BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hildegardis Bingensis

1098 - 1179

 

Epistolae

 

Epistula XVr (1163 ?)

 

____________________________________________________________

 

 

 

Hildegardis

ad pastores ecclesiae.

 

Qui erat et qui est et qui venturus est {Apoc. 1, 4}, pastoribus Ecclesie dicit: Qui erat, creaturam facturus erat, ita quod testimonium testimoniorum in semetipso habuit, omnia opera sua faciendo sicut voluit. Qui est , omnem creaturam fecit, et testimonium testimoniorum in omnibus operibus suis ostendebat, ita quod unumquodque formatum apparuit. Qui venturus est, omnia purgabit et ea denuo in alia vicissitudine iterabit, et omnes rugas temporum et temporum absterget, et omnia simul semper nova esse faciet, et post purgationem ignota ostendet. De ipso ventus fluit, sic dicens: Firmamentum cum omnibus ornamentis suis posui, nulla vi carens. Oculos enim quasi ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, os ad gustandum habet. Nam sol quasi lumen oculorum eius est, ventus autem auditus aurium eius, aer odoramentum eius, ros gustus eius viriditatem sudando ut oris spiramen. Luna quoque tempora temporum dat, et sic scientiam hominibus ostendit. Stelle autem, velut rationales sint, sic sunt, quia circulum habent, sicut etiam rationalitas multa comprehendit. Quattuor etiam angulos orbis igne, nube et aqua firmavi, et sic omnes terminos terre quasi venas coniunxi. Lapides de igne et aqua sicut ossa fudi, et terram de humiditate et viriditate quasi medullam constitui. Abyssos velut pedes qui corpus sustinent in fixura extendi, circa quos sudantes aque sunt ad firmamentum eorum. Sic omnia sunt constituta, ne deficiant. Si nubes ignem et aquam non haberet, firma coagulatio non esset, et si terra humiditatem et viriditatem non haberet, velut cinis esset. Et si cetera luminaria lumen de igne solis non haberent, per aquas non fulgurarent, sed ceca essent.

Hec sunt etiam instrumenta edificationis hominis, que tangendo, osculando et amplectendo comprehendit, cum ei ministrant; tangendo scilicet quia homo in ipsis manet, osculando quoniam scientiam cum ipsis habet, amplectendo quia nobilem potestatem cum eis exercet. Sed et homo nullam licentiam possibilitatis haberet, si ista cum eo non essent. Sic ista cum homine, et homo cum illis.

O filioli, qui greges meos pascitis de instanti instructione dominice vocis, quare non erubescitis, cum omnes creature precepta, que de magistro suo habent, non deserunt, sed perficiant? Vos constitui sicut solem et cetera luminaria, ut loceretis hominibus per ignem doctrine, in bono rumore fulgurantes et ardentia corda parantes.

Hoc in prima etate mundi feci. Abel enim elegi, Noe dilexi, Moysen ad institutionem legis imbui, prophetas etiam amantissimos amicos meos constitui. Unde etiam Abel sacerdotium prefigurabat, Noe principale magisterium, Moyses regale nuntium et prophete plurima magisteria. Sed et Abel ut luna splendorem suum effudit, quia tempus obedientie in munere suo ostendit, et Noe velut sol, quoniam edificium obedientie perfecit, ac Moyses ut fortes planete, cum per obedientiam legem collegit; et prophete ut quattuor anguli qui terminos terre sustinent, in fortitudine perstiterunt, cum orbem terre propter instantem iniquitatem corripuerunt, per quod etiam Deum ostenderunt.

Lingue autem vestre mute sunt in clamante voce canentis tube domini, sanctam rationalitatem non amantes, que sicut stelle circulum circuitionis habet. Tuba Domini iustitia Dei est, quam magno studio in sanctitate ruminare deberetis, eam quoque in officiali lege et obedientia cum sancta discretione per convenientia tempora iterando populis, et non in nimietate eam illis incutiendo.

Sed hoc propter petulantiam proprie voluntatis vestre non facitis. Unde firmamento iustitie Dei luminaria in linguis vestris desunt, velut cum stelle non lucent. Vos enim nox spirans tenebras estis et quasi populus non laborans, nec propter tedium in luce ambulans; sed velut nudus coluber in cavernam se abscondit, sic vos foeditatem in vilitate pecorum intratis.

He, he, vos esse deberetis ut dictum est: Mons Sion in quo habitusti in eo {Ps. 73, 2}. Nam vos benedicti et signati in celestibus personis habitaculum esse debuistis, myrrham et thus redolens, in quo etiam Deus habitaret. Sed hoc non estis, sed veloces estis ad lasciviam puerilis etatis, illorum scilicet qui de salute sua loqui nesciunt. Sed et quicquid caro vestra postulat, facitis. Quapropter de vobis dicitur: Leva manus tuas in superbias eorum in finem, quanta malignatus est inimicus in sancto! {Ps. 73, 3} nam potestas Dei colla vestra iniquitate erecta deprimet et ad nihilum deducet, que velut in sufflatu venti inflata sunt, cum Deum nec cognoscitis, nec hominem timetis, nec iniquitatem contemnitis, ut eam in vobis finiri desideretis. Deum enim non videtis nec eum videre desideratis, sed opera vestra inspicitis et ea in vobismetipsis iudicatis, scilicet faciendo et relinquendo secundum placitum vestrum que vultis.

O quanta malignitas et inimicitia hec est, quod homo nec propter Deum nec propter hominem in bona conversione esse vult, sed quod honorem appetit sine labore et premia eterna sine abstinentia, et quod tantum velut in sanctitate inaniter cupit personare secundum quod diabolus dicit: bonus et sanctus sum. – sed non hoc.

Quid nunc dicitis? Oculos non habetis, cum opera vestra in igne spiritus sancti hominibus non lucent et cum bona exempla eis non ruminatis. Unde firmamentum iustitie Dei in vobis luce solis caret, et aer edificio virtutum in odore suavitatis. Unde dictum est: Oculos habent et non videbunt, nares habent et non odorabunt {Ps. 113, 5-6}. Nam sicut venti flant et omnem orbem perfundunt , sic vos veloces venti cum doctrina vestra omni populo esse deberetis, sicut dictum est: In omnem terram exivit sonus eorum {Ps. 18, 5}. Vos autem in unaquaque volante seculari fama iam lassati estis, ita quod interdum milites, interdum servi, interdum etiam ludificantes cantores exsistitis, sed per fabulosa officia vestra muscas in estate aliquando abigitis.

Per doctrinam quoque Scripturarum, que de igne Spiritus Sancti composite sunt, anguli fortitudinis Ecclesie esse deberetis, eam sustentantes sicut anguli qui terminos terre sustinent. Sed prostrati estis nec Ecclesiam tenetis, sed in cavernam voluptatis vestre fugitis, ac propter tedium divitiarum et avaritie et ceterarum vanitatum subditos vestros non imbuitis, nec eos doctrinam a vobis querere permittitis, dicentes: Omnia elaborare non possumus. – Nam eos per precepta legis perfundere et constringere deberetis, ne ullus eorum per fragilitatem, quasi per medullam faceret quod sibi eligit, velut terra humiditate et viriditate perfusa et constricta est, ne cinis sit. Propter vos autem ut cinis sparguntur et in unaquaque causa que volunt faciunt.

Vos enim ignea columna esse deberetis, illos precedendo et eis clamando, ac bona opera coram ipsis exercendo, ac dicendo: Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta {Ps. 2, 12}. Nam lex Domini per amorem et timorem plena discipline est, et ideo queque natura, scilicet et spiritalis ac carnalis, in recto itinere exercenda est, ne Creator minetur eis quos creavit, quod vias suas non ambulant.

Sed vosmetipsos seducitis, dicentes: Nec hos nec illos superare possumus. – Quod si per rationalitatem quam Deus vobis dedit, subditos vestros veraciter corriperetis, veritati resistere non auderent, sed, quantum possent, verba vestra vera esse dicerent. Sed quia hoc non facitis, de vobis dicitur: Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est {Ps. 106, 27}. Nam turbati estis, cum nullum respectum boni in vobis habetis, ita quod bene ambuletis. Moti quoque in magna dubitatione estis, cum opera vestra rectum responsum vobis non dant, velut nesciatis quid faciatis, sicut ebrius, quando illa que optio mentis ac proprie voluntatis vestre desiderat, facitis. Unde omnis sapientia quam de Scripturis et de doctrina ubique quesivistis, in puteo proprie voluntatis vestre devorata est, cum hoc quod tangendo et sapiendo sciebatis, in plenis desideriis vestris et in pinguedine carnis vestre faciebatis, velut infans qui in infantia sua nescit quid faciat.

Quapropter iterum ad vos dicitur: Mores moralitatis ad populum in recta stabilitate non habetis, sicut pedes reliquum corpus sustinent, quatenus Scripturis eos circumdetis, velut abyssus aquis sudantibus undique circumdata est. – Sed dicitis: Tempus loquendi modo non habemus, nec etiam nunc tempus est ut audiamur, sicut in prioribus temporibus erat. – Sed dico: Abel autem propter odium fratris sui munus suum non deservit, sed illud Domino suo obtulit, quamvis ob hoc occisus sit. Noe in tremendo iudicio suffocationis creaturarum angustiatus multum sudorem emisit, cum mortem valde timuit, ubi super nubem stetit. Quod quidam alii homines videntes, dixerunt: quid facit stultus iste? Venti enim destruent eum. – Sed tamen ipse implevit quod Deus ei preceperat. Moyses quoque legislator dura et aspera a fratribus et a vicinis suis in multo dolore passus est, sed tamen legem non dereliquit, sed precepta Dei adimplevit. Prophete etiam de infidelibus hominibus velut de rabidis lupis occisi sunt, cum Deo obediebant.

Vos autem in modico et conveniente tempore iniurias a populis sufferre non vultis, et ideo innumerabilia et infinita tormenta in sinum vestrum colligitis. Dies esse deberetis, sed nox estis. Nam aut nox aut dies eritis. Eligite vobis in qua parte stare velitis. Vos autem in firmamento iustitie et legis Dei sol et luna et stelle non estis, sed tenebre, in quibus velut mortui iacetis.

Unde diabolus in semetipso de vobis dicit: Escas epulantium et convivia omnis voluntatis mee in istis invenio. Sed et oculi et aures et venter meus, ac vene mee de spumis istorum plene sunt, et ubera mea plena sunt de vitiis eorum. Nam ipsi laborare in Deo suo nolunt, sed eum quasi nihilum computant. Quapropter incipiam cum eis militari et iocando cum eis ludere, quoniam eos in agro domini sui laborantes non invenio, quemadmodum dominus eorum ipsis iubet. Sed, o vos, discipuli et subditi mei, multo plus eis coram populo disciplinati estis. Et quia sic estis, erigite vos super illos et omnes divitias et omnem honorem eorum abstrahite ab eis, ac omnino despoliantes suffocate eos.

Hec diabolus in semetipso dicit, que etiam in multis iudicio Dei ita complebit. Sed ego, qui sum {Ex. 3,14}, audientibus me dico: In tempore illo cum istud fiet, per quendam populum super vos prevaricantes prevaricatores ruina cadet, qui ubique vos persequetur, et qui opera vestra non celabit, sed ea denudabit, et qui de vobis dicet: Isti scorpiones sunt in moribus et operibus serpentinis. – Sed et quasi in zelo domini de vobis imprecabitur: Iter impiorum peribit {Ps. 1, 6}. Nam vias vestras in iniquitate vestra deridebunt et subsannabunt.

Sed populus iste qui hoc faciet, a diabolo seductus et missus, pallida facie veniet, et velut in omni sanctitate se componet ac maioribus secularibus principibus se coniunget. Quibus et de vobis sic dicet: Quare hos vobiscum tenetis, et quare eos vobiscum esse patimini, qui totam terram in maculosis iniquitatibus suis polluunt?

Populus autem qui hoc de vobis dicet, cappatus sub nigra veste incedet et recto modo tonsus, atque omnibus moribus suis placidum et quietum se hominibus ostendet. Avaritiam quoque non amat, pecuniam non habet, ac in occultis suis tantam abstinentiam imitatur, quod etiam vix ullus ex eis reprehendi poterit. Diabolus enim cum hominibus istis est, latitante fulgore eis se ostendens, velut in constitutione mundi ante ruinam fuit, et prophetis aliquantum se similem facit, et dicit: Populus iocando loquitur, scilicet quod velut rabida et immunda animalia et velut muscas ei me ostendam. Sed nunc in pennas ventorum fulgurante tonitru volare volo, et eos omnibus modis ita infundere, quod omnem voluntatem meam perficiant. Et sic in hominibus istis signa mea omnipotenti Deo assimilabo.

Nam diabolus per aerios spiritus hec operatur, qui propter prava opera hominum in sufflatu venti et aeris ita innumerabiles circa quosdam discurrunt sicut musce et culices, qui in ardore caloris homines pre multitudine sua infestant. Ipse enim homines istos hoc modo infundit, quod castitatem eis non aufert et quod eos castos esse permittit, cum castitatem habere voluerint; unde mulieres non amant, sed eas fugiunt. Et ita quasi in omni sanctitate hominibus se ostendent ac illudentibus verbis dicent: Ceteri homines qui ante vos castitatem habere volebant, ut assum piscem se torrebant. Nulla autem pollutio carnis et concupiscentie nos tangere audet, quia sancti sumus et Spiritu Sancto infundimur.

Wach! errantes homines qui nunc sunt, nesciunt quid faciunt, sicut et illi qui nos in prioribus temporibus precesserunt. Nam alii homines qui eo tempore in fide catholica errant, istos timebunt et servili servitio eis ministrabunt, et quantum poterunt eos imitabuntur. Cumque isti cursum erroris sui hoc modo compleverint, doctores et sapientes, qui tunc in catholica fide persistunt, undique persequentes expellent, sed tamen non omnes, quoniam aliqui illorum fortissimi milites in iustitia Dei sunt. Sed et quasdam congregationes sanctorum, quorum conversatio sancta est, movere non poterunt. Quapropter principibus et divitibus consilium dant, ut doctores et sapientes ac clericos fustibus et lignis coerceant, quatenus iusti fiant. Et in aliquibus hoc complebitur, unde alii territi contremiscent.

Ipsi autem in inceptione seductionis erroris sui mulieribus dicent: Non licet vos nobiscum esse, sed quoniam rectos doctores non habetis, nobis obedite et quecumque vobis dicimus et precipimus, facite et salve eritis. – Et hoc modo feminas sibi contrahunt ac eas in errorem suum ducunt. Unde etiam ipsi in superbia tumentis animi dicent: Omnes superavimus.

Sed qui sum {Ex. 3, 14}, dico: Sic iniquitas que iniquitatem purgabit, super vos ducetur, sicut scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris {Ps. 17, 12}. Nam Deus prava opera vestra que absque luce sunt, constituet ad vindictam, in qua se a vobis sine adiutorio abscondet, quoniam nullus equitatem super vos clamabit, sed omnes vos iniquos esse dicent. De celo enim lex et doctrina est, in quibus apud vos habitare debuit, si ornamentum virtutum et redolens hortus deliciarum essetis.

Sed malum exemplum in mentibus hominum estis, cum nullus rivulus bone fame de vobis fluit, ita quod nec cibum ad vescendum nec vestimentum ad operiendum in respectione anime habetis, sed iniusta opera absque bono scientie. Unde honor vester peribit et corona de capite vestro cadet. Sic iniustitia iustitiam provocat, et querit ac perscrutatur omnia scandala, ut scriptum est: Necesse est enim ut veniant scandala. Verum tamen ve homini per quem scandala veniunt {Mt. 18, 7}. Nam oportet ut per tribulationes et contritiones prava opera hominum purgentur. Sed tamen multe erumne et illis accumulantur, qui aliis in impietate sua miserias inferunt. Infideles autem homines isti, et a diabolo seducti, scopa vestra erunt ad castigandum vos, quia Deum pure non colitis, et tamdiu vos cruciabunt quousque omnes iniustitie et iniquitates vestre purgentur.

Isti autem illi deceptores non sunt, qui ante novissimum diem venturi sunt, cum diabolus in altum volaverit, ut ipse in initio contra Deum pugnare coepit, sed precurrens germen illorum sunt. Sed tamen, postquam ipsi in perversitatibus Baal et in aliis pravis operibus sic inventi fuerint, principes et alii maiores in eos irruent et velut rabidos lupos eos occident, ubicumque eos invenerint. Tunc aurora iustitie exsurget, et novissima vestra meliora prioribus erunt, ac de omnibus preteritis timorati eritis, et quasi purissimum aurum fulgebitis et sic per longa tempora permanebitis.

Et tunc multi homines mirabuntur quod tam valida tempestas hanc lenitatem precucurrit. Homines autem qui ante tempora ista fuerunt, multas et validas pugnas contra voluntates suas in periculis corporis sui sustinuerunt, de quibus se eripere non potuerunt. Sed in temporibus vestris inquieta bella propter proprias voluntates et propter incompositos mores vestros habebitis, in quibus ad nihilum redigemini.

Quicumque ergo pericula ista effugere voluerit, caveat ne in oculis suis ita contenebretur, quod in retibus erumnarum istarum occupetur. Sed unusquisque, quantum prevalebit, per bona opera et per respectum bone voluntatis illa fugiat, et Deus auxilium suum illi providebit.

Ego autem timida et paupercula per duos annos valde fatigata sum, ut coram magistris et doctoribus ac ceteris sapientibus in quibusdam maioribus locis, ubi mansio illorum est, vivente voce ista proferrem. Sed quia Ecclesia divisa erat, vocem hanc subtraxi.