pallium Brittaniam Augustino iam facto episcopo, et plures Verbi ministros, in quibus et Paulinum.

Anno DCIII pugnatum ad Degsastanae.

Anno DCIIII Orientales Saxones fidem Christi percipiunt sub rege Sabercto antistite Mellito.

Anno DCV Gregorius obiit.

Anno DCXVI Aedilberct rex Cantuariorum defunctus est.

Anno DCXXV Paulinus a Iusto archiepiscopo ordinatur genti Nordanhymbrorum antistes.

Anno DCXXVI Eanfled filia Eduini regis baptizata cum XII in sabbato pentecostes.

Anno DCXXVII Eduini rex baptizatus cum sua gente in pascha.

Anno DCXXXIII Eduine rege peremto Paulinus Cantiam rediit.

Anno DCXL Eadbald rex Cantuariorum obiit.

Anno DCXLII Osuald rex occisus.

Anno DCXLIIII Paulinus, quondam Eboraci, sed tunc Hrofensis antistes civitatis, migravit ad Dominum.

Anno DCLI Osuini rex occisus et Aidan episcopus defunctus est.

Anno DCLIII Middilengli sub principe Peada fidei mysteriis sunt inbuti.

Anno DCLV Penda perfit, et Merci sunt facti Christiani.

Anno DCLXIIII eclypsis facta; Earconberct rex Cantuariorum defunctus, et Colman cum Scottis ad suos reversus est; et pestilentia venit; et Ceadda ac Uilfrid Nordanhymbrorum ordinantur episcopi.

Anno DCLXVIII Theodorus ordinatur episcopus.

Anno DCLXX Osuiu rex Nordanhymbrorum obiit.

Anno DCLXXIII Ecgberct rex Cantuariorum obiit; et synodus facta est ad Herutforda praesente Ecgfrido rege, praesidente archiepiscopo Theodoro, utillima X capitulorum.

Anno DCLXXV Uulfheri rex Merciorum, postquam XVII annos regnaverat, defunctus, Aedilredo fratri reliquit imperium.

Anno DCLXXVI Aedilred vastavit Cantiam.

Anno DCLXXVIII cometa apparuit; Uilfrid episcopus a sede sua pulsus est ab Ecgfrido rege; et pro eo Bosa, Eata et Eadhaeth consecrati antistites.

Anno DCLXXVIiII Aelfuini occisus.

Anno DCLXXX synodus facta in campo Haethfeltha de fide catholica praesidente archiepiscopo Theodoro, in quo adfuit Iohannes abba Romanus. Quo anno Hild abbatissa in Streanaeshale obiit.

Anno DCLXXXV Ecgfrid rex Nordanhymbrorum occisus est. Anno eodem Hlotheri rex Cantuariorum obiit.

Anno DCLXXXVIII Caeduald rex Occidentalium Saxonum Romam de Brittania pergit.

Anno DCXC Theodorus archiepiscopus obiit.

Anno DCXCVII Osthryd regina a suis, id est Merciorum, primatibus interemta.

Anno DCXCVIII Berctred dux regius Nordanhymbrorum a Pictis interfectus.

Anno DCCIIII Aedilred, postquam XXXI annos Merciorum genti praefuit, monachus factus Coenredo regnum dedit.

Anno DCCV Aldfrid rex Nordanhymbrorum defunctus est.

Anno DCCVIlll Coenred rex Merciorum, postquam quinque annos regnavit, Romam pergit.

Anno DCCX] Berctfrid praefectus cum Pictis pugnavit.

Anno DCCXVI Osred rex Nordanhymbrorum interfectus, et rex Merciorum Ceolred defunctus; et vir Domini Ecgherct Hiienses monachos ad catholicum pascha et ecclesiasticam correxit tonsuram.

Anno DCCXXV Uictred rex Cantuariorum obiit.

Anno DCCXXVIIII cometae apparuerunt. Sanctus Ecgherct transiit. Osric mortuus est.

Anno DCCXXXI Berctuald archiepiscopus obiit. Anno eodem Tatuini consecratus archiepiscopus nonus Doruuernensis ecclesiae, Aedilbaldo rege Merciorum XV agente annum imperii.


Haec de historia ecclesiastica Brittaniarum, et maxime gentis Anglorum, prout vel ex litteris antiquorum, vel ex traditione maiorum, vel ex mea ipse cognitione scire potui, Domino adiuvante digessi Baeda famulus Christi et presbyter monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod est ad Uiuraemuda et Ingyruum. Qui natus in territorio eiusdem monasterii, cum essem annorum VII, cura propinquorum datus sum educandus reverentissimo abbati Benedicto, ac deinde Ceolfrido, cunctumque ex eo tempus vitae in eiusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis scripturis operam dedi, atque inter observantiam disciplinae regularis, et cotidianam cantandi in ecclesia curam, semper aut discere aut docere aut scribere dulce habui. Nono decimo autem vitae meae anno diaconatum, tricesimo gradum presbyteratus, utrumque per ministerium reverentissimi episcopi Iohannis, iubente Ceolfrido abbate, suscepi. Ex quo tempore accepti presbyteratus usque ad annum aetatis meae LVIIII haec in Scripturam sanctam meae meorumque necessitati ex opusculis venerabilium patrum breviter adnotare, sive etiam ad formam sensus et interpretationis eorum superadicere curavi:

In principium Genesis, usque ad nativitatem Isaac et eiectionem Ismahelis, libros IIII.

De tabernaculo et vasis eius ac vestibus sacerdotum, libros III.

In primam partem Samuhelis, id est usque ad mortem Saulis, libros IIII.

De aedificatione templi, allegoricae expositionis, sicut et cetera, libros II.

Item in Regum librum XXX quaestionum.

In Proverbia Salomonis libros III.

In Cantica Canticorum libros VII.

In Isaiam, Danihelem, XII prophetas et partem Hieremiae, distinctiones capitulorum ex tractatu beati Hieronimi excerptas.

In Ezram et Neemiam libros III.

In Canticum Habacum librum I.

In librum beati patris Tobiae explanationis allegoricae de Christo et ecclesia librum I.

Item capitula lectionum in Pentateucum Mosi, Iosue, Iudicum; in libros Regum et Verba Dierum; in librum beati patris Iob; in Parabolas, Ecclesiasten et Cantica Canticorum; in Isaiam prophetam, Ezram quoque et Neemiam.

In evangelium Marci libros IIII.

In evangelium Lucae libros VI.

Omeliarum evangelii libros II.

In Apostolum quaecumque in opusculis sancti Augustini exposita inveni, cuncta per ordinem transcribere curavi.

In Actus Apostolorum libros II.

In epistulas VII catholicas libros singulos.

In Apocalypsin sancti Iohannis libros III.

Item capitula lectionum in totum Novum Testamentum, excepto evangelio.

Item librum epistularum ad diversos: quarum de sex aetatibus saeculi una est, de mansionibus filiorum Israel una, una de eo, quod ait Isaias «Et claudentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur», de ratione bissexti una, de aequinoctio iuxta Anatolium una.

Item de historiis sanctorum: librum vitae et passionis sancti Felicis confessoris de metrico Paulini opere in prosam transtuli; librum vitae et passionis sancti Anastasii, male de Greco translatum et peius a quodam inperito emendatum, prout potui, ad sensum correxi; vitam sancti patris, monachi simul et antistitis Cudbercti et prius heroico metro et postmodum plano sermone descripsi.

Historiam abbatum monasterii huius, in quo supernae pietati deservire gaudeo, Benedicti, Ceolfridi et Huaetbercti, in libellis duobus.

Historiam ecclesiasticam nostrae insulae ac gentis in libris V.

Martyrologium de nataliciis sanctorum martyrum diebus, in quo omnes, quos invenire potui, non solum qua die, verum etiam quo genere certaminis, vel sub quo iudice mundum vicerint, diligenter adnotare studui.

Librum hymnorum diverso metro sive rythmo.

Librum epigrammatum heroico metro sine elegiaco.

De natura rerum, et de temporibus, libros singulos; item de temporibus librum unum maiorem.

Librum de orthographia alphabeti ordine distinctum.

Item librum de metrica arte, et huic adiectum alium de schematibus sive tropis libellum, hoc est de figuris modisque locutionum, quibus Scriptura sancta contexta est.

Teque deprecor, bone Iesu, ut cui propitius donasti verba tuae scientiae dulciter haurire, dones etiam benignus aliquando ad te, fontem omnis sapientiae, pervenire, et parere semper ante faciem tuam.

Explicit Domino iuvante liber quintus Historiae Ecclesiasticae gentis Anglorum.