<<< operis indicem   <<< retro



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Hugonis de Sancto Victore
Didascalicon
 


 






 




A p p e n d i x

___________________________


De tribus rerum
subsistentiis.


Tribus modis res subsistere habent: in actu, in intellectu, in mente divina; hoc est in ratione divina, in ratione hominis, in seipsis. in seipsis sine subsistentia transeunt, in intellectu hominis subsistunt quidem, sed tamen immutabiles non sunt, in mente divina sine omni mutabilitate subsistunt. item quod est in actu imago est eius quod est in mente hominis, et quod est in mente hominis imago est eius quod est in mente divina. ad mentem divinam facta est creatura rationalis. ad creaturam rationalem facta est creatura visibilis. ideo omnis motus et conversio creaturae rationalis esse debet ad mentem divinam. sicut omnis motus et conversio creaturae visibilis est ad rationalem creaturam, sicut homo, cum quid mente conceperit, ut aliis etiam patere possit quod sibi soli notum est, foris exemplum eius depingit. postea etiam ad maiorem evidentiam, quomodo id quod ad exemplum propositum est cum ratione eius concordet, verbis exponit. ita, Deus volens ostendere invisibilem sapientiam suam, exemplum eius in mente creaturae rationalis depinxit, ac deinde corpoream creaturam faciens foris illi quid intus haberet ostendit. rationalis ergo creatura ad similitudinem divinae rationis, nullo mediante, primo loco facta est, creatura vero corporea, mediante rationali creatura, facta est ad similitudinem divinae rationis. hinc est quod de angelis sub appellatione lucis in Genesi dicitur:

Dixit Deus: Fiat lux. Et facta est lux. de ceteris vero operibus Dei dicitur: Dixit Deus: Fiat. Et factum est ita. et deinde adiungitur: Et fecit Deus, quia angelica natura primum in ratione divina fuit per dispositionem, postea in se ipsa per creationem subsistere coepit. aliae autem creaturae primum in ratione Dei fuerunt, postea in cognitione angelorum factae sunt, postremo in seipsis subsistere coeperunt. quod enim dictum est, Dixit Deus: Fiat, hoc ad mentem divinam pertinet; factum est ita, ad intellectum angelorum; Et fecit Deus, ad actum rerum.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro