BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thietmarus Merseburgensis

ca. 975 - 1018

 

Chronicon

 

Liber IV

 

cod. Dresd.

 

________________________________________________________________

 

 

Liber quartus.

 

1. [fol. 51] Anno Dominicae Incarnationis 984° domna inperatrix Theuphano, tercii mater Ottonis et, pro dolor! in hoc ordine ultimi, novitate diri vulneris et unici absencia filii perculsa, ad Ethelheidam inperatricem Papiam civitatem veniens, magno succipitur luctu, caritativoque lenitur solatio. Prefatus vero dux cum Poppone venerabili episcopo, sub cujus potestate diu tenetur, et cum Ekberto comite unioculo, Agripinam veniens, regem patronus legalis de Warino, ut predixi, archipresule suscepit, ejusdemque auxilium cum omnibus quos ad sui gratiam convertere poterat, firmiter est adeptus. Dispositis autem, prout sibi placuit, cunctis, dux ad Corbeiam cum eis venit, ibique Thiedricum et Sicconem comites ac confratres nudis pedibus veniam postulantes dedignatur suscipere. Quod hil egre ferentes abierunt, cognatos suimet et amicos a ducis ministerio toto mentis nisu amovere studentes. Qui cum palmarum sollemnia in Magadaburg celebrare voluisset, omnes regionis illius principes huc convenire rogavit atque precepit, tractans quomodo se suae potestati subderent regnique eum fastigio sublevarent. Huic consilio maxima pars procerum hoc dolo consensit, quod licenciam a domino suimet rege, cui juraverat, prius peteret, postque secura novo regi serviret. Quidam autem ob ejus indignationem digressi, occultis meditantur astutiis qualiter hoc numquam fieret.

2. Inde egressus Heinricus, proximum [fol. 51'] pascha Quidilingeburg festivis peregit gaudiis. Quo magnus regni primatus colligitur, a quibusdam autem venire illo nolentibus ad omnia diligenter inquirenda nuntius mittitur. Hac in festivitate idem a suis publice rex appellatur laudibusque divinis attollitur. Huc Miseco et Mistui et Bolizlovo duces cum caeteris ineffabilibus confluebant, auxilium sibi deinceps ut regi et domino cum juramentis affirmantes. Multi ex his fidem violare ob timorem Dei non presumentes, paululum evaserunt, et ad civitatem Hesleburg, quo consocii eorum adversus ducem jam palam conspirantes conveniebant, festinavere. Quorum haec sunt nomina. Ex oriente hii comites cum Bernhardo duce et Thiedrico marchione, Ekkihardus, Bijo, Esic, Bernwardus, comes, et clericus, Sifrith ejusque filius, Frithericus, et Ciazo confratres. Conprovincialium autem Thiedricus et Siber confratres, Hoico, Ekkihardus, et Bezeco germani, Brunig, et sui, militesque sancti Martini jussu archipraesulis Willigisi, quibus adherebat occidentalium maxima multitudo. Quod dux comperiens, suos magnis muneribus ditatos cum gratia dimisit; ipse autem cum valida manu ad perturbandam hanc conjurationem seu pacificandam ad Werlu properans, Popponem misit episcopum, ut adversantes sibi disjungere vel reconciliari temptaret. Qui cum cepto itinere persisteret, hostes congregatos jamque ducem petere paratos inveniens, vix pacem mutuam in loco, qui Seusun dicitur, ad condictum pepigit diem. [fol. 52] Ad quam dux, Bawariam continuo proficiscens, cum venire aut noluissed, aut propter Heinricum ducem qui tunc Bawariis atque Carentis prefuit munere prefati inperatoris, non potuisset, hostilis immanitas urbem comitis Ekberti, quae Ala dicitur, possedit; destructisque protinus muris intrantes, Ethelheidam inperatoris filiam, quae hic nutricqatur, cum pecunia ibi plurimum collecta rapiunt, gaudentesque redeunt.

3. Dux autem, conversis ad se omnibus Bawariorum episcopis comitibusque nonnullis, Francorum terminos his fretus sociis adiit, et in pascuis ad Bisinstidi pertinentibus ad alloquendos regionis illius principes consedit. Magontinae tunc provisor aeclesiae Willigisus cum duce Conrado caeterisque optimatibus huc venit. Hos dux quibuscumque valuit modis sibi conjungere temptans, eosque a promissa regi suo cum sacramentis fide numquam vita comite recessuros unanimi eorum responso percipiens. coactus est futuri timore duelli cum juramentis affirmare, ut 3 Kalendas Julii ad locum qui Rara vocatur, veniret, puerumque matri suae illisque redderet. Tunc unusquisque remcavit ad sua, mente diversa pre gaudio atque tristicia.

4. Post haec Heinricus Bolizlavum, ducem Boemiorum, in cunctis suimet necessitatibus semper paratum, cum suis adiit (an. 984), honorificeque ab eo succeptus, cum exercitu ejusdem a finibus suis per Niseni et Deleminci pagos usque ad Mogelini ducitur. Deindeque cum nostris obviam [fol. 52'] sibi pergentibus ad Medeburun proficiscitur. Wagio vero, miles Bolizlavi ducis Boemiorum, qui Heinricum cum exercitu comitatur, cum ad Misni redeundo perveniret, cum habitatoribus ejusdem pauca locutus, Frithericum, Rigdagi marchionis tunc in Merseburg commorantis amicum et satellitem, ad aecclesiam extra urbem positam venire ac cum eo loqui per internuntium postulat. Hic ut egreditur, porta post eum clauditur, et Ricdagus, ejusdem civitatis custos et inclitus miles, juxta fluvium, qui Tribisa dicitur, ab hiis dolose occiditur. Urbs autem predicta, Bolizlavi mox presidio monita, eundem cito dominum et habitatorem succepit.

5. A quo Wolcoldus antistes vulgi instinctu varii expellitur, et ad Willigisum archiantistitem veniens, benigne ab eodem succipitur. Hunc enim pro filio episcopus nutrit, et cum ad eoas ordinaretur regiones, secundo Ottoni, cui magisterio prefuit, diligenter vice sui habendum commendavit. Hoc semper iste in animo tenuit, ac maximo honore cognovit, et tunc adprime, cum sibi fuit necesse; et in Erpesfordi, quo ipse desideravit, procurari eundem sumopere jubet. Ibi diu conversatus, post mortem Ricdagi marchionis incliti Ekkihardo succedente et Bolizlavo ad propria remeante, sedem propriam revisit (an. 985). Posteaque Bolizlavi amiciciam firmiter acquirens, cum in Pragu cenam Domini celebraret, posteraque die, quae est parasceve, [fol. 53] cum memoriam divinae passionis rite perageret, paralisi perculsus asportatur, et in hac infirmitate usque ad finem hujus vitae, quamvis ad tempus evalesceret, permansit. Sedebat 23 annos, 10 Kal. Septembris ex hujus carnis ergastulo eductus. In hujus vice Eid nostrae congregationis frater, vir justus et magne simplicitatis, ordinatur ortatu Gisileri archipresulis, de cujus inclita conversacione multa ad edificationem nostram utilia, cum tempus fuerit, narrabo, nunc inceptis persistens.

6. Interim fautores regis Willehelmum comitem, duci nimis familiarem, in Wimeri possidentes, comperto ejusdem adventu, illo festinant, ac juxta villam quae Iteri dicitur convenientes, castra metati sunt, crastino contra eum bellaturi (an. 984). Quod cum ducem protinus non lateret, Gisilerum huc misit archiepiscopum, qui voluntatem eorum perquireret, pacemque, si potuisset ulla fieri racione, firmaret. Hic cum senioribus congregatis suae legationis aperiret secretum, dictum est ab his: si regem suum et dominum reddere, nilque de rebus suis preter Merseburg, Walbizi et Frasu ad supramemoratum diem sibi detinere voluisset, idque sacramentis credibilibus approbaret, quod tunc cum securitate eorum ex parte consolidata huic abire liceret; sin autem, quod eundi redeundique nullus vivo patesceret locus. Quid plura? quicquid exposcunt, crastino impetrant, eumque ad Merseburg, ubi ductrix Gisla [fol. 53'] longo tristis sedebat abcessu, hii discedentes ire permittunt. Is vero cum fidelibus suis singula quaeque discutiens, seque ob Dei timorem patriaeque salutem a proposito recessurum suo veraciter indicans, grates auxilii suimet ac bonae voluntatis condignas refert, et ut cum illo ad conditum pergerent diem, omnes caritative postulat. Ventum est ad Rara ab inperatricibus, in Papia humiliter divinam consolationem huc usque prestolantibus, et ab universis imperii ac regni principibus; fidelisque promissio ducis completur, data cunctis, qui ad regnum pertinebant, gratia sui abeundique licentia. Stella a Deo predestinati rectoris media die cernentibus universis clara refulsit. Fit unus laicorum atque clericorum in Christi laude concentus, ac prius repugnantium supplex affectus, convenitque in unum dissona turba dominium. Rex a suimet matre aviaque diligenter succeptus, Hoiconis magisterio comitis conmissus est. Inter regem et ducem pax firmatur, usque ad supramemorata Bisinstidi prata, utrisque sua petentibus. Convenientibus autem his, malorum instinctu in malo discesserunt, sicque multum temporis stetit intervallum. Oritur autem inter hunc et prefatum Heinricum, qui minor dicebatur, magna sedicio quae Herimanni comitis consilio postmodum finita, regis gratiam in Francanafordi et ducatum dedicius promeruit.

7. Celebrata est proxima paschalis sollemnitas [fol. 54] in Quidelingeburg a rege, ubi quattuor ministrabant duces, Heinricus ad mensam, Conrad ad cameram, Hecil ad cellarium, Bernhardus equis prefuit. Huc etiam Bolizlavus et Miseco cum suis conveniunt, omnibusque rite peractis, muneribus locupletati discesserunt. In diebus illis Miseco semet ipsum regi dedit, et cum muneribus aliis camelum ei presentavit, et duas expediciones cum eo fecit In primo anno regni ejus antistes Hillinessemensis Adwinus Kalendis Decembris obiit, et Osdagus, ejusdem monasterii prepositus, successit. Quo sedente quinque annos et tunc expirante, Gerdagus tunc cellerarius ordinatur. Et cum ille in 3 ordinationis suae anno Romam causa orationis petens reverteretur, 7 Idus Decembris obiit, et corpus ejusdem per singula divisum membra in scriniis duobus ad monasterium suimet a consociis lugubriter delatum est. Hos antistites duos Gisilerus archipresul, casu ibidem adveniens, terre commendavit. Tunc Bernwardus, magister regis, facta eleccione consecratur.

8. Multis bellorum asperitatibus Sclavos lacessere rex non desistit. Orientales quoque adversum se presumentes insurgere devicit. De occidentali parte quam plures arma sepius commoventes multosque depredantes, vi et arte is superare contendit. Puerilia non est opus numerare, longumque videtur, quae pro prudentibus is effecerit consiliatoribus, enarrare. Cometa parens (an. 989) damna in pestilenciis subsequutura [fol. 54'] indixit. Imperator, jam factus vir, ut ait Apostolus, evacuavit quae erant parvuli (I Cor. XIII, 11); semperque Merseburgensis destruccionem aecclesiae deflens, quomodo haec renovaretur, sedula mentis intentione volvebat, et quamdiu in corpore vixit, hoc votum perficere studuit monitis piae matris. Quae talia, ut mihi Meinsvith post retulit, sicut ab ipsa percepit, in somnis vidit. Apparuit ei intempestae noctis silentio, sanctus Christi adleta Laurencius, dextero mutilatus brachio: Cur, inquiens, quis sim, non interrogas? Et illa: Non audeo, infit, domine mi! Ille autem prosequitur: Ego sum, dicens, et nomen innotuit. Quod in me modo ipsa consideras, tuus effecit senior ejus persuasu seductus, cujus culpa electorum Christi magna multitudo discordat. Post haec nati suimet commisit fidei, seu vivente Gisilero seu moriente fieri potuisset. redintegrato episcopatu patris sui animam in novissimo die ad eternam requiem renovaret. Haec, quamvis sexu fragilis, modestae tamen fiduciae, et quod in Grecia rarum est, egregiae conversationis fuit, regnumque filii ejus custodia servabat virili, demulcens in omnibus pios, terensque ac superans erectos. De fructu vero ventris sui decimas Deo obtulit, filias suas, primam ad Quidilingeburg Aethelheidam nomine, alteram ad Gonnesheim [fol. 55] quae Sophia dicitur.

9. Eo tempore (990) Miseco et Bolizlavus inter se dissonantes, multum sibi invicem nocuerunt. Bolizlavus Liuticios suis parentibus et sibi semper fideles in auxilium sui invitat; Miseco autem predictae inperatricis adjutorium postulat. Quae cum tunc in Magadaburg fuisset, Gisilerum ejusdem archiepiscopum, comitesque hos, Ekkihardum, Esiconem, Binizonem, cum patre meo et ejus equivoco, Brunone ac Udone caeterisque compluribus eo misit. Qui vix cum 4 proficiscentes legionibus, ad pagum Selpuli dictum venerunt, ac juxta unam paludem, supra quam pons longus porrigitur, consederunt. Et ecce, in noctis silentio unus ex sociis Willonis, qui pridie ad perspiciendum suimet predium precedens a Boemiis captus est, evadens periculum imminens Binizoni primo indixit comiti. Tunc nostri ejus ammonitione celeriter surgentes, se preparant, et in ipso jam venientis aurorae crepusculo missam audiunt, quidam stando, et alii super equos sedendo; et in ortu solis exeunt e castris, solliciti de eventu futuri certaminis. Tunc Bolizlavus cum suis venit turmatim 3 Idus Julii, et utrimque nuncii mittuntur. Et ex parte Bolizlavi quidam miles, Slopan nomine, ad perspiciendum agmen nostrorum accessit, et reversus inde interrogatur a domino qualis esset exercitus hic, si cum eodem potuisset pugnare, an non. Ortabantur enim hunc satellites sui, ut nullum de nostris vivum sineret abire. A quo sic ei redictum [fol. 55'] est: Exercitus hic quantitate parvus, qualitate sua optimus et omnis est ferreus. Pugnare cum eo tibi potis est; sed si tibi hodie victoria evenit, sic prosterneris, ut fugiendo Miseconem inimicum te continuo persequentem vix aut nequaquam evadas, et Saxones tibi hostem in perpetuum acquiras. Si autem victus fueris, finis est de temet ipso et de omni regno ad te pertinenti. Non enim remanet spes ulla resistendi inimico te undiquesecus vallanti. Talibus alloquiis furor illius sedatur, et pace facta principes nostros alloquitur, ut qui contra eum huc venirent, cum eo ad Miseconem pergere, et in restituendis suimet rebus se apud Miseconem adjuvare voluissent. Hoc laudabant nostri, et Gisilerus archipresul cum Ekkihardo, Esicone ac Binizone comitibus proficiscebatur cum eo, caeteris omnibus domum cum pace revertentibus. Advesperascente jam die, hiis omnibus arma sumuntur, et mox cum juramento firmatis redduntur. Venit Bolizlavus cum nostris ad Oderam; ad Miseconem nuncius mittitur, qui diceret se in potestate sua auxiliatores suos habere. Si regnum sibi ablatum redderet, hos incolomes abire permitteret; sin autem omnes perderet. Sed Miseco huic talibus respondit: Si voluisset rex suos acquirere salvos aut ulcisci perditos, faceret; et si hoc non fieret, quod propter eos nil omnino perdere voluisset. Hoc Bolizlavus ut accepit, salvis omnibus nostris, quaecumque potuit ex locis circumjacentibus predatur ac incendit. [fol. 56] Inde reversus urbem unam... nomine possedit, et hanc cum domino ejus, urbanis nil repugnantibus, acquisivit, eundemque Liuticis ad decollandum dedit. Nec mora, diis fautoribus haec ostia ante urbem offertur, et de reversione ab omnibus tractatur. Tunc Bolizlavus, sciens nostros ex parte Liuticiorum incolumes non posse domum sine eo pervenire, crastino dimisit eos crepusculo, ut ammoniti fuerant, multum properantes. Quod ut predicti hostes comperierunt, pone sequi maxima electorum multitudine mox nitebantur. Quos Bolizlavus vix compescuit talibus: Vos, qui in meum huc venistis auxilium, videte ut hoc perficiatis bonum, quod incepistis, pro certo scientes quod hos, quos in fidem succepi meam et in bona pace dimisi, vita superstite mea nullum hodie pacior perpeti malum. Non est nobis honor nec consilium, hactenus amicos familiares nos nunc effici manifestos hostes. Scio magnam inter vos esse inimiciciam: et hanc ulcisci eveniunt vobis tempora hiis multo apciora. Hiis sedati eloquiis Liutici, duos ab eo detenti ibidem dies, et tunc invicem salutantes antiquumque foedus renovantes, discescerunt. Et tunc illi infideles, qui nostros insequerentur, quia pauci erant, ducentos milites eligerunt. Quod nostris mox a quodam Hodonis satellite comitis inimatum est. Unde in ipsa accelerantes hora, Deo gratias! ad Magadaburg incolumes pervenerunt, hostibus se in vanum sic laborantibus.

10. Id ut primitus [fol. 56'] audivit, prosperitati eorum arrisit imperatrix. Sed quia de optima ejus conversacione parum mihi ad noticiam venit, ideo superius strictim de inmensa ejus nobilitate explicui. Haec occidentales tunc inhabitat regiones, quae hoc nomine merito dicuntur, quia ibidem sol et o nis equitas cum obedientia et caritate mutua in occasum se vergit. Nox nil aliud est, nisi umbra terrae, et hoc totum, quod indigenae isti operantur, nil nisi peccatum. Hic predicatores sancti in vanum laborant, hic reges et caeteri principes modicum valent; predones et justi persecutores dominantur. Multa sanctorum corpora in hiis partibus requiescunt; sed habitatores hos, ut video, spernunt prevaricantes. Sed ne quis me Crispini discipulum lippi esse arbitretur (HOR. serm. I, 1, 120), de hiis sileo, quia ob inlicitas conjuncciones aliasque ineffabiles, versucias hos prope interitum esse non dubito. Innumeras antistitum excommunicaciones spreverunt, et propter hoc stare diu non poterunt. Hoc tantum una mecum, queso, Christi fideles orate, ut hii mutentur in melius, et ad nos numquam veniat talis usus. Nunc autem de fine imperatricis predictae locuturus, quae hunc precesserint signa narrabo. Anno Dominicae Incarnationis 989 sol defecit 12. Kalend. Novembris et 5. diei hora. Sed cunctis persuadeo Christicolis, ut veraciter credant, hoc non aliqua malarum incantatione mulierum vel esu fieri, vel huic aliquo modo seculariter adjuvari posse; sed sicut Macrobius testatur caeterique sapientes fieri asserunt, et id de luna. [fol. 57] Et sequenti anno, consummato in bonis vitae suimet cursu, in Niumagun infirmatur imperatrix atque ab hac vita 17 Kal. Julii discedens, sepulta est ab Ewergero sanctae Coloniensis aecclesiae archiepiscopo, in monasterio sancti Pantaleonis, quod datis inpensis Brun archipresul ibi requiescens construi precepit, presente filio ac multa pro remedio matris his confratribus largiente. Quod cum inclita inperatrix Ethelheidis comperiret, tristis protinus effecta, regem tunc septem annos regi antem visitando consolatur, ac vice matris secum tamdiu habuit, quoad ipse protervorum consilio juvenum depravatus tristem illam dimisit.

11. Huic bene nata (cf. HOR. IV, 4, 36) virtutibus ornanti pater meus comes Sigifridus domi miliciaeque fideliter servivit, et in expedicione ad Brandanburg, qua ultime militavit, ab equo cadens, valido corporis dolore fatigari cepit. Sensit insuper octavum sibi adesse annum, sic ei in somnis presignatum. Dormiens namque in Colonia his suscitatur denuo verbis: Sigifride, vigila, et ab isto die post octo annorum curricula vitam te hanc finire presentem pro certo scias. Hunc prefinitum diem vigilanti semper animo previdit, ac quibuscunque virtutum fructibus valuit, preoccupare non desistit. Me autem, in Quidilingeburg apud suam materteram nomine Emnildam, quae paralisi longo tempore laboravit, primo litteris bene adhuc instructum, sumpsit et Ricdago abbati secundo de sancto Johanne in Magadaburg commendavit. Ibi tres annos ego conversatus, in omnium festivitate sanctorum ad sanctum Mauricium, quia ad altare [fol. 57'] hoc me dare non potuit, fraternitatis consortio ab eo junctus sum, proximaque sancti Andreae natali magnum et valde cunctis acceptabile convivium duos dies peractum est. Inde egressus et imminente quadragesima in civitate Wallibizi dicta infirmatus, Id. Marcii defensor patriae ac homo verus, utriusque debitum persolvit naturae. Quem mater sua, venerabilis omni probitate Mahtildis, celeriter hunc prosecutura, cum conjuge Cunigunda deflet. Namque tanto orbata solatio, cum immenso merore diem expectavit extremum, ac in eodem anno tercia Nonas Decembris fideliter migravit ad Christum. 996 Dominicae Incarnacionis anno patruus autem meus, nomine Liutharius, cui equaliter nobiscum haec hereditas contigit, matri meae antiquum renovans dolorem (cf. VIRG. Aen. II, 3) multa intulit mala. et quamvis haec firme suimet fidei a matre sua sibi fuerit commissa, tamen omnibus ejusdem bonis eam privare contendit. Quid multis moror? Inperatoris auxilio cuncta ei restituuntur.

12. Interea Atheldagus, archiepiscopus Bremensis, obiit, et Liaevizo successit, qui papam Benedictum exulem a patria suimet, quae sita est in confinio Alpium et Suevorum, huc secutus, erga Deum et regem ad hunc honorem promeruit venire. Sclavi iterum appetiti subduntur regi, renovatis juxta Albim castellis, et in hieme aqua inundans et ventus ingens multum nocuit. Aestas nimia frugibus, et seva mortalitas hominibus nimis nocuit. Anno Dominicae [fol. 58] Incarnationis 991. Hilliwardus, sanctae Halverstidensis aecclesiae venerabilis antistes, qui me baptizavit atque confirmavit (an. 992), templum Domini, quod ipse a fundamento edificans tunc ad unguem usque perduxit, 12 Kalendas Novembris dedicavit. Adfuit ibi tunc rex cum inperatrice Ethelgida et avia ejus, abbatissa Mahtildis, et archiantistites hii: Willigisus, Gisilerus et Liewizo, cum suis confratribus 16. Festivitas autem erat eadem Christi confessoris Galli, in cujus monasterio predictus presul edoctus est, et ideo semper studuit in hac celebritate suum perficere desiderium, et tunc inerat 24tus ordinationis suae annus. Hunc adjuvit in omnibus fidelis suimet capellanus Hildo, et prudentissime cuncta disposuit. Omnes Saxoniae primates hic tunc convenientes caritative succipiuntur. Numquam fuit ante nec post, ut veraces affirmant, in divinis laudibus et in negociis secularibus omnia plenius cunctisque acceptius peracta. In sequenti anno (993) in galli cantu primo lux ut dies ex aquilone effulsit, et unam sic manens horam, undique celo interim rubente, evanuit. Fuere nonnulli qui dicerent eodem anno vidisse tres soles et lunas tres ac stellas invicem pugnasse. Et post haec (an. 994) Ekbertus Treverensis archiepiscopus, cujus successor Liutdulfus fuit, et Dodo Mirmigendensis, post quem Suitgerus ordinatus est, Erp quoque Ferdensis, cui Bernharius [fol. 58'] tunc ibi prepositus subponitur, obiere. Fames quoque valida nostras oppressit regiones. In tercio predictae dedicationis anno avuncuti mei a piratis capti sunt, ut in sequentibus patet. In quarto pestilencia cum fame et bello orientalibus ingruit, et rex Apodritos petit et Wiltios vastavit.

13. Post haec rex in Magadaburg cum suis principibus colloquium habuit, ad quod Heinricus, Bawariorum dux inclitus, venit. Et cum inter hunc et Ratisbonensem Gebehardum longa haberetur contentio, cum bono ibidem finitur consilio. Et pius ille dux, qui omne suimet delictum continuis mundavit elemosinis, inde pergens ad Gondesem, ubi domna Gerberg soror suimet erat abbatissa, egritudine premitur subitanea; et tunc vocans ad se equivocum ejus, talibus instruit: Vade celeriter ad patriam, ac dispone regnum, ac numquam regi ac domino resistas tuo. Multum enim me penitet hoc umquam fecisse. Patris memor sis tui, quia numquam hunc in hoc seculo videbis. Filioque mox abeunte, dux preclarus in infirmitate sua semper kirieleison ex corde clamans, migravit ad Christum 5 Kalendas Septembris, sepultus ibidem in medio aecclesiae coram sanctae crucis altari. Quod cum filius ejusdem comperiret, electione et auxilio Bawariorum patris bona apud regem optinuit. Eodem anno Thiedricus comes palatinus, et Sibertus frater ejus, de hoc seculo transierunt.

14. Ea tempestate nepos meus, marchio Heinricus, Ewerkerum, [fol. 59] Bernwardi, Wirciburgensis aecclesiae episcopi militem egregium, set nimis, superbum cepit, et ob inlatas sibi injurias in loco qui Lindinlog dicitur excecavit. Rex autem de internuntiis ab episcopo id multum querentibus comperiens, hocque graviter ferens, predictum comitem exilio relegavit, et post haec gratiam suimet huic dedit et apud antistitem digna emendatione reconciliavit. Predictus presul post haec Liupoldum marchionem Orientalium et nepotem ejus Heinricum ad missam sancti Kiliani, quae est 8 Idus Julii, ad se vocans (an. 994), cum magna caritate eosdem habuit, et comes in sacra nocte post matutinam cum suis militibus ludens, ex uno foramine ab excecati amico sagitta volante vulneratus est, et facta confessione 6 Idus Julii exspiravit, innocens in facto praedictae accionis et in consilio. Hic postera die ibi sepultus merito defletur, quia sibi prudentiorem et in cunctis actibus meliorem nullum reliquit. Hiemps, quae precesserat, asperitate et pestilentia nimioque frigore et vento ac insolita siccitate plena erat. In hac devicti sunt Sclavi.

15. Sed quia superius destruccionem Brandaburgensis aecclesiae dixi, nunc qualiter ad tempus prefato subderetur regi, breviter explicabo. Fuit in nostra vicinitate quidam miles inclitus, Kiza nomine, qui a marchione Thiedrico aliter quam sibi placeret habitus est. Ob hoc, et quia facultas suae nequaquam impietati suppeteret, ad hostes perrexit nostros; [fol. 59'] qui eundem in omnibus sibi nimis fidelem cognoscentes, supramemoratam urbem nobis sacius ad nocendum eidem commiserunt. Hic postea nostris delinitus blandiciis, eam regiae potestati cum semet ipso tradidit. Unde Liutici nimio furore succensi, eum cum omnibus, quas habebant, catervis ilico petebant (991-993). Interea rex in Magathaburg fuit; et cum hoc compariret, quos ibi tunc habebat, celeriter eo misit, Ekkihardum marchionem et tres avunculos meos cum Fritherico comite palatino et patruo meo. Et hii omnes eo cum suis venientes, interrupti sunt ab hostibus se acriter irrumpentibus; et una pars ex nostris in urbem venit, alia vero, quae remansit, cesis militibus nonnullis, rediit. Tunc rex, collectis undiquessecus sociis, illo properat, et hostes nostri, magnam vim defensoribus urbis inferentes, cum ultimam legionem vidissent, cito amotis lugierunt castris. Nostri autem in ereptione interius gaudentes kirieleison canunt, et advenientes unanimiter respondent. Munita urbe presidio, rex abiit, et eandem in sua potestate diu tenuit. Post haec Kizo ad Quidilingaburg cum veniret, civitatem suam cum uxore et satellitibus suis perdidit; quae omnia, urbe excepta, post recepit. Unus autem suimet miles Bolibut nomine, cujus consilio hoc totum, quamvis tunc absens esset, agebatur, ibidem dominabatur; et Kizo cum in his partibus post latenter nocere voluisset, optimus miles cum suis interfectus est

16. [fol. 60] Et, sicut predixi, tres avunculi mei, Heinricus, Udo et Sigifridus, cum Ethelgero caeterisque compluribus, piratis sua populantibus 9 Kalendas Julii (994) navibus occurrunt, factoque invicem certamine, Udo decollatur. Heinricus autem cum fratre suimet Sigifrido et comite Elergero devictus, dictu miserabile, a pessimis hominum captus deducitur. Hoc infortunium inter Christi fideles fama valante mox dilatatur. Bernhardus dux, qui proximus fuit, nuntios quam propere misit, qui precium pro eorundem redemptione eis promitteret, et conveniendi pacifice ac locum colloquendi peteret. Parati sunt, pacem firmam et ineffabilem pepigerunt pecuniam. Quid autem ad haec primo rex, deindeque in nostris partibus omnis Christianorum larga benignitas debito humanitatis offitio inpenderit, explicare non suffitio. Mater autem mea tanto dolore intrinsecus commota. omne quod habuit, vel acquirere ullo modo potuit, pro fratrum ereptione tribuit. Execrata vero piratarum turba cum maximam collectae pecuniae partem inmensa suimet pondere perciperent, Heinrici vice filium ejus unicum Sigifridum nomine cum Garevardo et Vulferemo, Ethelgeri autem loco avunculum ejusdem Thiedricum et amitae sumet filium Olef vocatum succipientes, ut quod de promisso eis tesauro adhuc remansit eo velocius colligeretur, eos abire Sigifrido solum remanente, permisit. [fol. 60'] Hic quia filium non habuit, a matre mea remedium ab uno filiorum suimet postulavit. Quae tam necessariae peticioni satisfacere desiderans nuncium ad abbatem Rigdagum celeriter misit, qui fratrem meum Sigifridum, tunc ibi sub habitu monachico degentem, accepta licencia reduceret. Hic quia satis prudens vir fuit, cunctis sollicite perquisitis, injuste legationi resistit, et propter curam a Deo sibi creditam quod hoc facere non praesumeret, respondit. Nuntius autem, ut ei jussum fuit, ad Ekkihardum, qui tunc custos aecclesiae sancti Mauricii et magister erat scolae, veniens, ut me ob rem necessariam matri meae remitteret, supplex rogavit. Veni, et cum laicali habitu, quo apud piratas debui obses conversari, prioribus adhuc indutus vestimentis, 5 feria profectus sum. Et in ipsa die Sigifridus de pervigili hostium custodia, qua multum vulneratus detinebatur, sic divino evasit auxilio. Idem in angustia vehementi positus, cum Nodbaldo et Edicone, quomodo evaderet, plurimum semper versans, precepit hos veloci navicula, quantum his, qui eum detinebant, satis valuisset ministrare de vino ac de caeteris appertinentibus sibi deferre. Jussis tum sine mora completis, canes avari saturabantur; factoque mane presbiter ad missam paratur, et comes cunctis absque custodibus solum, hesterno gravatis vino, ad proram lavaturus accedens, puppi parate insiluit. Extollitur clamor, presbiter quasi consiliator capitur, anchorae [fol. 61 deest]  [fol. 62] levantur, remiges velociter hos fugientes insequeban­tur. Quos comes vix evadens, cum littoris securitatem attingeret, ut prius ipse precepit, paratos invenit equos, et ad civitatem suam Hersevel dictam, ubi frater suus Heinricus et uxor ejus Ethela tanti gaudii inscia fuit, pergere properavit. Hunc hostes pone sequuti, urbem, quae littori vicina stabat, Stethu nomine, incurrunt, eum curiose in abditissimis querentes locis; et non invenientes, feminis inaures vi rapiunt tristesque recedunt. Tali furore omnes succensi, crastino clericum et nepotem meum cum caeteris obsidibus universis, naribus ac auribus et manibus obtruncant, foris eos projicientes in portum. Tunc fugientibus his, unusquisque a suis rapitur, merore inaudito insurgente. Ego autem, visitatis meimet avunculis, remeavi Christo largiente incolumis, caritative a familiaribus meis susceptus.

17. In illo tempore Liudulfus, Augustensis episcopus venerabilis, 8 Kalend. Augusti obiit (an. 996); et Gevehardus, elewangensis abbas ordinatur. Interim (an. 995) in quadam villa Horthorp dicta, natus est infans, dimidius homo, posterioribus auce similis, dextram aurem et oculum leva minorem habens, dentes croco similes, sinistrum brachium absque 4 digitis solo cum pollice integrum; ante baptismum attonite videns, et post nihil, quarta die moriens. Magnam hoc monstrum facinoribus nostris intulit pestilentiam. [fol. 62'] Predictus antistes Hilliwardus cum aecclesiam et gregem sibi commissum 29 annos gloriosissime verus Israelita regeret, 7 Kalendas Decembris exspirans, sepultus est extra aecclesiam infra claustrum, ubi ipse sibi prius paraverat domicilium. Et cum confratres ejus in electione convenire non possent, praepositus est hiis de capella regis Arnulfus, et Id. Decembris ordinatur, sicut ille vir sanctus antecessor ejus, dum adhuc valeret, predixit cunctis tunc presentibus: Hunc, inquiens, hospitem honorate, et quantum potestis illi servite. Providere enim debet is vos post me. Et cum idem jam in agone exitus sui jaceret, vidit gloriam Dei; et vocato ad se Vulfhario suimet capellano: Vides, inquid, frater, aliquid? Et ille se nihil vidisse respondens, audivit ab eo, quod caminata haec, in qua tunc jacebat, in qua duo antecessores sui obierunt, divina majestate plena fuisset. Et haec dicens transivit de hoc carcere ad indeficiens lumen.

18. Rex autem natale (an. 996) Domini in Colonia fuit, et pacificatis omnibus in his regionibus, ad Italiam diu desideratus perrexit, in urbe Papia paschale peregit festum. Dehinc Romam veniens gloriose, nepotem suum Brunonem, Ottonis filium ducis, in loco Johannis papae nuper defuncti, cum omnium laude presentium, [desunt 4 folia in cod. Dresd.]

[cod. Brux.: statuit; in ascensione Christi, quae tunc erat 12. calendas Iunii, anno etatis suae 15. regni autem 13. indicatione octava, ab eodem unctionem imperialem percepit, et advocatus ecclesiae sancti Petri efficitur. Post haec vero imperium illud priorum suorum more gubernavit, etatem suam moribus industriaque vincens.

19. In prima estate Adelbertus, Boemiorum episcopus, qui nomen, quod Woytech sonat, in baptismate, aliud in confirmacione percepit ab archiepiscopo Parthenopolitano, in eadem urbe ab Othrico superius memorato litteris instructus, cum sibi commissos ab antiquae pravitatis errore monitis divini precepti amovere nequivisset, omnes excommunicans, Romam ad excusandum se apud apostolicum venit, ejusque licentia sub districta Bonifacii abbatis regula humiliter multo tempore conversatus bono deguit exemplo. Postque cum permissu ejusdem patris Prucorum mentes a Christo alienas freno sanctae predicationis edomare temptaret, cuspide perfossus, nono Kalendas Mai capitis abscisione optatum semper martirium solus ex suis percepit, absque omni gemitu, ut in ipsa nocte in sompnis ipse vidit, cunctisque fratribus predixit: Putabam, inquiens, me missam celebrare solumque communicare. Sed nefandi sceleris auctores eum jam ex pirasse cernentes, ad augmentum sui sceleris divinaeque ulcionis corpus pelago mersere beatum, caput sude conviciando figentes ac exultando redeuntes. Quod Bolizlavus, Miseconis filius, comperiens, data mox pecunia martiris mercatur incliti cum capite membra. Imperator autem Romae certus de hac re effectus, condignas Deo supplex retulit odas, quod suis temporibus talem sibi per palmam martirii assumpsit famulum. Eo tempore Bernwardus, sanctae Wirciburgensis ecclesiae, jussu cesaris ad Greciam missus, in Achaia moritur cum maxima sociorum suorum caterva. Per quem quia plurima Deus faciat mirabilia, plures affirmant.

20. Inperator autem a Romania discedens, nostras regiones invisit (an. 997), et accepta Sclavorum rebellione, Stoderaniam, quae Hevellum dicitur, armato petens milite, incendio et magna depredacione vastavit, et victor Parthenopolim rediit. Ob hoc hostes nostri Bardengau turmatim aggressi, a nostris sunt devicti. In illo certamine Ramwardus, Mindensis episcopus, fuit, qui socios arrepta in manibus cruce sua sequentibus signiferis precessit, et ad haec facienda potenter consolidavit. In illo die Gardulfus comes cum paucis occubuit, ex hostibus autem maxima multitudo; caeteri relicta preda fugierunt.

21. Crescentius autem Romae, absente papa praedicto, qui post benedictionem Gregorius vocabatur, Johannem Calabritanum, Theophanu imperatricis dilectum comitem et tunc Placentinum antistitem, substituit, et sibi imperium tali presumptione usurpavit, inmemor juramenti et magnae pietatis ab Ottone augusto sibi illatae. Insuper nuncii ejusdem a predicto invasore capti, diligenti custodiae traduntur. Imperator mox ut haec audivit, illo properans, domnum apostolicum sibi obviare per internuncios postulavit. Johannes autem supplantator hiis appropinquantibus fugit; sed postea a fidelibus Christi et cesaris captus, linguam cum oculis ac naribus amisit. Crescentius vero Leonianum ingressus claustrum, imperatori resistere frustra temptavit. Namque inperator Dominicam resurrectionem Romae celebrans, post festivos dies instrumenta bellica preparans, post albas domum Thiederici, ubi ille perversus sedebat, Ekkihardum marchionem impugnare jussit. Qui eandem perdius et pernox lacescere non desistens, tandem per machinamenta alte constructa ascendit, et eundem decollatum voce imperatoria per pedes laqueo suspendit, et timorem cunctis presentibus ineffabilem intulit. Gregorius autem papa cum magno honore intronizatur, et cesar sine omni infestatione deinceps dominabatur.

22. Videtur mihi optimum, quaedam ejusdem temporis facta memorare, quae nonnullis puerilia et multum mirabilia esse videbantur, sed haec a Deo predestinata in suis virtutibus agnoscuntur. Vir felicis memoriae comes profecto Ansfridus, vir omni inquam bonitate conspicuus, alto progenitorum germine, dum adhuc esset puerulus, cum omni lege mundana a patruo suo Rodberto, Trevericae civitatis episcopo, tum divina adprime est institutus; inde a patruo suo, scilicet suo equivoco, 15 comitatuum comite, strennuo domino Brunoni, archiepiscopo Agrippinensi, traditur ad res militares. Sic bonae indolis adolescens penes ipsum cottidie proficiebat, donec primi Ottonis magni imperatoris, Romam cum exercitu jam acquisituri, mancipatus est servitio. Cui in inicio militiae ejus injunxit, ut tentorium suum, quod adeo pulchrum videbatur, cottidie poneret e regione contra imperiale et spatam suam duceret, ut in hoc probaret, si palatinis se agiliter initiaret. Hoc ideo tam gratanter suscepit, quia psalmos oris ejus dulcissimos, hunc per devia sequens quasi delectationis causa aviculis insidiando, sine detractione frequentare occultius potuit. Romam sane predicto cesare ingrediente, non minimum confisus in juvene, fecit eum spataferium suum, dicens: Dum ego nodie ad sacra limina apostolorum perorabo, tu gladium continue super caput meum teneto. Nam fidem Romanam antecessoribus nostris sepius suspectam non ignoro. Sapientis enim est, adversa quaeque longe adhuc posita cogitando prenoscere, ne forte improvisa valeant superare. Deinde redeundo ad montem Gaudii, quantum volueris, orato. Inde vero reversus, abbatiam quae dicitur Torna de hereditate propria construxit, in qua filiam suam abbatissam, plurimarum Deo devotarum sanctimonialium matrem, assensu pontificis constituit, sanctoque Lantperto pro remedio animae suae ex integro tradidit.

23. Hujus vero omnipotentis Dei famulae quia mentionem fecimus, quod nostris temporibus per eam Dominus operatus est, silentio non preteribimus. Hospitalitatis non oblita, tantae dapsilitatis circa egenos et peregrinos extitit, ut quadam die de vino nil sibi vel sororibus beneficentiae communicationisque causa pretermisit. Hoc dum celleraria sibi nuntiasset, ait: Equo animo esto, cara, et confortare. Dei enim gratia satis nobis poterit dare. Statimque solita more ante crucem prostrata in oratorio sanctae Mariae cepit orare, vinumque in vase funditus pridie exhaustum crescere cepit, quoadusque superfluxit. De quo non tantum sanctimoniales, sed et quam plures diu ad laudem Domini biberunt circummanentes vel adventantes. Interea contigit ut domina Hereswit comitissa, ipsius scilicet conjux reverenda, in curte sua, qui dicitur Gilisa, cepit egrotare, quae statim velut mortis presaga futurae festinavit ire ad Torna. Quo dum pre nimio dolore nequiret pervenire, in domo cujusdam majoris remansit in itinere. Qui, sicut ipse nobis retulit, nimiae ferocitatis canes habuit, quorum latratum ipsa infirma graviter sustinuit. Hospes ut audivit, festine precatus ab ipsa, hos libentissime voluit capere, vel ad ultimum, si potuisset, eciam occidere. Horum dum neutrum potuisset, mirabiliter accidit ut nullus eorum postea quivit latrare, donec sancta Dei ancilla obdormivit in pace. Quam secus monasterium communis laboris comes sanctae simplicitatis in secretario sepelivit. Hujus cameraria multis annis fuit ydropica. Huic visum est in vigilia natalis Domini, quod ad sepulchrum dominae suae candelas deberet afferre; quod et fecit. Mox dum matutinae laudes celebrarentur, exivit, solutionem habuit, sana coram omni populo rediit.

24. Post discessum autem dominae ipsius felix comes, non de terreni operis casu desperatus, sed in virtutis volatu eo ipso sublevatus, mente disposuit, ut monasterialem vitam subiret, sicubi majoris obedienciae regulam inveniret. Quod dum in exordio per intentionem agitur, a tercio Ottone imperatore ad episcopatum Trajectensem per Notgerum, Leodii pontificem, summa necessitate vocatur (an. 995). Illud profecto dum audivit, capellam Aquensem introiit, et mundi dominam exoravit ut, si esset a Deo, canonice perficeretur, si non, misericorditer annullaretur. Sed postquam Evergerus, Coloniensis archiepiscopus, suffraganeorum consensu imperatori sibique in medium consuluit, vellet nollet ad episcopum acclamatur. Non multo post quinque curtes de sua proprietate beato Martino tradidit, fideli inquam fidejussori talionis earum. In senectute ergo sua, caligantibus jam oculis ipsius, factus est monachus. Septuaginta duos pauperes propria manu cottidie pavit. Illorum quippe infirmioribus, camerario precedente, cecus ipse ab imo vallis ad summa montis balneum portans preparavit in nocte, et mutatoria ceteraque necessaria corporis prebuit, jubens eos in pace recedere, ut sic sua opera obnubilare valeret. In eodem monte monachorum congregationem ordinavit, a quorum prioribus scopis est sepius castigatus, dum auderet resistere eorum jussionibus. Quicquid ad ultimum acquirere potuit, pauperum manibus tribuit. Aviculis etiam in hieme manipulos super arbores ad manducandum intuitu pietatis in monte suo ponere fecit. Sub clamidis absconso continue vestiebatur cilicio. A natali Domini usque ad sanctae crucis inventionem infirmabatur, quo temporis spatio ultra tres panes non manducavit Appropinquante jam carnis ejus dissolutione, crucem in fenestra, quae ibi post caligationem oculorum ejus facta fuit, vidit et circumstantibus se videre manifestavit, laudans Deum et dicens: In circuitu tuo, Domine, lumen est, quod numquam deficiet. Tandem sacrosancti viatici perceptione munitus, doctus tota expectatione judicem diligere, atque, ut ita dixerim, timendo presencialiter rennuit timere perpetualiter. Multum in sanctae Dei genitricis intercessione, cui se suaque dederat, confisus, tamdiu signaculo sanctae crucis sese signavit, quoadusque obdormiens in pace manu simul et mente quievit. Post cujus obitum Trajectenses nudis pedibus et armatis manibus venerunt, flentes, orantes et domesticis dicentes: Pro Dei nomine date nobis pastorem nostrum, quo portetur ad suae sedis tumulum. Quo contra reverendae vitae abbatissa, ejus scilicet filia sanctissima, cum capellanis et militibus respondit: In eodem loco debet sepeliri, ubi e vita presenti a Deo est permissus exui. Perventum est ad hoc, ut armati ex utraque parte periculosissime convenire et plures vita deberent carere, nisi quod domna abbatissa se in medio eorum prostravit, et adeo pacem inter illos vel ad momentum rogavit. Interea videbatur militibus, quod ex illa parte, qua fratrum fuerant officinae, ab aqua Ema nominata ad montis supercilium ipsius traherent sarcofagum. Quod dum niterentur, corpus a Trajectensibus sustollitur, et levissime, sicut ipsi jurant adhuc, ultra aquam ducitur. Sic nutu Domini fortior pars delusa est militum. Post translationem corporis sacri fragrancia miri odoris percepta est in via, quae ultra tria miliaria veracissimorum hominum, sicut ipsi testantur, nares perfudit et pectora.

25. Revocemus ad memoriam, quod miserabiliter Gisilero archipresuli]

[cod. Dresd. fol. 63] incuria sui contigit damnum. Imperator ob defensionem patriae Harnaburg civitatem opere muniens necessario, eam 4 ebdomadas ad tuendum huic commisit. Qui fraude ignota ad placitum a Sclavis vocatus, cum parva multitudine exiit. Alii namque precesserunt, et quosdam in urbe reliquit. Ecce autem unus e consociis ejusdem a silva erumpere hostes prodidit. Congredientibus vero tunc ex utraque parte militibus, archiantistes, qui curru venit, equo fugit alato (OVID., Fast. III, 416), ex suis mortem evadentibus paucis. Sclavi victores preda interfectorum 6 Nonas Julii sine periculo pociuntur, et archiepiscopum sic elabisse conqueruntur. Custodivit tamen, quamvis sic lugubriter mutilatus, urbem ad dictum diem Gisilerus, tristisque reversus, obviam habuit patruum meimet marchionem Liutharium, cujus curam civitas predicta tunc respiciebat: firmiterque ei eam committens abiit. Accessit autem comes, et ut urbem vidit incendio fumigantem, archiepiscopum remeare per internuntium frustra petiit. Ipse autem ignem in duobus locis jam alte ascendentem extinguere temptans, cum nil omnino proficeret, portam hostibus patentem derelinquens, domum mestus revisit; et accusatus post apud imperatorem, imputatam sacramento purgavit culpam. Post 9 dies predictae cedis mater mea, Cunigund nomine, tercia Idus Julii in civitate Germeresleva expiravit.

26. [fol. 63'] Ekkihardus ex nobilissimis Thuringiae australis natalibus hujus genealogiae ortum ducens, cum gradatim ad virilem pertingeret aetatem, parentelam suimet omnem tam morum quam actuum gravitate inclitorum honorat; quia, ut legimus: dedecorant bene nata culpae (HOR. IV, 4, 36). Is post multas bellorum asperitates, quas cum patre suo Guntherio, ab honore suo diu suspenso, perpessus est, ad gratiam imperatoris secundi et ad patriam honorifice cum remearet, Thietmari comitis viduam et Bernhardi ducis sororem, nomine Suonehildam, in matrimonium sibi copulavit, ex eaque primogenitam nomine Liudgerdam acquisivit filiam. Liutharius autem ex clara Thuringiae septentrionalis prosapia editus, cum vir factus aetatem virtutibus superaret; cumque secundo multum karus esset Ottoni, ejus auxilio quandam matrimonium, Godilam nomine, ex occidentali regione nobiliter natam, cum licentia Wirdunensis Wigfridi presulis consobrini ejus, sibi in conjugem desponsavit et acquisivit, quae peperit ei in tertio decimo aetatis suae anno primogenitum, patris sui nomine appellans Wirinharium. Sed cum duae propagines istae, puer inquam et puella, ex tam nobilissime vitis radice emersissent, jamjam paulatim ad maturitatem fructus pertingere inclitis virtutum scalis nitebantur. Sed Liutharius comes, ut puellae illius formam et conversationem bonam primo persensit, qualiter eam [fol. 64] consociaret filio suo, mentis secreto semper volvit. Et ad ultimum erumpens, per fideles internuntios Ekkihardo tunc marchioni desiderium diu latens aperuit ac celeriter inpetravit. Convenientibus tunc in unum familiaribus eorundem, promisit legitime Ekkihardus Liuthario, eandem se filio suo daturum in uxorem, more suo et jure presentibus cunctis optimatibus affirmans. Qui cum tercio Ottoni multum placeret, et apud eundem inter alios primates plurimum valeret, nescio qua causa depravatus, pactum firmissime stabilitum interrumpere quam maxime conatur. Quod mox Liutharium non latuit, et ut hoc ne fieret, anxia mente volvebat. Imperatore et Ekkihardo pariter tunc in Romania commorante (an. 998), commissa erat regni istius cura venerabili abbatissae Mathildi, de qua superius memoravi, in cujus civitate Quidilingaburg nuncupata puella haec educabatur. Fit publicus in Darniburg abbatissae totiusque senatus in unum conventus. Interim Wirinharius, ut arbitror, non consilio patris, sed amore virginis et ob metum manifesti dedecoris, cum confratribus meis Heinrico, Fritherico ceterisque militibus optimis urbem prefatam ascendit, sponsamque suam et reluctantem et clamantem vi auferens, cum suis ad Wallibiki letus et incolomis pervenit. Quod cum abbatissa ab certo comperiret legato, graviter commota cunctis [fol. 64'] hoc principibus lacrimis queritur obortis, rogans ac precipiens, ut armati omnes publicos hostes celeriter insequerentur, ac ut captis seu occisis virginem sibi reducere conarentur. Nec mora, jussa haec miles armatus accelerare contendit, et priusquam urbem munitam adtingerent, eosdem per compendiosa itineris interruptos, vi capere vel occidere seu effugare anhelavit. Compertum est autem a viatoribus, quod hi, quos insequebantur, valida manu clausisque portis, notis jam gauderent presidiis; nulli patere ingressum; aut velle mori, aut se ibi defendere, et numquam ulli sponsam reddere. Quo audito admodum tristis effectus, revertitur. Liutharius autem, et cum eo Alfricus senior, milesque comitis Ekkihardi Thietmarus proficiscentes, voluntatem sponsae perquirunt, seque ibidem tunc manere malle quam reverti, satis certi ab eadem effecti, domnae abbatissae caeterisque haec responsa intimabant. Consulenti tunc de talibus primates abbatissae, dictum est ab bis, quod sibi videretur optimum, in Magadaburg fieri conventum, huc sponsum cum contectali venire, auxiliatores quoque omnes aut se reos ibi presentare, aut damnatos fugere. Sicque factum est (an. 999). Confluente maxima illuc multitudine, Wirinharius cum suis cooperatoribus nudis provolvitur pedibus, uxorem reddit. Veniam de commissis sibi suisque auxilio principum promissa emendatione promeruit. Sed venerabilis in omnibus Mahtildis finito colloquio Liuderdam secum duxit, non pro retentione, sed pro timoris magni confirmatione.

27. [fol. 65] Bonae autem suimet voluntatis propositum preventu subitaneae mortis interruptum est. Namque post paucos dies, cum haec ad locum a Deo sibi paratum veniret, continuo infirmata, Bernwardum, sanctae Hillinessemensis aecclesiae tunc pastorem, vocavit, et accepta ab eo quam postulavit indulgentia, 8 Idus Februarii hominem exuit interiorem, sepultaque est in aecclesia ad caput avi suimet regis Heinrici. Hoc funere inperatrix Aethelheidis mater ejusdem supra modum turbata, ad imperatorem nuntium misit, qui et obitum ejus huic innotesceret, et equivocam suam sororem ejus huic succedere postularet. Cesar piis assensum prebens desideriis, amitae suimet necem deflet, et abbaciam dilectae suimet germanae per Becelinum portitorem virga a longe commisit aurea, et ut ab episcopo benediceretur Arnulfo, precepit. Aethelheidis autem inperatrix urbem, quae Celsa vocatur, interim edificans, collectis ibidem monachis, omnibusque perfectis, in eodem anno 16 Kal. Januarii gaudens appeciit, de quibus orta fuit; cujus fideli servitio justa recompensans premia Deus, ad tumbam ejus plurima hodie operatur miracula. Papa quoque Gregorius, bene dispositis Romae omnibus, 2 Nonas Februarii obiit, Gerberto sibi mox succedente.

28. Post haec imperator Gisilerum archiepiscopum, eo quod duas teneret parrochias, in sinodo accusans Romana, judiciati [fol. 65'] eum sententia ab offitio suspendi ac per internuntios ab apostolico eundem illo vocari precepit. Qui tunc paralisi percussus, cum huc venire nequiret, Rotmannum misit clericum, qui juramento, si aliter non crederetur, se excusaret. Datis tum induciis differtur, usque dum inperator cum comprovincialibus episcopis hoc discutere valuisset. Postea cesar, auditis mirabilibus, quae per dilectum sibi martyrem Deus fecit Aethelbertum, orationis gratia eo pergere festinavit. Sed cum Ratisbonam veniret, a Gebehardo, ejusdem aecclesiae antistite, magnifico honore susceptus est (an. 1000), comitantibus secum Ziazone tunc patricio et Robberto oblacionario cum cardinalibus. Nullus imperator majori umquam gloria a Roma egreditur neque revertitur. Huic Gisilerus obviam pergens, gratiam ejus quamvis non firmam promeruit, et comitatur. Cesar autem ad Citicensem perveniens urbem, a secundo Hugone, ejusdem sedis provisori tercio, ut decuit imperatori, suscipitur. Deindeque recto itinere Misnensem tendens ad civitatem, a venerabili Egedo, hujus aecclesiae episcopo, et a marchione Ekkihardo, qui apud eum inter precipuos habebatur, honorabiliter accipitur. Decursis tunc Milcini terminis, huic ad Diedesisi pagum primo venienti Bolizlavus – qui major laus non merito, sed more antiquo interpretatur – parato in loco, qui Ilua dicitur, suimet hospicio, [fol. 66] multum hilaris occurrit. Qualiter autem cesar ab eodem tunc susciperetur, et per sua usque ad Gnesin deduceretur, dictu incredibile ac ineffabile est. Videns a longe urbem desideratam, nudis pedibus suppliciter advenit, et ab episcopo ejusdem Ungero venerabiliter succeptus, aecclesiam introducitur, et ad Christi gratiam sibi inpetrandam martyris Christi intercessio profusis lacrimis invitatur. Nec mora, fecit ibi archiepiscopatum, ut spero legitime, sine consensu tamen prefati presulis, cujus diocesi omnis haec regio subjecta est; committens eundem predicti martyris fratri Radimo, eidemque subjiciens Reinbernum, Salsae Cholbergiensis aecclesiae episcopum, Popponem Cracuaensem, Johannem Wrotizlaensem, Vungero Posnaniensi excepto; factoque ibi altari, sanctas in eo honorifice condidit reliquias. Perfectis tunc omnibus, imperator a prefato duce magnis muneribus decoratur, et quod maxime sibi placuit, trecentis militibus loricatis. Hunc abeuntem Bolizlavus comitatu usque ad Magadaburg deducit egrejo, ubi palmarum sollemnia celebre peracta sunt. Secunda feria archiepiscopus ejusdem loci imperatoris edictu priorem suscipere sedem rogatus, data internuntiis magna pecunia, inducias usque ad Quidilingeburg vix impetravit. Fit illuc magnus senatorum concursus; paschalia eciam ibi peraguntur gaudia; et habito in 2 feria sinodo, iterum [fol. 66'] Gisilerus vocatur. Hic infirmitate oppressus valida, a predicto excusatur Rotmanno, et in multis a Waltherdo tunc preposito defenditur. Indicitur huic concilium in Aquisgrani, quo ipse cum suis veniens, iterum ab archidiacono Romanae sedis alloquitur. Qui sapienti consilio usus, generale sibi postulat dari concilium; sicque indiscussa dilata sunt haec omnia, usque dum haec Deus finire dignatus est nostris propicius temporibus.

29. Imperator antiquam Romanorum consuetudinem jam ex parte magna deletam suis cupiens renovare temporibus, multa faciebat, quae diversi diverse sentiebant. Solus ad mensam quasi semicirculus factam loco caeteris eminenciori sedebat. Karoli cesaris ossa, ubi requiescerent, cum dubitaret, rupto clam pavimento, ubi ea esse putavit, fodere quousque haec in solio inventa sunt regio, jussit. Crucem auream, quae in collo ejus pependit, cum vestimentorum parte adhuc imputribilium sumens, caetera cum veneratione magna reposuit. Sed quid memorem singulos ejusdem accessus et recessus per omnes suimet episcopatus et comitatus? (PRUD. in Symm. II, 766.) Cunctis apud Transalpinos bene dispositis, Romanum visitabat imperium, Romuleasque pervenit ad arces; ubi ab apostolico caeterisque coepiscopis magnis laudibus suscipitur.

30. Post haec (an. 1001) Gregorius, qui cesari valde carus erat, dolo eum capere nisus, occultas tendebat insidias. [fol. 67] Quibus collectis et ex inproviso adversus eum jam insurgentibus, inperator de porta cum paucis evasit, maxima suorum caterva sociorum inclusa; et vulgus numquam suis contentum dominis malum huic pro ineffabili pietate restituit. Deinc nuntio suimet omnes cesar sibi familiares convenire illuc rogat et precipit, demandans singulis quibusque, si umquam de honore sui vel incolumitate curarent, ad ulciscendum eum ac amplius tuendum armato ad se milite properarent. Romani autem, manifestati tunc sceleris culpa erubescentes, seque invicem supra modum redarguentes, omnes inclusos emisere securos, gratiam imperatoris et pacem modis omnibus suppliciter expetentes. Quos ubicumque vel in ipsis vel in rebus suis cesar ledere potuit, verbis eorundem mendacibus diffidens, nocere non tardavit. Omnes regiones quae Romanos et Longobardos respiciebant, suae dominacioni fideliter subditas, Roma solum, quam pre caeteris diligebat ac semper excolebat, excepta, habebat. Conveniente tum cum Heriberto, sanctae Agripinae archiepiscopo, plurima fidelium turba, inperator laetatur; et quamvis exterius vultu semper hilari se simularet, tamen conscientiae secreto plurima ingemiscens facinora, noctis silentio vigiliis oracionibusque intentis, lacrimarum quoque rivis abluere non [fol. 67'] desistit. Sepenumero omnem ebdomadam, excepta 5 feria jejunus perducens, in elemosinis valde largus exstitit. Appropinquantem ejus obitum multa prevenere importuna. Namque nostri duces et comites, non sine conscientia episcoporum, multa contra eum conspirare nituntur, Hienrici ducis, postea successoris sui, ad hoc auxilium postulantes. Hic ultima patris suimet et equivoci monita, qui in Gonneshem obiit ac requiescit, memori servans in pectore, et sibi hactenus in cunctis fidelis, nullum his prebuit assensum. Inperator hoc statim comperiens et patienti ferens animo, in Paterna urbe pustellis interiora prementibus et interdum paulatim erumpentibus infirmatur. Qui facie clarus ac fide precipuus, 9 Kal. Februarii Romani corona imperii exivit ab hoc seculo (an. 1002), suis insuperabilem relinquens merorem, quia tempore eo non fuit ullus largior ac per omnia clemencior illo. Alfa et O (Apoc. I, 8) misereatur eo, tribuens pro parvis magna, pro temporalibus sempiterna.

31. Hii autem, qui extremis ejus intererant, haec tam diu celebant, quoad exercitus undique tum dispersus per internuntios colligeretur. Tunc tristis turba dilecti senioris corpus comitata, magnas bellorum asperitates 7 dies continue perpessa est; nullaque securitatis certitudo ab hostibus concessa est, nisi tum dumtaxat, quando ad Bernam perveniunt civitatem. Exin cum ad [fol. 68] Pollingun, curtem Sigifridi presulis Augustanae venirent, ab Heinrico duce suscepti, lacrimis ejusdem vehementer iterum commoti sunt. Quos singulatim, ut se in dominum sibi et regem eligere voluissent, multis promissionibus hortatur; et corpus imperatoris cum apparatu imperiali, lancea dumtaxat excepta, quam Heribertus archipresul clam premittens, suam sumpsit in potestatem. Archiepiscopus autem custodia parumper detentus, relicto ibi pro vadimonio suimet fratre, cum licentia abiit, ac sacram mox lanceam remisit. Is cum omnibus, qui huc inperatoris funus sequebantur, excepto antistite Sigifrido, duci tunc non consenciebat, neque omnino denegabat, sed quo melior et major populi tocius pars se inclinaret, libenter assensurum pronunciabat. Dux vero cum his Augustanam attingens urbem, dilecti senioris intestina duabus lagunculis prius diligenter reposita, in oratorio sancti presulis Othelrici, quod in honorem ejus Liudulfus, ejusdem aecclesiae episcopus, construxit, in australi parte monasterii sanctae martyris Afrae sepulturae honorabili tradidit, et ob animae remedium suae 100 mansos propriae hereditatis concessit. Deindeque dimissa cum pace magna multitudine, ad civitatem suam, quae Nova vocatur, corpus cesaris prosequitur. Posteaque ab equivoco suimet Heinrico, cujus sororem vivente [fol. 68'] inperatore jam duxit, suppliciter exoratus, tandem corpus, valedicens singulis, ad loca destinata dimisit.

32. Interim principes Saxoniae, comperta senioris sui nece inmatura, ad Frasam curtem regiam, quam tunc Guncelinus comes ex parte inperatoris in benefitium tenuit, tristes conveniunt, Gisilerus archiepiscopus Magadaburgensis cum coepiscopis, Bernhardus dux, Liutharius et Ekkihardus ac Gero marchiones, cum optimatibus regni, de statu rei publice tractantes. Comes autem Liutharius ut perprimo persensit, Ekkihardum se velle exaltare super se, archiepiscopum predictum et meliorem procerum partem in secretum foras vocavit colloquium, hoc omnibus dans consilium, ut juramento firmarent, se nullum sibi dominum vel regem communiter vel singulariter electuros ante constitutum in Werlo colloquium. Quod ab omnibus laudatum, excepto Ekkihardo, et collaudatum est. Hic se paululum a regni fastigio dilatum graviter ferens erupit: O Liuthari comes, inquiens, quid adversaris? Et ille: Num, inquid, currui tuo quartam deesse non sentis rotam? Sic interrupta est eleccio, et fit vera antiquorum relacio, quod unius noctis intermissio fiat unius anni dilacio, et illa usque in finem vitae hujus prolongacio. Tempore predicti cesaris monasterium in Hilleslevo a Sclavis combustum est (an. 1002), eductis sanctimonialibus; et eodem die multi ex nostris sunt interfecti.

33. [fol. 69] Equidem ab incepto multum devians, tandem revertar, exequias inperatoris succincte perstringens. Cujus corpus cum ad Coloniam veniret, primo susceptum est ab archiepiscopo ejusdem civitatis Heriberto. Ad monasterium sancti Severini post palmas 2 feria, ad sanctum Pantaleonem 3 defertur feria, ad sanctum Gereonem 4 die. In cena Domini ad sanctum Petrum portatur, ubi penitentibus more aecclesiastico introductis et indulgentia resolutis, animae presentis corporis ab archipresule remissio datur, a consacerdotibus autem memoria exposcitur, lacrimabiliter autem a populo supplici impenditur. 6 feria illucescente funus elevatum, ad Aquasgrani sancto perducitur in sabbato; die vero dominica in aecclesia sanctae Mariae semper virginis in medio sepelitur choro. Inpensa ab eo cunctis pietas obnixe oraciones fletusque suasit perducere concrepantes. Dominicae resurrectionis festa, angelorum ac hominum gaudia communiter gratulabunda, propter fragilitatem convenientium non valuerunt digna veneracione compleri, quia peccatis hoc promerentibus suis agnoverunt pariter vindictam Dei. Acquirat animae istius veniam cum lacrimis, quicumque sit professione fidelis Deo, quod is nostram renovare studuit aecclesiam conatu mentis summo. Percipiat in terra viventium semper adoptatam [fol. 69'] communionem piorum cum bonis Domini indefectivis, qui semper studuit misereri miseris.

34. Maxima pars procerum, qui hiis interfuerunt exequiis, Herimanno duci auxilium promittunt ad regnum acquirendum et tuendum, Heinricum mencientes ad hoc non esse idoneum propter multas causarum qualitates. Longabardi autem, audito imperatoris discessu, de futuris nil solliciti, neque de dignis penitentiae fructibus cupidi, Hardwigum sibi in regem elegerunt, destruendi pocius gnarum artis quam regendi, ut in divino judicio ipsis past claruit hujus rei auctoribus. Sed haec posterius exponenda relinquens, ab eo incipiam scribere, qui pietate divina et virtute sua omnes adversum se umquam erigentes humiliavit, et cervice flexa sibi honorem inpendere coegit. Et hic quintus in ordine, secundus in nomine, notet quinti titulum libri.

35. Et quia omne, quod in hujus planicie operis asscribendum est, ordinatim ponere nequeo, in consequentibus sensim recolligere equidem non erubesco. Iterantis enim varia vicissitudine fruor, qui rectae semitis ductum nunc ob asperitatem, interdum autem propter ignorantiam flexuosa callium varietate mutat. Unde Miseconis, Poleniorum incliti ducis et in superioribus libris ex magna parte signati, residuum explico [fol. 70] factum. Hic a Boemia regione nobilem sibi uxorem senioris Bolizlavi duxerat sororem, quae sicut sonuit in nomine, apparuit veraciter in re. Dobrawa enim Sclavonice dicebatur, quod Teutonico sermone Bona interpretatur. Namque haec Christo fidelis dum conjugem suum vario gentilitatis errore implicitum esse perspiceret, sedula revolvit angustae mentis deliberacione, qualiter hunc sibi sociaret in fide, omnimodis placare contendit, non propter triformem mundi hujus nocivi appetitum, quin pocius propter futurae mercedis laudabilem ac universis fidelibus nimis desiderabilem fructum. Haec sponte sua fecit ad tempus male, ut postea diu operari valuisset bene. Namque in Quadragesima, quae conjuncionem predictam proxima sequebatur, cum a se abstinentia carnis et affliccione corporis sui decimacionem Deo acceptam offerre conaretur, dulci promissione a viro suimet propositum frangere rogatur. Illa autem ea racione consensit, ut alia vice ab eodem exaudiri facilius potuisset. Quidam dicunt, eam in una carnem manducasse quadragesima, alii vero tres. Audisti nunc, lector, delictum ejus; modo [fol. 70'] considera fructum eligantem piae voluntatis illius. Laboravit enim pro conversione conjugis sui, ac exaudita est a benignitate Conditoris sui, cujus infinita bonitate persecutor suimet studiosus resipuit, dum crebro dilectae uxoris ortatu innatae infidelitatis toxicum evomuit, et in sacro baptismate nevam originalem detersit. Et protinus caput suum et seniorem dilectum membra populi hactenus debilia subsequuntur, et nupciali veste recepta, inter caeteros Christi adoptivos numerantur. Jordan, primus eorum antistes, multum cum eis sudavit, dum eos ad supernae cultum vineae sedulus verbo et opere invitavit. Tunc congratulantur legitime conjugati, predictus mas et nobilis femina, illisque subdita omnis familia gaudet se in Christo nupsisse. Post haec peperit bona mater filium longe sibi degenerem et multarum perniciem genitricum, quem fratris sui nomine Bolizlavi appellavit, hunc inquam, qui in eadem primo latentem maliciam aperuit, deindeque in viscera sevit, ut in sequentibus a me manifestum fit.

36. Sed cum mater ejusdem obiret, pater ejus unam sanctimonialem de monasterio quod Calva dicitur, Thiedrici marchionis filiam, absque canonica auctoritate duxit. Oda fuit nomen ejus, et magna erat presumptio illius. Spreverat enim sponsum coelestem, preponens ei virum [fol. 71] militarem, quod cunctis aecclesiae rectoribus et maxime antistiti suimet venerabili Hilliwardo displicuit. Sed propter salutem patriae et corroboracionem pacis necessariae non venit hoc ad discidium, sed reconciliacionis continuae remedium salubre. Namque ab ea Christi servitus omnis augebatur, captivorum multitudo ad patriam reducitur, vinctis catena solvitur, reisque carcer aperitur; et ut, spero, ei magnitudo perpetrati facinoris a Deo remittitur, cum in ea tantae pietatis dilectio cognoscitur. Legimus autem quod is frustra Dominum placare studeat, qui inceptae propositum nequiciae omnino prorsus non abjiciat. Haec genuit viro suimet tres filios, Miseconem, Suentepulcum et........, cum magno honore ibi degens usque ad finem viri, accepta cum quibus fuit et prolicua de quibus venit.

37. Sed anno Dominicae incarnationis 999, regni autem tercii Ottonis 10 et 8 Kalendas Junii prefatus dux jam senex et febricitans ab exilio hoc ad patriam transit, relinquens regnum suimet plurimis dividendum, quod postea filius ejusdem Bolizlavus, noverca et fratribus expulsa, excecatisque familiaribus suis Odilieno atque Pribuvojo, vulpina calliditate contraxit in unum. Hic ut tantum solus dominaretur, jus ac omne fas postposuit. Duxit hic Rigdagi marchionis filiam, postmodum dimittens eam [fol. 71']; et tunc ab Ungaria sumpsit uxorem, de qua habuit filium Besprim, nomine, similiter expellens eam. Tertia fuit Emnildis, edita a venerabili seniore Dombremiro, quae Christo fidelis ad omne bonum instabilem conjugis sui mentem declinavit, et immensa elemosinarum largitate et abstinentia utriusque maculas abluere non desistit. Peperit haec duos filios, Miseconem et alium, quem dilecti senioris sui nomine pater vocavit; filias quoque tres, quarum una est abbatissa, secunda nupsit Hirimanno comiti, tercia filio regis Wlodemiri, sicut dicturus sum.

38. Inperatoris autem predicti gratia et hortatu gener Heinrici, ducis Bawariorum, Waic, in regno suimet episcopales cathedras faciens, coronam et benediccionem accepit. Nec sileo quoddam miraculum temporibus prefati cesaris Romae coelitus exortum. Nam cum ducis Herimanni milites monachorum sancti Pauli prata vi sua comprehenderent, suppliciter ab hiis sepe rogati discedere noluerunt. Et continuo nubes variae ascendunt, fulmina micant, terrorem dominicum monstrantes; tonitrus terribilis protinus subsequitur, ac ex eorum numero optimos quatuor occidens, caeterosque fugans, pauperes Christi in hoc mundo non esse contemptibiles ostendit. Protector enim est talium misericors [fol. 72] Deus, et hos honorantes ac in necessitate sua exaudientes, digna retribucione provehit, eorumque persecutores aut hic, quod levius habetur, aut in futuro, quod est gravius, punit. Cesaris ejusdem soror, Mahtild nomine, Herimanni comitis palatini filio Ezoni nupsit. Et hoc multis displicuit; sed quia id non valuit emendare legaliter, sustulit hoc unicus frater illius pacienter, dans ei quam plurima, ne vilesceret innata sibi a parentibus summis gloria. In temporibus suis Conradus, Suevorum ductor egrejius, ac ejusdem frater Heribertus comes, necnon Hodo inclitus marchio, pro dolor! morte momentanea depressi sunt. Sigifridus autem, predicti marchionis filius, in Nova urbe, ubi pater suus requiescit, inter monachos diu in eodem habitu conversatus, cucullam projecit, laicalem suscipiens vestem. Qui ab Ekkihardo abbate suo et Gisilero archipresule vocatus ad sinodum, Parthenopolim venit, et quamvis invitus, pristino habitu indutus, judiciali sententia, duodecimus ipse, sacramentis exsolvit, exemplo unius, qui Romae simili sententia se in conspectu prefati inperatoris purgavit. Patres eorum spirituales plenum super se testimonium habuere; sed judicibus, ut vereor, corruptis, absque omni suimet culpa eosdem perdidere.

39. Memorare [fol. 72'] etiam mihi libet Franconis episcopi Wormacensis brevem vitam, qui juvenis ac omni probitate cluens cesari augusto placuit; et cum eundem suae conjunctum familiaritati in divinis pollere sedulo vidisset, mortuo predictae civitatis antistite Hillibaldo, eidem succedere fecit. Qui unum dumtaxat annum sedens, in Italia obiit, ibidem sepultus. Vellem libentissime, si umquam fieri potuisset, ut optimorum quorumlibet memoria per inutilium opera meimet manuum presentibus ac posteris quadam novitate accepta floruisset; ut hii omnes, etsi hoc non delectati, pro pietate tamen sua apud Deum omnipotentem recordentur mei. Agnosco enim memet ipsum, et minus quam debeo ac in baculi fragilitate harundinei nil prorsus confidens, justis suffragatoribus me peccatorem supplex committo. Voluit quoque imperator capellanos suimet Herponem de Halverstidi ac Raconem de Bremun episcopali gradu sublimare; et hiis in lecto ob infirmitatem validam jacentibus, pastoralem baculum dedit; sed uterque sine sacerdotali unccione discescit. Quid vero de hoc dicere possim, ignoro, cum numquam de talibus aliquid legi vel etiam audivi. Cognitor omnium Deus haec solus ordinavit et scire potest.

40. [fol. 73] Ilii duo, quamvis pii, tamen inter episcopos non debent asscribi, quia in benedictione hiis consortes non valuerunt effici. Razo autem jussu dilecti senioris sui ossa supra dicti papae Benedicti, sicut ipse prelocutus est, de Hammaburg Romam reduxit. Namque pater venerabilis, domnus inquam apostolicus, dum in exilio esset, in Christi servitio studiosus, cumque adhuc aquilonaris haec pars optata pace gauderet: Hic, inquit, fragile corpus meum debet resolvi; et post haec omnis ista regio gentili gladio desolanda ferisque inhabitanda relinquitur, et ante translationem meam non videbit indigena pacem firmam. Quandocumque vero domi resideo, apostolica intercessione paganos quiescere spero.

41. In tempore prefati cesaris multi obiere pii, quorum vitam ignoro, ac propterea de hiis sileo. De quorum numero quaedam cometissa, nomine Christiana, predii suimet, quod in Stuwi civitate habuit, magnam partem sancto tradidit Mauricio in Magadaburg. Haec vitae hujus celerem cursum cum in Christo vivens pertransiret, 8 Idus Marcii ad diu optati thalamum sponsi gaudens venit; quod Gisilero archipresuli tunc Parthenopolitano [fol. 73'] in Quidilingeburg tunc moranti sic manifestatum est. Apparuit ei quidam vir, dicens ei: Scisne, quod omnis milicia coelestis exercitus se preparat ad adventum Christo fidelis animae ac ad condignam susceptionem talis sponsae? Jam enim venit ad remunerationem atque ad aeternae mansionis beatam spem. Qui cum evigilaret, Waltherdo tunc preposito primitus innotuit; et cum is venerabilem matronam ex hac luce eadem nocte, qua haec visa sunt, migrasse mox audiret, seniori refert, et visionem suam dixit esse completam. Haec bona quaeque conscientiae tegens secreto suae, fuit caeteris matronibus, quae apud modernos sunt, longe dissimilis, quarum magna pars menbratim injuste circumcincta, quod venale habet in se, cunctis amatoribus ostendit aperte. Cumque sit in hiis abhominatio Dei et dedecus seculi, absque omni pudore coram procedit speculum tocius populi. Turpe est ac nimis miserabile (cf. PERS. I, 3.), quod peccator unusquisque non vult delitescere, sed ad irrisionem bonis et ad exemplum malis presumit procedere.

42. In diebus illis nupsit Mahtild sanctimonialis, filia Thiederici marchionis, cuidam Sclawo, nomine Prebizlavo. Quae post a Brennebrugensis injusto provisore [fol. 74] civitatis Bolibuto, capta, in tantum constricta est, ut neque Dominicam nativitatem, nec aliam sollempnitatem vel jejunio congruenti prevenire vel festivis celebrare gaudiis potuisset. Ubi quendam puerum genuit, quem lugubriter educavit, posteaque tantae solutionem miseriae et abbaciam in Magadaburg indigna percepit. Cujus vir antea a confratribus geminis Ugione ac Ufficone 5 Kalendas Januarii occubuit. Hujus frater, Liudulfus nomine, deposito clericatu arma sumens ultricia, multum nocuit nostris, captus autem a cesare, iterum restitutus est gradui pristino.

43. In temporibus predicti caesaris fuit in urbe Parthenopolitana quidam decanus, Hepo nomine, hilaris homo et valde utilis in monasterio, et maxime in choro. Qui cum jam senex et in cunctis actibus suis maturus esset, paralisi subito percussus obmutuit; sed summi auxilio medici psalmos optime potuit cum confratribus canere; ad caetera vero parum valuit aspirare. Et in hac mirabili re laudanda virtus Christi cognoscitur, quae servienti sibi fideliter vires suggerere in multis approbatur. Sed cum venerabilis pater, in relicto habitu monachico se nimis peccasse, facta confessione tunc ingemuisset, [fol. 74'] idque ortatu fratrum in receptione ejusdem emendare voluisset, non longe post Nonas Januarii obiit, sepultus ad sanctum Johannem cum caeteris confratribus, cum quibus vivere deberet, si sic humana fragilitate fieri posset. Predictae autem custos ecclesiae Ekkihardus, cognomine Rufus, arte grammaticus et tunc magister scholae, cum in una dierum altare magnum et aureum gemmisque optimoque ornatum electro, si aliquid in eo deesset, considerare voluisset, ex inproviso ab eodem deprimitur; et ex hac collisione tardatus, pecuniam suimet diu congregatam, larga manu distribuendam Waltherdo commisit preposito, et post paucos dies 2 Nonas Septembris spiritum fidelem exalavit. Quem non in aliqua re accuso; sed hoc veraciter scio, quod si quis sanctum offendit Mauricium, dampni subsequentis non ignoret periculum. Hujus thesaurum quidam juvenis instinctu diabolico cum nocte tenebrosa furari voluisset, in primoque aditu trepidare incipiens desistere jam studuisset, ut ipse post retulit, vocem quandam ad haec audacter agenda exortantem audivit. Sed ille miser sumpta ibidem corona, celeriter in ipsa est captus, fractisque cruribus rotae superpositus.

44. [fol. 75] Nec lateat te lectorem cujusdam fratris mei constantia Huswardi; ad quem juxta me tunc dormientem cum diabolus, insidiator noster callidus, in nocte crebro accederet, ac prope eum jacendi locum frustra peteret, ad ultimum, ut sibi pro accipienda mercede voluisset servire, suppliciter rogavit. At ille pius votique non inmemor dominici, ut promissum sibi premium inprimis ostenderet posteaque responsum suimet perciperet, postulavit. Tunc is: Consimili, infit, bravio, quo meum in occidente nuper ditavi ministrum, te mihi consensurum remunerabo. Auditis talibus alloquiis, presbiter hic venerandus, ut sepe antea consueverat, signo sanctae crucis et increpacionibus asperis hunc effugavit; cumque in occiduis partibus quendam clericum ob criminis sui magnitudinem laqueo suspensum esse comperiret, nobis omnibus et antecedens ac consequens intimavit. Et mirum est, cum omni dominica die ad dormitorium illud Christi crux vera portaretur, ille malignus talia facere est ausus. [fol. 75'] In illo itaque anno predictus frater, victor ut spero effectus, ac de commissis penitentia ductus, 7 Kalendas Martii seculare periculum evasit. Quem agonizantem mater sua, Berhta nomine, jam decrepita consolatur, geminum patienter ferens dolorem. Namque tunc erat annua dies filii suimet Bevonis, optimi militis, cui prius oculos abstulit marchio Ekkihardus.

45. Nec taceam Merquardi visionem confratris nostri. Hic, ut ipse mihi gemens retulit, ductus est in cimiterium commune, ubi sepulchrum nimis incensum vidit, et a ductore suo sic allocutus est: In hanc ardentem tu debes cito projici foveam; et Rodulfus te sequi deberet, ni modo in limine Ludgeri conversus staret. Ambo enim hii fuerant monachi in monasterio confessoris predicti, qui locum hunc, Helmanstidi vocatum, proprietate sua construxit tempore Karoli imperatoris magni, frater Hildigrimi, Cathelavensis episcopi sanctaeque Halverstedensis aecclesiae rectoris primi, quam tenuit 47 annos, discedens ab hoc seculo, regnante tunc Luduvico imperatore pio, Dominicae incarnationis 827 anno. Liuderus autem primus Mirmingerdevordensis aeclesiae pastor a Carolo cesare effectus est, [fol. 76] et optime ordinata suimet parrochia et loco Wirdunun ex propriis constructo inpensis, anno dominicae 808 praemium coeleste recepit. Post quem predictus imperator nil nisi quinos vixerat annos, emittens spiritum 5 Kalendas Februarii, 71 etatis suae anno, regni autem 47, imperii vero 14. Predictus autem presbiter in hoc anno, quo haec vidit, habitum resumere pristinum et obedientiam vovit, et non longe post 18 Kalendas Mai obiit. Haec quae de confratribus meis dixit non arguendo, set potius, ut cauti simus et bonos imitaturi, obsecrando locutus sum.

46. Regnante tertio Ottone, Albi, filius Guncelim, a satellite suo in quadam silva ob inutilem causam occisus est. Cujus comitatum cum beneficio juxta Mildam jacenti Gisilerus archipresul accepit. Hujus camerarius et confrater meus Gunterus, mortuo Dodone Asanbrunensis aecclesiae episcopo, carus imperatori et sepe fideliter serviens, Italiam venit. Cumque ibidem clementer susciperetur et in omnibus exaudiretur, in sequenti nocte vidit Christi martires Crispinum atque Crispinianum ad se venientes, et si suum vellet accipere episcopatum interrogantes. Quibus cum responderet [fol. 76']: Deus vult et vobis placet, perfixus est ab hiis duabus hastis; et mox evigilans, nullatenus per semet ipsum potuit exurgere. Crastino autem caesar ut ejus infirmitatem comperit, fidele promissum complevit. Post haec idem convalescens domum rediit, acceptaque consecratione, cum magno dolore vixit pene 4 annos, 8 Kalendas Decembris haec mutans temporalia in aeternaliter manentia. Nescio, si quid Deo vel sanctis martyribus suis in eo displicebat. Hoc vidi et de caeteris audivi quod vir justus et bene timoratus fuit, mitis et castus, et sicut hii, cum quibus modo requiescit, asserunt, plurimum nunc valere apud Deum, ut signis probatur in multis. Ego hoc veraciter scio quod reum non bis vindicat Deus in id ipsum.

47. Predictorum vero reverenciam martirum, in libris antiquioribus satis lucentem, lector, ut a me cognoscas, unam rem profero quam frater meus Brun, in nova educatus Corbeia et ejusdem altaris servus, de priorum relatu suorum mihi indicavit. Tempore predicti abbatis Liudulfi, in omnibus bonis admodum memorandi, erat quidam juvenis confrater suus et regularis monachus; qui cum in sibi commisso tunc moratus officio supranominatorum reliquias martirum solito more secum [fol. 77] veheret, incurioseque tractaret, persensit in poena celeriter subsequenti, quod peccavit in martires Christi. Namque moritur carnaliter, qui sanctis Dei servire neglexit spiritualiter. Et ut hoc predicto abbati innotescerent ante januas aecclesiae exeunti illo nocte obviaverunt. Quos ut primum aspexit, timore magno perculsus substitit silentiumque servavit. Cui protinus talia dicunt: Cur non interrogas, pater, qui simus, vel ob quam rem huc venissemus? Qui cum retulisset eis, quod non auderet, audivit mox ab illis nomen eorum et causam, et quod hoc inultum non relinqueretur. Discedentibus autem hiis, abbas confratribus suis haec indicavit, dicens: Mortuus est ille juvenis, qui in nostra nunc erat obedientia, de incustodita sanctorum, quos secum habuit, reverentia. Heu mihi, talia umquam consentienti! Et non longe post venit nuncius, qui haec vera esse affirmaret et corpus ejusdem adduci intimaret. Venerabilis autem vir nec huic obviam exire voluit, nec fratres more solito illud suscipere sinit; sed iratus ad truncum talia fatur: Quare tu, proterve, eos, qui cum unigenito Dei vivi filio cum honore [fol. 77'] habentur magno, neglegenter tecum ducere vel post tale facinus huc ausus es absque supplici interventu ullatenus venire? Decanus autem defunctum fratrem pro possibilitate sua excusans, tale a patre suo responsum accepit: Mi frater amate, scis quae servus ad oculum in tuo conspectu is egerit; quid vero absentialiter fecerit, ignoras; ego autem optime perpendo qui hunc in tormentis gravibus nunc intellego. Et modo nostrorum intercessionem patronorum supplex peto, ut per hos divina pietas mihi innotescat, quando ei a se laxato mihi liceat peccatori absolutionem facere et communionem dare. Asperum nimis est eculeo recalcitare, et hominibus indecens, irata majestate indulgentiam exhibere. Post hanc vocem pius abba ad oratorium, speciale suimet in rebus anxiis asilum, nudis pedibus venit, et more solito in se et aliis humanam fragilitatem deflens, placavit Deum, et solvit reum; et protinus cum multis gratiarum accionibus exsurgens, divina potestate coram fratribus cunctis defuncto crimen remisit, et corpori aeclesiae communionem ac sepulturae dedit.

48. [fol. 78] Nunc, lector, audisti de contemptu sanctorum gravem poenam; modo accipies de amore continuo salubrem medicinam. Fuit olim sub tempore Godescalki abbatis quidam monachus nomine Alvricus, cui in capite suo multum nocuit migranea, quae duplex est, aut ex gutta, aut ex vermibus. Sed cum eundem jam poene deficientem confratres custodirent, casu accidit, ut singulariter egredientes hunc dumtaxat solum relinquerent. Tunc e cloaca egressi sunt demones, libros speciales in manibus habentes, eorumque lectione gravi infirmum de suis actionibus inscriptis in vanum terrentes. Namque inclitus Christi martir Vitus ilico ingressus, eisdem fugam manu indixit, et juxta eum stans consolatur eum, et quis esset protinus ei intimavit, ac data benedictione, surgere eum jussit et haec mandata predicto abbati celeriter deferre: Videsis ut tot ammoniciones nostras sic incuriose non accipias, ne in posterum vacua lamentacione gemas. Pro vero enim assero tibi. si amplius inobediens mihi eris, a Deo contempneris, et te adhuc superstite alium in tua sede dominum videbis. Haec ut puer sanctus per monachum egrotantem prenotavit, abbas neglegens postea persensit. Inde bonorum crebros hortatus hominum servare, consilium nimis est salubre; quanto magis horum, qui merito suimet inter filios Dei feliciter [fol. 78'] computati voluntatem ejus sciunt in eventu futurorum. Quicumque temerarius sapienti non innititur consilio, videbit quis sit in semet ipso. De talibus plurima habemus exempla, quae imitatores suos ad elaboratum perducunt bravium, cum veniunt ultima.

49. Augusto sepe memorato Gisilerus archipresul multum carus fuit, quod Ekkihardum marchionem primo latenter momordit, posteaque paululum emersit, cum hunc in omnibus sibi priorem esse non sine gravi dolore persensit. Interim predicti comitis subditi quoddam furtum in oppido Goresin dicto fecere, quod nostri protinus inultum non reliquere. Namque eos coram suis comprovincialibus accusatos laqueo suspenderunt, quia hoc praefato seniori, ut justum erat, innotescere non noverunt. Ob hoc furor comitis nondum extinctus accenditur, et miles ejusdem haec ad vindicanda armari jubetur. Rambaldus ab eo unice dilectus, collecta multitudine grandi, predictam circumdedit villam, virosque omnes cum bonis, que possederant, capiens, secum abduxit ad urbem suam. Nec ullum ex hiis solverat, nisi quem precium grave postea [fol. 79] redimerat. Qualiter autem tale facinus reconciliaretur, nostros id mihi conquerentes cum interrogarem, nullam subsequi emendationem, ab hiis audivi et graviter ingemui. Si in hac provincia aliquid valeret lex divina, non sic insaniret secularis potentia. Dico enim presentibus atque futuris, quod non potest haec causa senescere, vel sine sacerdotali districcione finiri legitime. Unusquisque potest, in quantum velit, tacere, sed successori suo indiscussam racionem nequaquam valet abalienare; et in quocumque loco aliquid tale oritur, ibi canonica auctoritate finitur. Si consentiret voluntas coepiscoporum, sicut legitur in Actibus apostolorum, non sic corroboraretur pertinax presumpcio iniquorum. Cum aliquis ex numero illorum recte inpugnatur ab alio, quolibetcumque id fieri potest modo, defenditur, et non est hoc excusacio, set ad multum deteriora quaedam injusta sibique in posterum nocens confortatio. Ergo redeant ad unanimitatem, qui fideliter credant in unitatem, ut eo fortius confundant venenatam perversorum conspirationem. Et haec dicta sufficiant.

50. Nunc [fol. 79'] autem de quodam confratre meo, nomine Conrado, pauca loquar, ne sit apud me in aliqua oblivione, qui proximos suimet dilexit divina jussione. Hic archiepiscopi Geronis avunculus fuit, et ad peragendam jugem Christi servitutem, ut in homine potest fieri, voluntas atque efficacia in eo pariter convenit. Audivi namque ab eodem sepissime quod, postquam aliquid cantando vel legendo publice conplevit, iterum se id facturum studiosus optavit. Numquam inobediens prepositis suimet erat, sed eos charitate continua cum ceteris confratribus subjugaverat. Sed tam venerabilis persona caesari predicto ubi primo fit nota, mox ab illo efficitur amata propinquitatique suimet conjuncta. Hunc, ne dignitatem optatam et ab augusto sibi propositam perciperet, mors inmatura inpedit, eundemque ab hac luce 5 Kalendas Septembris abstulit. Hic genitus in Saxonia, pausat in Italia, quem filium spiritualem flet Parthenopolis inclita.

51. Quam egreios proceres in hac urbe vidi, quorum laudabilem vitam pro debito nec sum imitatus, neque memoriam eorum post solutionem carnis [fol. 80] assequutus. Heu me misero! qui tot tantisque immerito sum conjunctus in fraternitate, sed longe dissimilis existo in condigna conversacione. Ego in peccatis jam pene mortuus, ut spero, vivam in lucido conspectu Dei eorundem meritis refocilatus, quia, etsi in hoc seculo parum boni operatus sum, tamen defunctorum semper memor sum. Voluntas mea interdum bona est; sed quia eidem vires aptas suggerere non studeo, parum prodest. Semper me accuso, sed sicut debui reatum non solvo; sumque ideo in omnibus corrigibilis, quia me non converto ad eum qui est super omnia laudabilis. Agnosce, lector, procerem, et videbis in me parvum homuntionem, maxilla deformem leva, et latere eodem, quia hinc olim erupit semper turgescens fistula. Nasus in puericia fractus ridiculum de me facit. Idque totum nil questus essem, si interius aliquid splendescerem. Nunc sum miser, nimis iracundus, et ad meliora inflexibilis, invidus, subsannans alios, ipse deridendus, nulli pro debito parcens, glutto et simulator, avarus et detractor, et ut haec [fol. 80'] convicia merito illata concludam, pejor sum quam possit dici vel ullatenus estimari. Unicuique sit fas non solum muttire, quin pocius in aperto, quia peccator sum, dicere, et post correptionem fraternam congruit suppliciter orare. Multi a populo laudantur, nisi pauca res eis obstaret, quod inter optimos haberentur, et quia verum est, hominibus de perfectione justa nimis deesse, quid prodest de inferioribus hiis tale quid promulgare? Omnis laus in fine canitur, et moralis conversacio igne probatur.