B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   1 9
( f o l .  3 7 r - 3 8 r )


_____________________________________________


His supra scriptis et huiuscemodi talibus rutilans
athleta christi beatissimus; propalatur praeeunte bonitatis
fama in cunctis terrarum finibus locupletabatur sufficienter
labilium rerum copia ditabatur profusius diuinae augmentationis
gratia. Amabilis quippe erat cunctis terrigenis; amabilior quin
etiam deo et coelicolis. Hugonis igitur eo tempore ducis amicitie
mutua uoluntatis et competentia connexuit se non permansuro
federe dehinc atque heriberto satraphe coniunctus est pacto; labilis
amicitiae. Videns autem quidam riulfus perfidiae nequitia atrociter
repletus; Vuillelmum ducem scilicet dominum suum amicorum
praesidio confortari ualde et conualescere; conuocatis plurimis
principum northmannorum fraudulenta retulit uoce. Noster senior
Vuillelmus nobilissimo franciscae stirpis semine genitus francigenas
amicos adquirit sibi; nostro consilio priuatus. nostraeque afflictionis
animositate instigatus. Nos uero conatur regno penitus extrudere;
remanentiumque colla iugo seruitutis duriter opprimere. Terram
autem quam possidemus; parentibus suis in heredum suorum
possessionem dabit eosque muneribus nostris affluenter ditabit.
Contra igitur illius moliminis cogitatum; quaeramus sagaciter
salubre nobis consilium faciamusque inter nos foederis sempiterni
pactum; et teneamus illud tenacis uoluntatis ancora inconuulsum.
Subueniat quisque nostrum si quem ex nostris ab eo uiderit oppressum
protegatque eum iugi iuuamine ut semetipsum. Quin etiam si omnes nos
una uoluerit perdere; eius hostiliter resistamus audatiae. Quod molitur
subdolus uafra callidatate incessanter nobis facere; faciamus ei citius
quam poterimus insperate. Mittamus ad eum quemdam internuntium
ut si uoluerit nos promptos habere sibi ad seruiendum largiatur nobis
terram usque ad flumen rislum; nos frequentia militum si dederit ditabimur.
Ille frustratus milite annulabitur; nec ultra uires indignationis suae in nos
extendere conabitur. Hincque potentiores eo erimus fortuna et uirtute; ille
tantum nobis nomine. Huius fraudis reperto consilio; miserunt ad
VVillelmum qui dicerent nefanda adinuentionum. Abstante ante
Vuillelmum internuntio expletoque legationis officio; ipse obstupuit
super mirandae praesumptionis uerbo. Accersitis igitur principibus
suis consulturus super talibus mandatis; remisit ad riulfum uerbis
pacificis legatum subsequentia dicturum. Terram quam a me requiris.
non possum largiri uobis; omnem tantum suppellectilem quam possideo
concedam libenter uobis. Videlicet armillas et balteos loricas et galeas
atque cambitores equos. secures ensesque praecipuos auro mirabiliter
ornatos. Gratia mea continua militiaeque palma in domo mea fruemini;
si incumbentes meo seruitio uoluntariae fueritis. Consilium meae dicionis
mittam in ore uestro; et quicquid uolueritis uestro iussu explebo. Quem
opprimere uolueritis opprimam acriter; quemque abicere penitus abitiam.
Quem praeceperitis exaltari potenter exaltabo; quemque humiliari atrociter
humiliabo. Vestro consilio haec patria regetur et dominabitur; et ideo uestra
potestas in omni excelletur. Meum uiuere meumque sapere; sit abhinc in
uestra potestate. Cumque nuntius huius humilitatis peruenisset ad riulfum
totius praesumptionis. narrassetque ei legationem tante humilitatis et
mansuetudinis; illectus arrogantia suae temeritatis paruipendensque
mandata humillimae deprecationis Vuillelmi ducis; conuocatis principibus
sequacibus suae praesumptiuae uoluntatis retulit quae audierat perorante
legato ore fraudulentae callididatis. Tunc ueneno perfidiae suffusus menteque
contumaci turgidus temerario ore garrit haec in principium auribus. Verbo
tantae humilitatis quam audistis praesagit nos adquiescere et soporari sicque
prolixitate tantae dilatationis francigenam parentelam suae generositatis
coniuratis principibus et ascitis super nos nititur coadunari. Animaduertamus
igitur ne decipiamur. neue franciscis gentibus conteramur. Non nos proterat
calliditate suae argumentationis diutus; uerum occurramus ei conglobato
ad rotomagensem urbem exercitu citius ut ipse et consiliarii eius rotomo
trudantur. Hincque maiori spe fiduciaque tuebimur; securique seditionum
sine respectu erimus.

APOSTROFA AD RIULFUM
Viribus ha nocuis meditatibus atque nefandis.
Perfidiae inuidiaeque lues quem fedat acerba.
Crimine iam uicii crassante riulfe superbe.
Cur nunc bacharis frustra cur perfide seuis?
Infectus uitiis mentis curru falerato.
Viribus exaustum cur te iactas bonitatis?
Cur tumido fastu nimium pompante superbis?
Curque uoluntati domini super astra manentis.
Sistere conaris uacuo conamine sudans?
Dic sodes inimice dei corsum properabis?
Corsum castra feres gressum corsumque citabis?
Agmen seductum uafroque sophismate totum.
Ire mones corsum furiis bachatus acerbis?
Casus innumeros ast infortunia passus.
Iudicioque dei perculsus pestifer ingens.
Vt reor exitii fluidi praecepsque caribdim.
Incessu acceleras tumido gressus ruituros.
Nam proprium elatis sese praetollere ualde.
Hincque repentino nimium casu cruciari.
Ardua frons teriturque supercilio uacuato.
Ast humilis nitidam gestat redimita coronam.