BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 42v-43r

Ih. 7:32-39

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria II

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem.

 

7:32

In illo tempore. Miserunt principes et pharisaei ministros ut adprehenderent eum.

7:33

Dixit ergo Ihesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui misit me.

7:34

Quaeretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.

7:35

Dixerunt ergo Iudaei ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?

7:36

quis est hic sermo, quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?

7:37

In novissimo autem die magno festivitatis stabat Ihesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.

7:38

Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae.

7:39

Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum.