B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Einhardus
ca. 770 - 840
     
   


V i t a   K a r o l i   M a g n i

W a l a f r i d i  P r o l o g u s

__________________________________________


     Gloriosissimi imperatoris Karoli vitam et gesta, quae subiecta sunt, Einhartus, vir inter omnes huius temporis palatinos non solum pro scientia, verum et pro universa morum honestate laudis egregiae, descripsisse cognoscitur et purissimae veritatis, utpote qui his pene omnibus interfuerit, testimonio roborasse. Natus enim in orientali Francia in pago qui dicitur Moingewi, in Fuldensi cenobio sub pedagogio sancti Bonifacii martiris prima puerilis nutriturae rudimenta suscepit. Indeque pocius propter singularitatem capacitatis et intelligentiae, quam ob nobilitatis, quod in eo minus erat insigne, a Baugolfo abbate monasterii supradicti in palacium Karoli translatus est; quippe qui omnium regum avidissimus erat sapientes diligenter inquirere et, ut cum omni delectatione philosopharentur, excolere. Ideo regni a Deo sibi commissi nebulosam et ut ita dicam pene cecam latitudinem totius scientiae nova irradiatione et huic barbariei ante partim incognita luminosam reddidit, Deo illustrante. Nunc vero, relabentibus in contraria studiis, lumen sapientiae, quod minus diligitur, rarescit in plurimis. Predictus itaque homuncio – nam statura despicabilis videbatur – in aula Karoli, amatoris sapientiae, tantum gloriae incrementi merito prudentiae et probitatis est assecutus, ut inter omnes maiestatis regiae ministros pene nullus haberetur, cui rex id temporis potentissimus et sapientissimus plura familiaritatis suae secreta committeret. Et re vera non inmerito; cum non modo ipsius Karoli temporibus, sed et – quod maioris est miraculi – sub Lodowico imperatore, cum diversis et multis perturbationibus Francorum res publica fluctuaret et in multis decideret, mira quadam et divinitus provisa libratione se ipsum Deo protegente custodierit, ut subtilitatis nomen, quod multis invidiam comparavit et risum, ipsum nec inmature deseruerit nec periculis irremediabilibus manciparit. Haec dicimus, ut in dictis eius minus quisque habeat dubitationis, dum non ignoret, eum et dilectioni provectoris sui laudem precipuam et curiositati lectorum veritatem debere perspicuam. Huic opusculo ego Strabo titulos et incisiones, prout visum est congruum, inserui, ut ad singula facilior querenti quod placuerit elucescat accessus.