BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 94v

Lc. 21:34-36

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria VI.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

21:34

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Adtendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa:

21:35

tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae.

21:36

Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis.