B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Dudo de St. Quentin
ca. 960 - 1026
     
   



G e s t a   N o r m a n n o r u m
s e u   d e   m o r i b u s   e t   a c t i s
p r i m o r u m   N o r m a n n i a e   d u c u m


C a p i t u l u m   5 2
( f o l .  7 6 v - 7 8 r )


_____________________________________________


IGITUR RICHARDUS. dux comesque praecellentissimus.
falsidicis harum blandicionum minarumque legationibus deceptus;
profectus est contra lotharium regem ad placitum asscita militari
manu. Rex uero coadunatis eius inimicis in dolo; charnotensi
scilicet tetboldo. andegauensi goisfrido atque flandrensi
comite balduino;quin etiam exercitu plurimorum.
eius inimicorum clam conglobato. morabatur super
helnae fluuiolum fraudulenti animo. Die uero indicti placiti;
qua dolose statutum erat eos foederari. misit dux magnus Richardus
exploratores ut quae gerebantur apud regem. renunciarent
sibi; inquirerentque qui essent cum rege. et si quid deceptionis
latitaret in exequendi negotiis placiti. Illi autem illuc
profecti. tetboldum caeterosque inimicos ducis Richardum ante
regem reppererunt. Hinc quoque super mandatis regis herentes;
nimium stupuerunt. Illis autem ante regem morantibus paululum;
ecce uenerunt tetboldi. goisfridi atque balduini comitum.
loricati; et galeati exercitus. insurgentes hinc inde. celeri
equitatu cupientes ut iussum erat. aggredi richardi et suos
hostili congressu. Videntes autem hoc illi. innuebat quisque sibi
ut renuntiarent celerius quae uiderant richardi comiti. Tunc unus
illorum praepetis equi dorso residens; ueloci cursu expiciit
richardum praedignum comitem. omnia agmina transiliens
uociferansque cum nimio gemitu et dicens. Domine domine dux
praepotentissime erue te ne intereas hostili immanitate. quia
omnes inimici tui congressi cum rege; gestiunt te tuosque aut
capere aut interimere. His auditis richardus dux imperterritus
surrexit. suisque fidelibus asscitis dixit. Prandium ecce paratum
nobis. Antequam diuertamus. praelibemus illud in nomine domini.
Sicque sacrosanctae crucis uexillo praemuniti; praestolemur
hostium cuneos intrepidi. Nequitia etenim illorum. et perfidia
adteret digne illos; probitas uero purae fidei et spei eruet nos.
Impetus peruersae multitudinis illorum non uos exterreat; uerum
praecessorum uestrorum in omni aduersitate robustorum monimentum
fortes faciat. Cum autem ad prandium residens. haec et alia
quamplurima. suadendo proferret; suique quam plurimi abessent
fideles; uenit alius nuncius referens adesse hostium acies
richardo uero sanctissimo duci. percunctanti quot milia
hominum essent regis; sique ipse esset rex in congressione
hostili. tertius affuit citatis calcaribus equis. Qui dixit ei.
Domine dux. ecce rex; et eius exercitus festinat ferro indutus;
congredi tibi preparatis aciebus. Haec eo tremula uoce
narrante. apparuerunt acies. hinc inde armati exilientes.
Tunc ineffabilis dux. comesque richardus intuens propius
inminens periculum. surrexit ocius. deserens prandium.
diuertitque ab eis. et secessit trans depe alueum. sui adiutorii
illuc praestolabatur exercitum. Sed regis exercitus uada depae
praeoccupauit; ne ueniret ad eum. Quidam autem inimicorum
persequentes. prosequentes ducem richardum in medio uadi
depae armis inuaserunt. Illis uero simul praeliando illic
colluctantibus; recognoscens quendam uenatorem suum nomine
uualterium. dux richardus cucurrit cum domigenis illuc
intrepidus. et eripuit illum caeteris fugatis. et occisis hostibus.
restititque omni exercitui regis. ad fluuioli depae exitus.
Confluente uero undique secus regis et inimicorum exercitu.
dixerunt ducem ad richardum maiores natu. defendentem seueriter
uadi aditus. Domine dux magnanime. fraus huius perfidie dolusque
deceptionis nefandae detectus est. deo annuente. Ne igitur
praeoccuperis morte. aut capiaris; precamur diuerte. Vrbemque
rotomagensem celeri equitatu pete. ne forte inimici tui
praeoccupent nos uelociori cursu. eamque uendicent sibi
repperientes uacuam militibus. Dux autem Richardus illorum
respuens consilia; cupiebat cum tyronibus suis uenientium inuadere
agmina. Tunc maiores natu uidentes eum in suae mentis proposito
perseuerare. salubrisque consilii uerbis non adquiescere;
aggrediuntur eum. et per freni habenas arripientes precabantur eum
secedere. Tandem uero maioris aetatis militum precatibus uix
coactus; secessit et petit rotomagum festinanter. ne caperetur.
Ilico propalante fama. exsecrabile coniurate deceptionis placitum;
omnis populus regionis illius confluit celeriter ad ducem magnum
Richardum. crebris multimodisque monitis incessanter urgens eum ut
regi et tetboldo comiti redderet retractatae deceptionis talionem;
inuadens eorum regnum. Ipse uero grates referebat cotidie deuote
regi regum; qui de interitu mortis aut captionis eripuit eum.
Ecclesias palliis. monasticisque rebus ideo plenius honorabat;
pauperibus cibum et potum. largiflua manu habundantius
ministrabat. diuinaeque seruitutis officio incumbens; operam
dabat. Iudicia iusti examinis libramine rectius trutinabat;
rixas litesque atque discordias compescens. plebem
moderatius regebat. Cuncta bona opera sagatius perficiebat;
in omnibus operibus deo subditus perfectior erat.
Orphanos. pupillosque et exules. ut pater filios lenius
sustentabat; uiduasque et profugos suauius refouebat. Monachos
canonicosque atque laicos. famulari deo strictius urgebat; paganos
sceleratosque refutans; populum suae aduocationis fomento
securitatis prudentius nutribat.

APOSTROPHA AD URBEM.
O CIVITAS fecundior quampluribus.
Fertilitate boni; militibusque sacris.
Tuus ecce dux prudens. pius. sanctus. bonus.
Tantorum procerum. erutus insidiis.
Peragit dei quae sunt. tibique congrua.
Recti per cuncta tramite iudicii.
Sed quod colonus non fui quondam tuus.
Nescio digerere; quae studuit facere.
Vtinam poetas possideres garrulos.
Quis bona quae studuit. elugubrata forent.
Quod uatibus culpa est. cares rectoribus.
Instrue nunc pueros artibus innumeros.
Successio quidquid peraget magni patris.
Carmine multicano elugubrare sciant.