<<< indicem capituli I   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Andreae Capellani
De amore libri III
 


 






 




L i b e r   p r i m u s

C a p i t u l u m   I I I :
Unde dicatur amor

_____________________________



[1]
Dicitur autem amor ab amo verbo, quod significat capere vel capi. Nam qui amat captus est cupidinis vinculis aliumque desiderat suo capere hamo.
[2]
Sicut enim piscator astutus suis conatur cibiculis attrahere pisces et ipsos sui hami capere unco, ita vero captus amore suis nititur alium attrahere blandimentis, totisque nisibus instat duo diversa quodam incorporali vinculo corda unire, vel unita semper coniuncta servare.
 
 
 
<<< indicem capituli I   <<< retro   porro >>>