BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 82v-83r

Lc. 9:1-6

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria V

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam

 

9:1

In illo tempore. Convocatis Ihesus duodecim discipulis suis, dedit eis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent.

9:2

Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos.

9:3

Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.

9:4

Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.

9:5

Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.

9:6

Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.