BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 10r-10v

Mc. 1:40-44

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria IIII

Sequentia sancti evangelii

secundum Marcum.

 

1:40

In illo tempore. Venit ad Ihesum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.

1:41

Ihesus autem misertus eius, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare.

1:42

Et cum hoc dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.

1:43

Et comminatus est ei, statimque eiecit illum,

1:44

et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis.