BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 122r-123r

Mt. 9:14-17

Lc. 21:9-19

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In natali plurimorum martyrum

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum

 

9:16

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.

9:17

Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:

9:18

et ad praesides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.

9:19

Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini:

9:20

non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.

9:21

Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:

9:22

et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

 

 

Item ubi supra

Sequentia sancti evangelii

secundum [Lucam]

 

21:9

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri: oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis.

21:10

Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.

21:11

Et terrae motus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt.

21:12

Sed ante haec omnia iniicient vobis manus suas, et persequentur vos tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum:

21:13

continget autem vobis in testimonium.

21:14

Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis:

21:15

ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

21:16

Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:

21:17

et eritis odio omnibus propter nomen meum:

21:18

et capillus de capite vestro non peribit.

21:19

In patientia vestra possidebitis animas vestras.