BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Epistolae

 

Epistola Ir (1146-47)

 

____________________________________________________________

 

 

 

Bernardus abbas Clarevallensis

ad Hildegardem.

 

Dilecte in Christo filie Hildegardi, frater Bernardus, Clarevallis vocatus abbas, si quid potest oratio peccatoris.

Quod de nostra exiguitate longe aliter quam nostra sese conscientia habeat, sentire videris, non nisi humilitati tue credimus imputandum. Minime tamen ad litteras caritatis tue rescribere dissimulavi, quamvis id brevius omnino quam vellem negotiorum multitudo compellat.

Congratulamur gratie Dei, que in te est, et ut eam tamquam gratiam habeas et toto ei humilitatis et devotionis affectu studeas respondere, sciens quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam {Iac. 4, 6 et 1 Petr. 5, 5}, quod in nobis est, hortamur et obsecramus. Ceterum, ubi interior eruditio est et unctio docens de omnibus, quid nos aut docere possumus aut monere? Rogamus magis et suppliciter postulamus, ut nostri memoriam habeas apud Deum et eorum pariter, qui nobis spiritali societate in Domino iuncti sunt.