BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 15r

Mt. 11:25-30

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica V post theophaniam

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

11:25

In illo tempore respondens Ihesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

11:26

Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.

11:27

Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

11:28

Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.

11:29

Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.

11:30

Iugum enim meum suave est, et onus meum leve est.