BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 21v

Mt. 6:16-21

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria IIII · Caput ieiunii

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

6:16

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis. Cum ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes. Exterminant enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.

6:17

Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,

6:18

ne videaris hominibus ieiunans, sed Patri tuo, qui est in absconso: et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi.

6:19

Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi aerugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.

6:20

Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.

6:21

Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.