BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hrabanus Maurus

ca. 780 - 856

 

Liber de laudibus

sanctae crucis

 

Dedicatio

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

 

 

Accipe, sancte pater Otgari, summe sacerdos,

Librum quem dudum mente dedi et calamo,

Qui laudem Christi resonat crucis ardua facta,

Munere quae Christi dona beata dedit.

Destruxit mortem, vitam concesserat almam

Et genus humanum reddidit artifici.

Hoc opus ergo tuus decessor semper amandus

Expetit Haistolfus cui quoque hoc dederam.

Sed quia hic claustra superavit carnis ovando

Et vultum Christi cernere semper amat,

Tu modo suscipias, teneas ac rite fruaris

Artificem vilem rite tuende prece.

 

――――――――――――

 

Reg. lat. 124