BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 13r

Mt. 8:23-27

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica IV post theophaniam

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

8:23

In illo tempore. Et ascendente Ihesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius:

8:24

et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat.

8:25

Et accesserunt, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus.

8:26

Et dicit eis: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.

8:27

Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?