BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 90v-91r

Lc. 9:37-43

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria VI.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam

 

9:37

In illo tempore. Descendente Ihesu de monte cum discipulis suis, occurrit illi turba multa.

9:38

Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi:

9:39

et ecce spiritus adprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum:

9:40

et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum, et non potuerunt.

9:41

Respondens autem Ihesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum.

9:42

Et cum accederet, elisit illum daemonium, et dissipavit.

9:43

Et increpavit Ihesus spiritum inmundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri eius.