BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Paulus Diaconus

ca. 720 - ca. 799

 

Historia Romana

 

Liber X

 

________________________________________________________________

 

 

 

Incipit

liber decimus.

 

(1) His igitur abeuntibus administratione rei publicae Constantius et Galerius Augusti creati sunt diuisusque inter eos ita Romanus orbis, ut Gallias, Italiam, Africam Constantius, Illiricum, Asiam, Orientem Galerius obtineret, sumptis duobus Caesaribus. Constantius tamen contentus dignitate Augusti, Italiae atque Africae administrandae sollicitudinem recusauit, uir egregius et praestantissimae ciuilitatis, diuitiis prouincialium ac priuatorum studens, fisci commoda non admodum adfectans dicensque melius publicas opes a priuatis haberi quam intra unum claustrum reseruari, adeo autem cultus modici, ut feriatis diebus, si amicis numerosioribus esset epulandum, priuatorum ei argentum ostiatim petito triclinia sternerentur. Hic non modo amabilis sed etiam uenerabilis Gallis fuit, praecipue quod Dioclitiani suspectam prudentiam et Maximiani sanguinariam temeritatem imperio eius euaserant. Obiit in Brittania Eboraci principatus anno tertio decimo atque inter diuos relatus est.

(2) Galerius, uir et probe moratus et egregius re militari, cum Italiam quoque sinente Constantio administrationi suae accessisse sentiret, Caesares duos creauit, Maximianum, quem Orienti praefecit, et Seuerum, cui Italiam dedit. Ipse Illirico commoratus est. Verum Constantio mortuo Constantinus ex obscuriore matrimonio eius filius in Brittania creatus est imperator et in locum patris exoptatissimus moderator accessit. Romae interea praetoriani excitato tumultu Maxentium Herculii filium, qui haut procul ab Vrbe in uilla publica morabatur, Augustum nuncupauerunt. Quo nuntio Maximianus Herculius ad spem arrectus resumendi fastigii, quod inuitus amiserat, Romam aduolauit e Lucania, quam sedem priuatus elegerat in agris amoenissimis consenescens, Dioclitianumque etiam per litteras adhortatus est, ut depositam resumeret potestatem, quas ille irritas habuit. Sed aduersum motum praetorianorum atque Maxentii Seuerus Caesar Romam missus a Galerio cum exercitu uenit obsidensque Vrbem militum suorum scelere desertus est. Auctae Maxentio opes confirmatumque imperium. Seuerus fugiens Rauennae interfectus est.

(3) Herculius tamen Maximianus post haec in contione exercituum filium Maxentium nudare conatus seditionem et conuicia militum tulit. Inde ad Gallias profectus est dolo composito, tamquam a filio esset expulsus, ut Constantino genero iungeretur, moliens tamen Constantinum reperta occasione interficere, qui in Galliis et militum et prouincialium ingenti iam pauore regnabat caesis Francis atque Alamannis, captis eorum regibus, quos etiam bestiis, cum magnificum spectaculum muneris parasset, obiecit. Detectis igitur insidiis per Faustam filiam, quae dolum uiro nuntiauerat, profugit Herculius Massiliaeque oppressus, ex ea enim nauigare ad filium praeparabat, poenas dedit iustissimo exitu, uir ad omnem asperitatem saeuitiamque procliuis, infidus, incommodus, ciuilitatis penitus expers.

(4) Per hoc tempus a Galerio Licinnius imperator est factus Dacia oriundus, notus ei antiqua consuetudine et in bello, quod aduersus Narseum gesserat, strenuus laboribus et officiis acceptus. Mors Galerium confestim secuta. Ita res publica tum a nouis quattuor imperatoribus tenebatur, Constantino, Maxentio filiis Augustorum, Licinnio et Maximino nouis hominibus. Quinto tamen Constantinus imperii sui anno bellum aduersus Maxentium ciuile commouit, copias eius multis proeliis fudit, ipsum postremo Romae aduersum nobiles omnibus exitiis saeuientem apud pontem Muluium uicit Italiaque est potitus. Maxentium suppositum ferunt arte muliebri, tenere mariti animum laborantis auspicio gratissimi partus coepti a puero. Non multo deinceps in Oriente quoque aduersus Licinnium Maximinus res nouas molitus uicinum exitium fortuita apud Tarsum morte praeuenit.

(5) Constantinus tamen, uir ingens et omnia efficere nitens quae animo praeparasset, simul principatum totius orbis affectans, Licinnio bellum intulit, quamquam necessitudo et adfinitas cum eo esset; nam soror Constantia nupta Licinnio erat. Ac primo eum in Pannonia secunda ingenti apparatu bellum apud Cibalas instruentem repentinus oppressit omnique Dardania, Moesia, Macedonia potitus numerosas prouincias occupauit.

(6) Varia deinceps inter eos bella et pax reconciliata ruptaque est. Postremo Licinnius nauali et terrestri proelio uictus apud Nicomediam se dedidit et contra religionem sacramenti Thesalonicae priuatus occisus est. Hic Licinnius annum dominationis fere post quartum decimum, uitae proxime sexagesimum, occidit, auaritiae cupidine omnium pessimus neque alienus a luxu uenerio, asper admodum, haut mediocriter inpatiens, infestus litteris, quas per inscitiam inmodicam uirus ac pestem publicam nominabat, praecipue forensem industriam. Agraribus plane ac rusticantibus, quod ab eo genere ortus altusque erat, satis utilis; ac militiae custos ad ueterum instituta seuerissimus; spadonum et auligorum omnium uehemens domitor tineas soricesque palatii eos appellans. Eo tempore res Romana sub uno Augusto et tribus Caesaribus, quod numquam alias, fuit, cum liberi Constantini Galliae, Orienti Italiaeque praeessent. Verum insolentia rerum secundarum aliquantum Constantinus ex illa fauorabilis animi docilitate mutauit. Primum necessitudine persecutus egregium uirum et sororis filium commodem indolis iuuenem interfecit, mox uxorem, post numerosos amicos.

(7) Vir primo imperii tempore optimis principibus, ultimo mediis conparandus. Innumerae in eo animi corporisque uirtutes claruerunt. Militaris gloriae adpetentissimus, fortuna in bellis prospera fuit, uerum ita ut non superaret industriam. Nam etiam Gothos post ciuile bellum uarie profligauit, pace his ad postremum data, ingentemque apud barbaras gentes memoriae gratiam collocauit. Ciuilibus artibus et studiis liberalibus deditus, affectator iusti amoris, quem omnem sibi et liberalitate et docilitate quaesiuit, sicut in nonnullos amicos dubius, ita in reliquos egregius, nihil occasionum praetermittens quo opulentiores eos clarioresque praestaret.

(8) Multas leges rogauit, quasdam ex bono et aequo, plerasque superfluas, nonnullas seueras, primusque urbem nominis sui ad tantum fastigium euehere molitus est, ut Romae aemulam faceret. Bellum aduersus Parthos moliens, qui iam Mesopotamiam fatigabant, uno et tricesimo anno imperii, aetatis sexto et sexagesimo, Nicomediam in uilla publica obiit. Denuntiata mors eius etiam per crinitam stellam, qnae inusitatae magnitudinis aliquandiu fulsit, eam Greci cometem uocant. Atque inter diuos meruit referri.

(9) Is successores filios tres reliquid atque unum fratris filium. Verum Dalmatius Caesar prosperrima indole neque patruo obsimilis haut multo post oppressus est factione militari et Constantio patrueli suo sinente potius quam iubente. Constantinum porro bellum fratri inferentem et apud Aquileiam inconsultius proelium adgressum Constantis duces interemerunt. Ita res publica ad duos Augustos redacta. Constantis imperium strenuum aliquandiu et iustum fuit. Mox cum et ualitudine inprospera et amicis prauioribus uteretur, ad grauia uitia conuersus, cum intolerabilis prouincialibus, militi iniocundus esset, factione Magnentii occisus est. Obiit haut longe ab Hispaniis in castro cui Helenae nomen est, anno imperii septimo decimo, aetatis tricesimo, per omne tempus sine graui crudelitate terribilis.

(10) Diuersa Constantii fortuna fuit. A Persis enim multa et grauia perpessus, saepe captis oppidis, obsessis urbibus, caesis exercitibus, nullumque ei contra Saporem prosperum proelium fuit, nisi quo apud Singarum haud dubium uictoriam ferocia militum amisit, qui pugnam seditiose et stolide contra rationem belli die iam praecipiti poposcerunt. Post Constantis necem, Magnentio Italiam, Africam, Gallias obtinente etiam Illiricum res nouas habuit, Vetranione ad imperium consensu militum electo. Quem grandaeuum iam et cunctis amabilem diuturnitate et felicitate militiae ad tuendum Illricum principem creauerunt, uirum probum et morum ueterum ac iocundae ciuilitatis, sed omnium liberalium expertem, adeo ut ne elementa quidem primarum litterarum nisi grandaeuus et iam imperator acceperit.

(11) Sed a Constantio, qui ad ultionem fraternae necis bellum ciuile commouerat, abrogatum est Vetranioni imperium; nouo inusitatoque more consensu militum deponere insigne compulsus. Romae quoque tumultus fuit Nepotiano Constantini sororis filio per gladiatoriam manum imperium uindicante, qui saeuis exordiis dignum exitum nanctus est; uicesimo enim atque octauo die a Magnentianis ducibus oppressus poenas dedit. Caput eius pilo per Vrbem circumlatum est, grauissimaeque proscriptiones et nobilium caedes fuerunt.

(12) Non multo post Magnentius apud Mursam profligatus acie est ac paene captus. Ingentes Romani imperii uires ea dimicatione consumptae sunt, atque libet bella externa idoneae, quae multum triumphorum possent securitatisque conferre. Orienti mox a Constantio Caesar est datus patrui filius Gallus. Magnentiusque diuersis proeliis uictus uim uitae suae apud Lugdunum attulit imperii anno tertio, mense septimo, frater quoque eius Senonis, quem ad tuendas Gallias Caesarem miserat.

(13) Per haec tempora etiam a Constantio multis inciuilibus gestis Gallus Caesar occisus est, uir natura ferus et ad tyrannidem pronior, si suo iure imperare licuisset. Siluanus quoque in Gallia res nouas molitus ante diem tricesimum extinctus est, solusque imperio Romano eo tempore Constantius princeps et Augustus fuit.

(14) Mox Iulianum Caesarem ad Gallias misit, patruelem suum, Galli fratrem, tradita ei in matrimonium sorore, cum multa oppida barbari expugnassent, alia obsiderent, ubique foeda uastitas esset Romanumque imperium non dubia iam calamitate nutaret. A quo modicis copiis apud Argentoratum Galliae urbem ingentes Alamannorum copiae extinctae sunt, rex nobilissimus captus, Galliae restitutae. Multa postea per eundem Iulianum egregia aduersum barbaros gesta sunt summotique ultra Renum Germani et finibus suis Romanum imperium restitutum.

(15) Neque multo post cum Germaniciani exercitus a Galliarum praesidio tollerentur, consensu militum Iulianus factus Augustus est interiectoque anno ad Illiricum optinendum profectus, Constantio Parthicis proeliis occupato. Qui rebus cognitis ad bellum ciuile conuersus, in itinere obiit inter Ciliciam Cappadociamque anno imperii octauo et tricesimo, aetatis quinto et quadragesimo, meruitque inter diuos referri, uir egregiae tranquillitatis, placidus, nimium amicis et familiaribus credens, mox etiam uxoribus deditior, qui tamen primis imperii annis ingenti se modestia egerit, familiarum etiam locupletator neque inhonores sinens quorum laboriosa expertus fuisset officia, ad seueritatem tum propensior, si suspicio imperii moueretur, mitis alias, et cuius in ciuilibus magis quam in externis bellis sit laudanda fortuna.

(16) Hinc Iulianus rerum potitus est ingentique apparatu Parthis intulit bellum, cui expeditioni ego quoque interfui. Aliquot oppida et castella Persarum in deditionem accepit uel ui oppugnauit, Assyriamque populatus castra apud Tesifontem statiua aliquamdiu habuit. Remeansque uictor, dum se inconsultus proeliis inserit, hostili manu interfectus est ad sexto kalendas Iulias, imperii anno septimo, aetatis altero et tricesimo. atque inter diuos relatus est, uir egregius et rem publicam insigniter moderaturus, si per fata licuisset. Liberalibus disciplinis adprime eruditus, Grecis doctior atque adeo ut Latina eruditione quamquam cum Greca scientia conueniret, facundia ingenti et prompta, memoriae tenacissimae atque amplissimae, in quibusdam philosopho proprior. In amicos liberalis sed minus diligens quantum principem decuit; fuerunt enim nonnulli qui uulnera gloriae eius inferrent. In prouinciales iustissimus et tributorum, quatenus fieri posset, repressor. Ciuilis in cunctos, mediocrem habens aerarii curam, gloriae auidus ac per ea animi plerumque inmodici, nimius religionis christianae insectator, perinde tamen ut cruore abstineret, Marco Antonino non absimilis, quem etiam aemulari studebat.

(17) Iouianus genitus patre Varroniano incola agri Singidonensis prouinciae Pannoniae. Eius patri, cum liberos crebros amitteret, praeceptum somnio est, eum, qui iam instante uxoris partu edendus foret, diceret Iouianum. Hic fuit insignis corpore, laetus ingenio, litterarum studiosus. Ad optinendum imperium consensu exercitus lectus est, commendatione patris militibus quam sua notior. Qui iam turbatis rebus exercitu quoque inopia laborante uno a Persis atque altero proelio uictus pacem cum Sapore necessariam quidem sed ignobilem fecit multatus finibus ac nonnulla imperii Romani parte tradita. Quod ante eum annis mc et duobus de uiginti fere, ex quo Romanum imperium conditum erat, numquam accidit. Quin etiam legiones nostrae ita et apud Claudium per Pontium Telesinum et Hispania apud Numantiam et in Numidia sub iugum missae sunt, ut nihil tamen finium traderetur. Ea pacis condicio non penitus reprehendenda foret, si foederis necessitatem tum, cum integrum fuit, mutare uoluisset, sicut a Romanis omnibus his bellis, quaecunque memoraui, factum est. Nam et Samnitibus et Numantinis et Numidis confestim bella inlata sunt neque pax rata fuit. Sed dum aemulum imperii ueretur, intra Orientem residens gloriae parum consuluit. Isque intergressus atque Illyricum petens in Galatiae finibus repentina morte obiit, uir alias neque iners neque imprudens.

(18) Multi exanimatum opinantur nimia crudelitate, inter cenandum enim nimium epulis indulserat, alii odore cubiculi, quod ex recenti textorio calcis graue quiescentibus erat, quidam nimietate prunarum, quas graui frigore adoleri multas iusserat. Decessit imperii mense septimo, quarto decimo kal. Martias, aetatis, ut qui plurimum uel minimum tradunt, tertio et tricesimo anno, ac benignitate principum, qui ei successerunt, inter diuos relatus est. Nam et ciuilitate proprior et natura admodum liberalis fuit.

Is status erat Romanae rei Iouiano eodem et Varroniano consulibus anno Vrbis conditae millesimo centesimo octauo decimo. Quia autem ad inclitos principes uenerandosque peruentum est, interim operi modum dabimus. Nam reliqua stilo maiore dicenda sunt. Quae nunc non tam praetermittimus, quam ad maiorem scribendi diligentiam reseruamus.

 

Explicit historiae romanae

liber decimus.