I

Hildegardis ad Bernardum abbatem Clarevallensem.

(anno 1146-47)

 

O venerabilis pater B<ernarde>, qui mirabiliter in magnis honoribus virtutis Dei valde metuendus es illicite stultitie huius mundi, vexillo sancte crucis cum excelso studio in ardenti amore Filii Dei capiens homines ad bella pugnanda in christiana militia contra paganorum sevitiam, rogo te per Deum vivum, ut audias me interrogantem te.

Pater, ego sum valde sollicita de hac visione, que apparuit mihi in spiritu mysterii, quam numquam vidi cum exterioribus oculis carnis. Ego, misera et plus quam misera in nomine femineo, ab infantia mea vidi magna mirabilia, que lingua mea non potest proferre, nisi quod me docuit Spiritus Dei, ut credam.

Certissime et mitissime pater, responde mihi in tua bonitate, indigne famule tue, que numquam vixi ab infantia mea unam horam secura, et de tua pietate et sapientia scrutare in anima tua secundum quod doctus fueris in Spiritu Sancto, et adhibe consolationem ancille tue de tuo corde.

Scio enim in textu interiorem intelligentiam expositionis Psalterii et Evangelii et aliorum voluminum, que monstrantur mihi de hac visione, que tangit pectus meum et animam sicut flamma comburens, docens me hec profunda expositionis. Sed tamen non docet me litteras in Teutonica lingua, quas nescio sed tantum scio in simplicitate legere, non in abscisione textus. Et de hoc responde mihi, quid tibi inde videatur, quia homo sum indocta de ulla magistratione cum exteriori materia, sed intus in anima mea sum docta. Unde loquor quasi dubitando.

Sed audiens de tua sapientia et de tua pietate consolabor quia non ausa sum ulli homini hec dicere pro eo quia multa schismata sunt in hominibus, sicut audio dicere homines, nisi cuidam monacho, quem scrutata sum in conversatione probatioris vite. Et illi monstravi omnia secreta mea, et consolatus est me certe, quod hec magna et timenda sint.

Volo, pater, propter amorem Dei, ut me consoleris, et certa ero. Ego te vidi supra duos annos in hac visione sicut hominem aspicere in solem et non timere, sed valde audacem. Et ploravi, quod ego tam valde erubesco et tam inaudax sum. Bone pater et mitissime, posita sum in animam tuam, ut mihi reveles per hunc sermonem, si velis ut hec dicam palam, aut habeam silentium, quia magnos labores habeo in hac visione, quatenus dicam quod vidi et audivi. Et interdum de hac visione prosternor in magnis infirmitatibus in lectum, quia taceo, ita ut non possim me erigere.

Ergo plango cum merore coram te, quod ego sum mobilis cum motu in torculari arbore in natura mea, orta de radice surgente in Adam de suggestione diaboli, unde ipse erat exsul in peregrinum mundum. Nunc autem surgens curro ad te. Ego dico tibi: Tu non es mobilis, sed semper erigens arborem, et victor es in anima tua, non tantum te ipsum solum sed etiam erigens mundum in salvationem. Tu etiam aquila es aspiciens in solem.

Oro te per serenitatem Patris, et per eius Verbum admirabile, et per suavem humorem compunctionis, Spiritum veritatis, et per sanctum sonitum, per quem sonat omnis creatura, et per ipsum Verbum, de quo ortus est mundus, et per altitudinem Patris, qui in suavi viriditate misit Verbum in Virginis uterum, unde suxit carnem sicut circumedificatur mel favo. Et ipse sonitus, vis Patris, cadat in cor tuum et erigat animum tuum, ut non torpeas otiose in verbis istius hominis, dum omnia requiras a Deo, vel homine, vel secreto ipso, dum transeas per foramen anime tue, ut hec omnia cognoscas in Deo.

Vale, vale in anima tua, et esto robustus in certamine in Deo. Amen.

 

 

IR

Bernardus abbas Clarevallensis ad Hildegardem.

(anno 1146-47)

 

Dilecte in Christo filie Hildegardi, frater Bernardus, Clarevallis vocatus abbas, si quid potest oratio peccatoris.

Quod de nostra exiguitate longe aliter quam nostra sese conscientia habeat, sentire videris, non nisi humilitati tue credimus imputandum. Minime tamen ad litteras caritatis tue rescribere dissimulavi, quamvis id brevius omnino quam vellem negotiorum multitudo compellat.

Congratulamur gratie Dei, que in te est, et ut eam tamquam gratiam habeas et toto ei humilitatis et devotionis affectu studeas respondere, sciens quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Iac. 4, 6 et 1 Petr. 5, 5), quod in nobis est, hortamur et obsecramus. Ceterum, ubi interior eruditio est et unctio docens de omnibus, quid nos aut docere possumus aut monere? Rogamus magis et suppliciter postulamus, ut nostri memoriam habeas apud Deum et eorum pariter, qui nobis spiritali societate in Domino iuncti sunt.

 

 

XLVII

Hildegardis ad Fridericum priorem.

(anno 1153/54)

 

Qui est (Apoc. 1, 4), dicit: Rex vidit scalam que obtenebrata est in vicissitudine pestilentie. Et sol effulsit, et obtenebrationem illam scidit. Et hoc regi placuit, et dixit: Hec fugitiva scala in fatigatione est, quia interdum ad ardua scandit et interdum obtenebratur.

Talis est mens tua, o homo. In die sciscitationis animi tui ascendis in leto gaudio ad me, et iterum in nociva pestilentia colis cadentem morbum, quasi non exquirenda sit causa salutis. Impossibile est quod cinis immobilis sit. Aspice ad me et semper require unguentum medicine in die et in eternum vives. Puram legem cole et dubietatem fuge, et Deus saluabit te.

 

 

CLXIX

Conventus fratrum ad Hildegardem

(anno 1163)

 

Domine carissime matrique sanctissime, ac Christi famule et magistre sororum in cenobio beati Ruperti in Pinguis, Hildegardi, totus conventus fratrum de sancto N., in domo Dei cum consensu ambulare et in hac valle lacrimarum sponso virginum complacere.

Quia iustum est ut in causis nostris voluntatem Dei inspiciamus, ad clementiam pietatis vestre confugimus, in qua insolitum et inauditum temporibus nostris divinum donum, quo vos Deus respexit ac mirabiliter ditavit, non ad usum vestri solius, sed multorum, Deo iubente, convertitis. Nos enim, visis et auditis miraculis que Dominus per vos operatur, laudum preconia, quamvis indigna, ei offerimus. Sed quia multoties Deum negligimus, multis tribulationibus atterimur, infinitis calamitatibus afficimur, innumeris angustiis subicimur, et ne omnimodis desperantes pereamus, sicut necessarium, ita iustum est ut ad eos qui Deum toto corde diligunt et optimam partem cum Maria elegerunt confugiamus et eorum consilium et auxilium queramus.

A veridicis siquidem personis relatum est nobis quod quedam de errore Catharorum scripseritis, quemadmodum illa in visione secretorum Dei vidistis. Que ut nobis transmittatis, omni devotione expetimus, quoniam divine ostensioni et responso magis credimus quam humano. Sanctis itaque orationibus vestris nos commendamus, petentes ut quicquid vobis sponsus vester Dominus Iesus de his revelare dignabitur, nobis bona voluntate, sicut vos decet, scribi faciatis. Valete.

 

 

 

CLXIXR

Hildegardis de catharis.

(anno 1163)

 

Mense Iulio presentis anni, qui est millesimus centesimus sexagesimus tertius dominice incarnationis, aspiciens a longe vidi in umbra vere visionis sub altare quod est ante oculos Dei, et etiam vidi sub thronum Dei.

Et vidi quod viginti quattuor seniores, qui in circuitu sedis sedent, vitreum mare, quod in conspectu sedis est, movebant, et dixerunt: Moveamus vanas fundationes irrisionis illorum qui iniustitiam suam pro iustitia ponere volunt, et moveamus scintillas ardentis iniustitie illorum qui dicunt se populum regere et non regunt, atque moveamus fistulas varietatis squalidorum morum et deauratas chordas illusorum ac schismata schismatum.

Antiquus enim leo rugit, volens in medio predictarum scintillarum ardentis iniustitie volare. Sed hoc modo non erit. Advocemus Antiquum in quo omnia genera crescentium et omnes creature dinumerate sunt, et inspiciamus gladium qui in ore loquentis apparuit, et videamus in quo numero bilibres tritici et hordei sint, atque consideremus tubam que ante primum ve canit, et per iuramentum istorum et per virtutem illius qui in throno sedet, collum antiqui leonis vinciamus ac freno eum constringamus, ne ante tempora temporum et dimidium temporis ac ante quadraginta menses mare post mulierem in desertum fugientem emittat.

Nam viginti et tres anni ac quattuor menses sunt, quod a perversis operibus hominum que ab ore nigre bestie efflantur, quattuor venti per quattuor, angelos angulorum in magnam ruinam moti sunt, cum eadem opera supra eos ascendebant, ita quod in oriente vicissitudo squalidorum morum efflata est, et in occidente blasphemia et oblivio Dei in sanctos eius per famam vituli et per culturam idolorum sanctum sacrificium cruciando, ac in austro spurcitia odiosorum vitiorum, atque in septentrione phylacteria vestimentorum secundum tortuosum serpentem dilatata, que cum omnibus predictis malis postea supervenientibus contaminata sunt.

Sed tamen sexaginta anni sunt atque viginti et quattuor menses, quod antiquus serpens cum phylacteriis vestimentorum populos deludere cepit. Nunc autem innumerabiles sancti Dei, qui sub altare sunt, voces suas elevant, clamantes quod aspersio corporalis cineris eorum per iniquitatem populorum violata sit. Unde de sono ipsorum ventus flat qui miracula nunc facit. Sed qui supra nigrum equum sedit, sibilos contrarii venti illa errando emittit, sed non prevalebit.

Et iterum antiquus draco contra sanctos Dei in iracundia rugit supra pennas ventorum se elevando, et dicit: Quid est hoc? Illud quod isti et similes eorum constituerunt, ego destruam. – Et responsum illi dant: Quis mensus est pugillo aquas et celos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terre et libravit in pondere montes et colles in statera? (Is. 40, 12) Nam nos in statera Dei mensi sumus, in quo omnia facimus per igneam scintillam que ad faciem eius lucet. Tu autem in oculo tuo ignem ad urendum habes et ex ipso flammam educes fere usque ad locum prime constitutionis tue, et hoc contra Deum et contra celos et contra omnes qui in celo sunt facies. Sed non adhuc. Cum vero Deus celos palmo ponderavit, tunc ardens mons super collum tuum cadet, atque omnis fortitudo tua omnino destruetur. Sed de throno canticum novum nobis tunc dabitur, ac oculi qui undique omnia videndo et intuendo aspicient. Tu vero in voracissimo gutture tuo tempus vorandi nondum habes; unde per thronum Dei et per omnia indumenta eius coniuratus, ab hac insania tua cessa.

Vos autem, populi et gentes, audite Spiritum Dei vobis dicentem: Antiquus serpens per medium vestri in auricula sua turres facit, scilicet cum illis qui Sadduceis similes sunt ac similes illis qui Baal Deum nominant et iustum Deum non cognoscunt, ita quod arte deceptuosi spiritus eis interdum quasi scintilla apparet, videlicet aut nigra aut turbida, aut lucida et localis, que mox evanescit. Et hoc diabolicum et deceptuosum est, quoniam deceptuosi spiritus quattuor elementis et omnibus viribus eorum se similes interdum faciunt, quia primum hominem superaverunt. Quod autem a Deo est, ibi sapientia et prophetia est, ac occulta ostensio in alienis rebus que ad hominem non pertinent, quia Deus incomprehensibilis est. Isti autem homines de quibus diabolus in auricula sua turres facit, similes cancro sunt qui ante et retro incedit, et similes scorpionibus qui cum ignitis caudis in occulto vos figunt ac pessimo veneno crudelis infidelitatis vos interimunt; quos diabolus velut quibusdam divinis preceptis interdum invadit, que sua voluntate querunt, quoniam imago Dei sunt; et hoc ideo facit, ut eos tanto facilius postmodum illudendo decipiat. Hi etiam similes quibusdam magnis volucribus sunt, qui propria ova sua dispergendo abiciunt. Et dicunt: Proiciamus hoc a nobis, quia venenosum est. – Hi sunt qui prima principia negant, scilicet quod Deus omnia creavit et ea germinando et crescendo procedere iussit. Hi sunt qui dominicum principium negant, scilicet quod ante antiquitatem dierum apparuit, quoniam Verbum Dei homo fieri debuit. Hi sunt vobis peiores Iudeis qui cecos oculos modo habent ad videndam igneam formam que in sancta divinitate nunc homo splendet, qui tamen post longum tempus estimabunt se videre iustum, quousque Deus illum igneo flagello percusserit in quem considerabant.

Hi sunt etiam sulphurei montes igne mixti cum nequissima bestia que os suum contra Deum aperiet, et contra celum et contra omnes qui in celo sunt. Et sunt etiam viscera eiusdem incongruentis bestie que excipit et exspuit pessimam immunditiam, et precedunt eam, amplectendo spurcitiam ac nequitiam omnium malorum, per viam errantium, sicut prophete Dominum prophetaverunt in via salutis, eum ostendentes cum omnibus virtutibus iustitie; quos digitus Dei inspiravit et docuit, sicut et diabolus blasphemia et nequitia et mendacio omnium malorum istos imbuendo replet. Nam antiquo serpenti in initio ruine sue clavis quam se habere putavit, defecit, sed nunc in semetipso deputat quod hec nequissima bestia clavis eius sit, ita quod cum ea omnem voluntatem suam perficiat; sed in illa omnis fortitudo ipsius omnino conteretur.

Nunc vos, populi qui purissimam fidem habetis, Deum inspicientes audite vocem illius qui erat et qui est et qui venturus est (Apoc. 1, 4), vobis dicentem: Audite verba sacerdotum qui iustitiam meam tenent et servant, et in quorum auribus hec verba mea sonabunt et qui etiam hec verba in nomine meo ad vos dicent, atque cum clamantibus vocibus eorum prefatum immundum et profanum populum a vobis proicite et cum asperis ac duris verbis eos cruciate, et eos omnino in expulsionem ducite atque in infelices cavernas et speluncas eos ex toto effugate, quia volunt vos seducere. Et hoc etiam idcirco facite, ne sitis a Deo anathematizati et ne pax a vobis fugiat, quoniam magistri et sacerdotes, reges, duces et principes populi coram Deo vocari non potestis, quamdiu istis habitacula vobiscum datis, quia civitates et ville vestre destruentur ac predia vestra propter hos criminosos homines diripientur, si vobiscum permanserint. Nunc laus Deo sit, qui super thronum sedet et abyssos intuetur, et qui omnes celos in dominatione sua tenet. Et Spiritus Dei dicit: Qui verba ista audire et intelligere neglexerit nec eis credere voluerit, gladius verbi Dei illum cum magna tribulatione occidet.

Et mox in eadem visione audivi torrentem vocem ad me dicentem: Hec que vidisti et audisti scribe, et ea sacerdotibus Ecclesie qui purissima fide Deum colunt, celeriter transmitte, ut illa ubique in circuitu suo populis predicent, ita ut ab his diabolicis artibus se observent, ne inter eos radicem ponant, et pereant. Sed ego, paupercula forma, deinde plurimis diebus in infirmitate oppressa langui, ita quod super pedes meos pleniter stare non potui, quousque hec scripture commendassem.

 

 

XVR (?)

Hildegardis ad pastores ecclesiae.

(anno 1163 ?)

 

Qui erat et qui est et qui venturus est (Apoc. 1, 4), pastoribus Ecclesie dicit: Qui erat, creaturam facturus erat, ita quod testimonium testimoniorum in semetipso habuit, omnia opera sua faciendo sicut voluit. Qui est , omnem creaturam fecit, et testimonium testimoniorum in omnibus operibus suis ostendebat, ita quod unumquodque formatum apparuit. Qui venturus est, omnia purgabit et ea denuo in alia vicissitudine iterabit, et omnes rugas temporum et temporum absterget, et omnia simul semper nova esse faciet, et post purgationem ignota ostendet. De ipso ventus fluit, sic dicens: Firmamentum cum omnibus ornamentis suis posui, nulla vi carens. Oculos enim quasi ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, os ad gustandum habet. Nam sol quasi lumen oculorum eius est, ventus autem auditus aurium eius, aer odoramentum eius, ros gustus eius viriditatem sudando ut oris spiramen. Luna quoque tempora temporum dat, et sic scientiam hominibus ostendit. Stelle autem, velut rationales sint, sic sunt, quia circulum habent, sicut etiam rationalitas multa comprehendit. Quattuor etiam angulos orbis igne, nube et aqua firmavi, et sic omnes terminos terre quasi venas coniunxi. Lapides de igne et aqua sicut ossa fudi, et terram de humiditate et viriditate quasi medullam constitui. Abyssos velut pedes qui corpus sustinent in fixura extendi, circa quos sudantes aque sunt ad firmamentum eorum. Sic omnia sunt constituta, ne deficiant. Si nubes ignem et aquam non haberet, firma coagulatio non esset, et si terra humiditatem et viriditatem non haberet, velut cinis esset. Et si cetera luminaria lumen de igne solis non haberent, per aquas non fulgurarent, sed ceca essent.

Hec sunt etiam instrumenta edificationis hominis, que tangendo, osculando et amplectendo comprehendit, cum ei ministrant; tangendo scilicet quia homo in ipsis manet, osculando quoniam scientiam cum ipsis habet, amplectendo quia nobilem potestatem cum eis exercet. Sed et homo nullam licentiam possibilitatis haberet, si ista cum eo non essent. Sic ista cum homine, et homo cum illis.

O filioli, qui greges meos pascitis de instanti instructione dominice vocis, quare non erubescitis, cum omnes creature precepta, que de magistro suo habent, non deserunt, sed perficiant? Vos constitui sicut solem et cetera luminaria, ut loceretis hominibus per ignem doctrine, in bono rumore fulgurantes et ardentia corda parantes.

Hoc in prima etate mundi feci. Abel enim elegi, Noe dilexi, Moysen ad institutionem legis imbui, prophetas etiam amantissimos amicos meos constitui. Unde etiam Abel sacerdotium prefigurabat, Noe principale magisterium, Moyses regale nuntium et prophete plurima magisteria. Sed et Abel ut luna splendorem suum effudit, quia tempus obedientie in munere suo ostendit, et Noe velut sol, quoniam edificium obedientie perfecit, ac Moyses ut fortes planete, cum per obedientiam legem collegit; et prophete ut quattuor anguli qui terminos terre sustinent, in fortitudine perstiterunt, cum orbem terre propter instantem iniquitatem corripuerunt, per quod etiam Deum ostenderunt.

Lingue autem vestre mute sunt in clamante voce canentis tube domini, sanctam rationalitatem non amantes, que sicut stelle circulum circuitionis habet. Tuba Domini iustitia Dei est, quam magno studio in sanctitate ruminare deberetis, eam quoque in officiali lege et obedientia cum sancta discretione per convenientia tempora iterando populis, et non in nimietate eam illis incutiendo.

Sed hoc propter petulantiam proprie voluntatis vestre non facitis. Unde firmamento iustitie Dei luminaria in linguis vestris desunt, velut cum stelle non lucent. Vos enim nox spirans tenebras estis et quasi populus non laborans, nec propter tedium in luce ambulans; sed velut nudus coluber in cavernam se abscondit, sic vos foeditatem in vilitate pecorum intratis.

He, he, vos esse deberetis ut dictum est: Mons Sion in quo habitusti in eo (Ps. 73, 2). Nam vos benedicti et signati in celestibus personis habitaculum esse debuistis, myrrham et thus redolens, in quo etiam Deus habitaret. Sed hoc non estis, sed veloces estis ad lasciviam puerilis etatis, illorum scilicet qui de salute sua loqui nesciunt. Sed et quicquid caro vestra postulat, facitis. Quapropter de vobis dicitur: Leva manus tuas in superbias eorum in finem, quanta malignatus est inimicus in sancto! (Ps. 73, 3) nam potestas Dei colla vestra iniquitate erecta deprimet et ad nihilum deducet, que velut in sufflatu venti inflata sunt, cum Deum nec cognoscitis, nec hominem timetis, nec iniquitatem contemnitis, ut eam in vobis finiri desideretis. Deum enim non videtis nec eum videre desideratis, sed opera vestra inspicitis et ea in vobismetipsis iudicatis, scilicet faciendo et relinquendo secundum placitum vestrum que vultis.

O quanta malignitas et inimicitia hec est, quod homo nec propter Deum nec propter hominem in bona conversione esse vult, sed quod honorem appetit sine labore et premia eterna sine abstinentia, et quod tantum velut in sanctitate inaniter cupit personare secundum quod diabolus dicit: bonus et sanctus sum. – sed non hoc.

Quid nunc dicitis? Oculos non habetis, cum opera vestra in igne spiritus sancti hominibus non lucent et cum bona exempla eis non ruminatis. Unde firmamentum iustitie Dei in vobis luce solis caret, et aer edificio virtutum in odore suavitatis. Unde dictum est: Oculos habent et non videbunt, nares habent et non odorabunt (Ps. 113, 5-6). Nam sicut venti flant et omnem orbem perfundunt , sic vos veloces venti cum doctrina vestra omni populo esse deberetis, sicut dictum est: In omnem terram exivit sonus eorum (Ps. 18, 5). Vos autem in unaquaque volante seculari fama iam lassati estis, ita quod interdum milites, interdum servi, interdum etiam ludificantes cantores exsistitis, sed per fabulosa officia vestra muscas in estate aliquando abigitis.

Per doctrinam quoque Scripturarum, que de igne Spiritus Sancti composite sunt, anguli fortitudinis Ecclesie esse deberetis, eam sustentantes sicut anguli qui terminos terre sustinent. Sed prostrati estis nec Ecclesiam tenetis, sed in cavernam voluptatis vestre fugitis, ac propter tedium divitiarum et avaritie et ceterarum vanitatum subditos vestros non imbuitis, nec eos doctrinam a vobis querere permittitis, dicentes: Omnia elaborare non possumus. – Nam eos per precepta legis perfundere et constringere deberetis, ne ullus eorum per fragilitatem, quasi per medullam faceret quod sibi eligit, velut terra humiditate et viriditate perfusa et constricta est, ne cinis sit. Propter vos autem ut cinis sparguntur et in unaquaque causa que volunt faciunt.

Vos enim ignea columna esse deberetis, illos precedendo et eis clamando, ac bona opera coram ipsis exercendo, ac dicendo: Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta (Ps. 2, 12). Nam lex Domini per amorem et timorem plena discipline est, et ideo queque natura, scilicet et spiritalis ac carnalis, in recto itinere exercenda est, ne Creator minetur eis quos creavit, quod vias suas non ambulant.

Sed vosmetipsos seducitis, dicentes: Nec hos nec illos superare possumus. – Quod si per rationalitatem quam Deus vobis dedit, subditos vestros veraciter corriperetis, veritati resistere non auderent, sed, quantum possent, verba vestra vera esse dicerent. Sed quia hoc non facitis, de vobis dicitur: Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est (Ps. 106, 27). Nam turbati estis, cum nullum respectum boni in vobis habetis, ita quod bene ambuletis. Moti quoque in magna dubitatione estis, cum opera vestra rectum responsum vobis non dant, velut nesciatis quid faciatis, sicut ebrius, quando illa que optio mentis ac proprie voluntatis vestre desiderat, facitis. Unde omnis sapientia quam de Scripturis et de doctrina ubique quesivistis, in puteo proprie voluntatis vestre devorata est, cum hoc quod tangendo et sapiendo sciebatis, in plenis desideriis vestris et in pinguedine carnis vestre faciebatis, velut infans qui in infantia sua nescit quid faciat.

Quapropter iterum ad vos dicitur: Mores moralitatis ad populum in recta stabilitate non habetis, sicut pedes reliquum corpus sustinent, quatenus Scripturis eos circumdetis, velut abyssus aquis sudantibus undique circumdata est. – Sed dicitis: Tempus loquendi modo non habemus, nec etiam nunc tempus est ut audiamur, sicut in prioribus temporibus erat. – Sed dico: Abel autem propter odium fratris sui munus suum non deservit, sed illud Domino suo obtulit, quamvis ob hoc occisus sit. Noe in tremendo iudicio suffocationis creaturarum angustiatus multum sudorem emisit, cum mortem valde timuit, ubi super nubem stetit. Quod quidam alii homines videntes, dixerunt: quid facit stultus iste? Venti enim destruent eum. – Sed tamen ipse implevit quod Deus ei preceperat. Moyses quoque legislator dura et aspera a fratribus et a vicinis suis in multo dolore passus est, sed tamen legem non dereliquit, sed precepta Dei adimplevit. Prophete etiam de infidelibus hominibus velut de rabidis lupis occisi sunt, cum Deo obediebant.

Vos autem in modico et conveniente tempore iniurias a populis sufferre non vultis, et ideo innumerabilia et infinita tormenta in sinum vestrum colligitis. Dies esse deberetis, sed nox estis. Nam aut nox aut dies eritis. Eligite vobis in qua parte stare velitis. Vos autem in firmamento iustitie et legis Dei sol et luna et stelle non estis, sed tenebre, in quibus velut mortui iacetis.

Unde diabolus in semetipso de vobis dicit: Escas epulantium et convivia omnis voluntatis mee in istis invenio. Sed et oculi et aures et venter meus, ac vene mee de spumis istorum plene sunt, et ubera mea plena sunt de vitiis eorum. Nam ipsi laborare in Deo suo nolunt, sed eum quasi nihilum computant. Quapropter incipiam cum eis militari et iocando cum eis ludere, quoniam eos in agro domini sui laborantes non invenio, quemadmodum dominus eorum ipsis iubet. Sed, o vos, discipuli et subditi mei, multo plus eis coram populo disciplinati estis. Et quia sic estis, erigite vos super illos et omnes divitias et omnem honorem eorum abstrahite ab eis, ac omnino despoliantes suffocate eos.

Hec diabolus in semetipso dicit, que etiam in multis iudicio Dei ita complebit. Sed ego, qui sum (Ex. 3,14), audientibus me dico: In tempore illo cum istud fiet, per quendam populum super vos prevaricantes prevaricatores ruina cadet, qui ubique vos persequetur, et qui opera vestra non celabit, sed ea denudabit, et qui de vobis dicet: Isti scorpiones sunt in moribus et operibus serpentinis. – Sed et quasi in zelo domini de vobis imprecabitur: Iter impiorum peribit (Ps. 1, 6). Nam vias vestras in iniquitate vestra deridebunt et subsannabunt.

Sed populus iste qui hoc faciet, a diabolo seductus et missus, pallida facie veniet, et velut in omni sanctitate se componet ac maioribus secularibus principibus se coniunget. Quibus et de vobis sic dicet: Quare hos vobiscum tenetis, et quare eos vobiscum esse patimini, qui totam terram in maculosis iniquitatibus suis polluunt?

Populus autem qui hoc de vobis dicet, cappatus sub nigra veste incedet et recto modo tonsus, atque omnibus moribus suis placidum et quietum se hominibus ostendet. Avaritiam quoque non amat, pecuniam non habet, ac in occultis suis tantam abstinentiam imitatur, quod etiam vix ullus ex eis reprehendi poterit. Diabolus enim cum hominibus istis est, latitante fulgore eis se ostendens, velut in constitutione mundi ante ruinam fuit, et prophetis aliquantum se similem facit, et dicit: Populus iocando loquitur, scilicet quod velut rabida et immunda animalia et velut muscas ei me ostendam. Sed nunc in pennas ventorum fulgurante tonitru volare volo, et eos omnibus modis ita infundere, quod omnem voluntatem meam perficiant. Et sic in hominibus istis signa mea omnipotenti Deo assimilabo.

Nam diabolus per aerios spiritus hec operatur, qui propter prava opera hominum in sufflatu venti et aeris ita innumerabiles circa quosdam discurrunt sicut musce et culices, qui in ardore caloris homines pre multitudine sua infestant. Ipse enim homines istos hoc modo infundit, quod castitatem eis non aufert et quod eos castos esse permittit, cum castitatem habere voluerint; unde mulieres non amant, sed eas fugiunt. Et ita quasi in omni sanctitate hominibus se ostendent ac illudentibus verbis dicent: Ceteri homines qui ante vos castitatem habere volebant, ut assum piscem se torrebant. Nulla autem pollutio carnis et concupiscentie nos tangere audet, quia sancti sumus et Spiritu Sancto infundimur.

Wach! errantes homines qui nunc sunt, nesciunt quid faciunt, sicut et illi qui nos in prioribus temporibus precesserunt. Nam alii homines qui eo tempore in fide catholica errant, istos timebunt et servili servitio eis ministrabunt, et quantum poterunt eos imitabuntur. Cumque isti cursum erroris sui hoc modo compleverint, doctores et sapientes, qui tunc in catholica fide persistunt, undique persequentes expellent, sed tamen non omnes, quoniam aliqui illorum fortissimi milites in iustitia Dei sunt. Sed et quasdam congregationes sanctorum, quorum conversatio sancta est, movere non poterunt. Quapropter principibus et divitibus consilium dant, ut doctores et sapientes ac clericos fustibus et lignis coerceant, quatenus iusti fiant. Et in aliquibus hoc complebitur, unde alii territi contremiscent.

Ipsi autem in inceptione seductionis erroris sui mulieribus dicent: Non licet vos nobiscum esse, sed quoniam rectos doctores non habetis, nobis obedite et quecumque vobis dicimus et precipimus, facite et salve eritis. – Et hoc modo feminas sibi contrahunt ac eas in errorem suum ducunt. Unde etiam ipsi in superbia tumentis animi dicent: Omnes superavimus.

Sed qui sum (Ex. 3, 14), dico: Sic iniquitas que iniquitatem purgabit, super vos ducetur, sicut scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris (Ps. 17, 12). Nam Deus prava opera vestra que absque luce sunt, constituet ad vindictam, in qua se a vobis sine adiutorio abscondet, quoniam nullus equitatem super vos clamabit, sed omnes vos iniquos esse dicent. De celo enim lex et doctrina est, in quibus apud vos habitare debuit, si ornamentum virtutum et redolens hortus deliciarum essetis.

Sed malum exemplum in mentibus hominum estis, cum nullus rivulus bone fame de vobis fluit, ita quod nec cibum ad vescendum nec vestimentum ad operiendum in respectione anime habetis, sed iniusta opera absque bono scientie. Unde honor vester peribit et corona de capite vestro cadet. Sic iniustitia iustitiam provocat, et querit ac perscrutatur omnia scandala, ut scriptum est: Necesse est enim ut veniant scandala. Verum tamen ve homini per quem scandala veninut (Mt. 18, 7). Nam oportet ut per tribulationes et contritiones prava opera hominum purgentur. Sed tamen multe erumne et illis accumulantur, qui aliis in impietate sua miserias inferunt. Infideles autem homines isti, et a diabolo seducti, scopa vestra erunt ad castigandum vos, quia Deum pure non colitis, et tamdiu vos cruciabunt quousque omnes iniustitie et iniquitates vestre purgentur.

Isti autem illi deceptores non sunt, qui ante novissimum diem venturi sunt, cum diabolus in altum volaverit, ut ipse in initio contra Deum pugnare coepit, sed precurrens germen illorum sunt. Sed tamen, postquam ipsi in perversitatibus Baal et in aliis pravis operibus sic inventi fuerint, principes et alii maiores in eos irruent et velut rabidos lupos eos occident, ubicumque eos invenerint. Tunc aurora iustitie exsurget, et novissima vestra meliora prioribus erunt, ac de omnibus preteritis timorati eritis, et quasi purissimum aurum fulgebitis et sic per longa tempora permanebitis.

Et tunc multi homines mirabuntur quod tam valida tempestas hanc lenitatem precucurrit. Homines autem qui ante tempora ista fuerunt, multas et validas pugnas contra voluntates suas in periculis corporis sui sustinuerunt, de quibus se eripere non potuerunt. Sed in temporibus vestris inquieta bella propter proprias voluntates et propter incompositos mores vestros habebitis, in quibus ad nihilum redigemini.

Quicumque ergo pericula ista effugere voluerit, caveat ne in oculis suis ita contenebretur, quod in retibus erumnarum istarum occupetur. Sed unusquisque, quantum prevalebit, per bona opera et per respectum bone voluntatis illa fugiat, et Deus auxilium suum illi providebit.

Ego autem timida et paupercula per duos annos valde fatigata sum, ut coram magistris et doctoribus ac ceteris sapientibus in quibusdam maioribus locis, ubi mansio illorum est, vivente voce ista proferrem. Sed quia Ecclesia divisa erat, vocem hanc subtraxi.

 

 

CIIIR

Hildegardis ad Guibertum monachum.

(anno 1175)

 

Hec verba non a me nec ab alio homine dico, sed ea ut in superna visione accepi profero. O serve Dei, per speculum fidei in quo Deum cognoscendo attendis, et o fili Dei per formationem hominis in quem Deus miracula sua constituit et signavit, quia, sicut speculum in quo queque videntur vasi suo imponitur, ita rationalis anima corpori velut fictili vasi immittitur, quatenus per ipsam vivendo regatur et anima per fidem celestia contempletur, audi quod indeficiens lumen dicit.

Homo celestis et terrestris est, per bonam quidem scientiam rationalis anime celestis, et per malam fragilis et tenebrosus; et quanto se in bonis cognoscit, tanto amplius Deum diligit. Nam si in speculo vultum suum sordidatum et pulvere sparsum aspexerit, mundare et tergere illum studet. Ita etiam, si se peccasse et varietati vanitatum se implicitum esse intellexerit, gemat, quoniam in bona scientia se pollutum scit, et cum psalmista plangat, dicens: Filia Babylonis misera. (Ps. 136,8) Quod est: Humana concupiscentia per spumam serpentis est confusa. Ipsa etiam pauper et egena est, quoniam in speculativa scientia honorifica opinione caret, eo quod gloriam eterne vite quam per bonam scientiam gustat, a Deo querendo non desiderat. Beatus autem est ille qui tenebit hoc quod a Deo vivit, et cuius scientia eum docet quod Deus eum creaverit et redemerit, et quod propter liberationem hanc qua Deus ipsum liberavit, omnem malam consuetudinem peccatorum suorum conterit, omnemque miseriam et paupertatem quam in celestibus divitiis habet, supra petram illam, que firmamentum beatitudinis est, proicit. Nam cum homo lutulentam putredinem se habere scit et nequaquam a gustu peccatorum se continere valet, tunc nigerrime aves eum totum sordidant, sed tunc etiam ipse per rationalem animam quam nec videt nec cognoscit, in Deum credendo confidat. Et licet se sic esse et infinita vita vivere sciat, se tamen continere non potest quin frequenter peccet. Et ideo: O quam mirabilis – et lamentabilis – vox est, quod Deus talia fictilia vasa quandoque miraculis suis stellata facit, cum tamen ipsa non valeant peccata deserere, nisi quantum per gratiam Dei ab ipsis prohibetur. Petrus namque securus non fuit, qui Filium Dei se numquam negaturum ardenter promisit; sic nec multi alii sancti qui in peccatis ceciderunt, qui tamen postmodum utiliores et perfectiores facti sunt quam fuissent, si non cecidissent.

O serve fidelis, ego paupercula feminea, forma in vera visione hec verba iterum tibi dico: Si Deo placeret quod corpus meum sicut et animam in hac visione levaret, timor tamen ex mente et corde meo non recederet, quia me hominem esse scio, quamvis ab infantia mea inclusa sim. Multi autem sapientes miraculis ita infusi sunt quod plurima secreta aperiebant, sed propter vanam gloriam illa sibimetipsis ascripserunt, et ideo ceciderunt. Sed qui in ascensione anime sapientiam a Deo hauserunt et se pro nihilo computaverunt, hi columne celi facte sunt, sicut et in Paulo contigit, qui ceteros discipulos predicando precessit et tamen se quasi pro nihilo habebat. Iohannes quoque evangelista miti humilitate plenus erat, quapropter de divinitate multa hauriebat.

Et unde hoc esset, si ego paupercula me non cognoscerem? Deus ubi vult ad gloriam nominis sui, et non terreni hominis operatur. Ego quidem semper trementem timorem habeo, quoniam nullam securitatem ullius possibilitatis in me scio. Sed manus meas ad Deum porrigo, quatenus velut penna, que omni gravedine virium caret et per ventum volat, ab ipso sustinear. Nec ea que video perfecte scire possum, quamdiu in corporali officio sum et in anima invisibili, quoniam in his duobus homini defectus est.

Ab infantia autem mea, ossibus et nervis et venis meis nondum confortatis, visionis huius munere in anima mea usque ad presens tempus semper fruor, cum iam plus quam septuaginta annorum sim. Spiritus vero meus, prout Deus vult, in hac visione sursum in altitudinem firmamenti et in vicissitudinem diversi aeris ascendit, atque inter diversos populos se dilatat, quamvis in longinquis regionibus et locis a me remoti sint. Et quoniam hec tali modo video idcirco etiam secundum vicissitudinem nubium et aliarum creaturarum ea conspicio. Ista autem nec corporeis auribus audio nec cogitationibus cordis mei, nec ulla collatione sensuum meorum quinque percipio, sed tantum in anima mea, apertis exterioribus oculis, ita ut numquam in eis defectum extasis patiar; sed vigilanter die ac nocte illa video. Et assidue infirmitatibus constringor, et gravibus doloribus implicata sum, adeo ut mortem inferre minentur. Sed Deus usque adhuc me sustentavit.

Lumen igitur quod video, locale non est, sed nube que solem portat multo lucidius, nec altitudinem nec longitudinem nec latitudinem in eo considerare valeo, illudque umbra viventis luminis mihi nominatur, atque ut sol, luna et stelle in aqua apparent, ita scripture, sermones, virtutes et quedam opera hominum formata in illo mihi resplendent.

Quicquid autem in hac visione videro seu didicero, huius memoriam per longum tempus habeo, ita quod, quoniam illud aliquando viderim et audierim, recordor. Et simul video et audio ac scio, et quasi in momento hoc quod scio disco. Quod autem non video, illud nescio, quia indocta sum. Et ea que scribo, illa in visione video et audio, nec alia verba pono quam illa que audio, latinisque verbis non limatis ea profero quemadmodum illa in visione audio, quoniam sicut philosophi scribunt scribere in visione hac non doceor. Atque verba que in visione ista video et audio, non sunt sicut verba que ab ore hominis sonant, sed sicut flamma coruscans et ut nubes in aere puro mota. Huius quoque luminis formam nullo modo cognoscere valeo, sicut nec spheram solis perfecte intueri possum.

Et in eodem lumine aliam lucem, que lux vivens mihi nominata est, interdum et non frequenter aspicio, quam nimirum quomodo videam multo minus quam priorem proferre sufficio, atque interim dum illam intueor, omnis mihi tristitia omnisque dolor de memoria aufertur, ita ut tunc mores simplicis puelle, et non vetule mulieris habeam.

Sed et pre assidua infirmitate quam patior, aliquando tedium habeo verba et visiones que mihi ostenduntur ibi proferre, sed tamen cum anima mea gustando illa videt, in alios mores ita convertor quod, ut supra dixi, omnem dolorem et tribulationem oblivioni trado, et que tunc in eadem visione video et audio, hec anima mea quasi ex fonte haurit, sed ille tamen semper plenus et inexhaustus manet.

Anima autem mea nulla hora caret prefato lumine quod umbra viventis luminis vocatur, et illud video velut in lucida nube firmamentum absque stellis aspiciam, et in ipso video que frequenter loquor et que interrogantibus de fulgore viventis lucis respondeo.

In visione etiam vidi quod primus liber visionum mearum Scivias diceretur, quoniam per viam viventis luminis prolatus est, non de alia doctrina. De coronis autem vidi, quod omnes ecclesiastici ordines clara signa secundum celestem claritatem habent, virginitas vero clarum signum – preter nigrum velamen et signum crucis – non habet. Unde et istud signum virginitatis esse vidi, scilicet ut albo velamine caput virginis tegeretur propter candidam vestem quam in paradiso homo habebat et perdiderat, et supra caput ipsius rota tribus coloribus in unum coniunctis, quod sanctam Trinitatem designat, cui quattuor rote adherent quarum una in fronte Agnum Dei habens, in dextera parte cherubim et in sinistra angelum, retro autem hominem, et hec omnia ad Trinitatem pendent. Hoc datum signum Deum benedicet, quia candore claritatis primum hominem vestierat. Et hec in libro Scivias pleniter continentur. In vera itaque visione librum Scivias et alios scripsi, et in eodem opere adhuc laboro.

In duobus autem modis, scilicet corporis et anime, meipsam nescio et me quasi pro nihilo computo, atque in Deum vivum intendo et omnia hec illi relinquo, quatenus ipse, qui nec initium nec finem habet, in omnibus istis a malo me conservet. Unde et tu, qui hec verba queris, cum omnibus illis qui ipsa fideliter audire desiderant, pro me ora, sic videlicet ut in servitute Dei feliciter permaneam.

Sed et tu, o fili Dei, qui illum in fide queris et qui ab ipso petis ut te salvet, attende aquilam duabus alis suis ad nubem volantem, que tamen, si in una leditur, super terram residet nec se levare potest, cum se libenter ad volandum elevaret. Sic etiam homo cum duabus alis rationalitatis, scilicet cum scientia boni et mali, volat. Dextera ala scientia bona est et sinistra mala scientia est, et mala bone ministrat bonaque per malam acuitur et regitur, atque in cunctis per illam sapiens efficitur.

Nunc autem, o care fili Dei, alas scientie tue Deus ad recta itinera elevet, ita quod – etsi aliquando peccatum ex sensu contingas, quoniam sic natus es quod sine peccato esse non possis – numquam tamen illud ex assensu committas. Bene celestis harmonia de homine sic faciente Deo cantat illum laudans, eo quod cinerosus homo Deum tantum diligat quod, propter eum seipsum ex toto contemnens, sibi non parcat et a peccati opere se coerceat. Hoc modo, o probe miles, in certamine hoc esto, quatenus in celesti harmonia esse possis et ut tibi a Deo dicatur: Tu es ex filiis Israel, quia per oculos mentis et per studium celestis desiderii in montem excelsum aspicis. – Sed et omnes qui in litteris tuis mihi transmissis notati sunt, per Spiritum Sanctum regantur et in libro vite scribantur.

Tu quoque, fidelis serve Dei, dominum Sigerum compete, et admone ne a dextera in sinistram declinet. Quod si voto ipsius aliquis resistit, ipse tamen lorica fidei et galea celestis desiderii indutus viriliter repugnet, et iter suum perficiet. Sed et consideret quia, cum primus homo voci uxoris sue plus quam voci Dei obediret, presumptione sua periit, quoniam illi consensit. Si autem modus tribulationis istorum tantus est ut vires ipsorum transcendere videatur, meminerint scriptum: Fidelis Deus qui non patietur vos temptari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum temptatione proventum ut possitis sustinere (1 Cor. 10, 13). Cuius benigne promissionis ipse et uxor eius alacri exspectatione roborati, unanimiter in unum assensum conveniant, et consilium quod utilius est – sive vir sive femina illud dederit – teneatur, atque provideant ne prima deceptio in ipsis sit, videlicet ne vir feminam accuset aut econtra femina virum; sed omnia hec secundum voluntatem Dei perficiant. Igneus autem Spiritus Sanctus corda eorum ita accendat ne umquam ab ipso recedant.