BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sugerius

1080/81 - 1151

 

Liber de rebus in

administratione sua gestis

 

____________________________________________________________

 

 

 

XXXIII.

 

Principale igitur beati Dionysii altare, cui tantum anterior tabula a Karolo Calvo imperatore tertio speciosa et preciosa habebatur, quia eidem ad monasticum propositum oblati fuimus, ornatum iri [197] acceleravimus, et utrique lateri aureas apponendo tabulas, quartam etiam preciosiorem, ut totum circumquaque altare appareret aureum, attollendo circumcingi fecimus. Collateralibus quidem candelabra viginti marcarum auri regis Ludovici Philippi, ne quacumque occasione raperentur, ibidem deponentes, jacinctos, smaragdines, quascumque gemmas preciosas apposuimus, et apponendas diligenter quaeritare decrevimus. Quorum quidem versus hi sunt. In dextro latere:

 

Has arae tabulas posuit Sugerius abbas,

Praeter eam quam rex Karolus ante dedit.

Indignos venia fac dignos, Virgo Maria.

Regis et abbatis mala mundet fons pietatis.

 

In sinistro latere:

 

Si quis praeclaram spoliaverit impius aram,

Aeque damnatus pereat Judae sociatus.

 

Ulteriorem vero tabulam, miro opere sumptuque profuso, quoniam barbari et profusiores nostratibus erant artifices, tam forma quam materia mirabili, anaglifo opere, ut a quibusdam dici possit «materiam superabat opus,» extulimus. Multa de acquisitis, plura de quibus ecclesiae ornamentis, quae perdere timebamus, videlicet pede decurtatum calicem aureum, et quaedam alia ibidem configi fecimus. Et quoniam tacita visus cognitione materiei diversitas, auri, gemmarum, unionum, absque descriptione facile non cognoscitur, opus quod solis patet litteratis, quod allegoriarum jocundarum jubare resplendet, apicibus litterarum mandari fecimus. Versus etiam [198] idipsum loquentes, ut enucleatius intelligantur, apposuimus:

 

Voce sonans magna Christo plebs clamat: Osanna!

Quae datur in coena tulit omnes hostia vera.

Ferre crucem properat qui cunctos in cruce salvat.

Hoc quod Abram pro prole litat, Christi caro signat.

Melchisedech libat quod Abram super hoste triumphat.

Botrum vecte ferunt qui Christum eum cruce quaerunt.

 

Haec igitur tam nova quam antiqua ornamentorum discrimina ex ipsa matris ecclesiae affectione crebro considerantes, dum illam ammirabilem sancti Eligii cum minoribus crucem,dum incomparabile ornamentum, quod vulgo crista vocatur, aureae arae superponi contueremur, corde tenus suspirando: Omnis, inquam, lapis preciosus operimentum tuum, sardius, topazius, jaspis, crisolitus, onix et berillus, saphirus, carbunculus et smaragdus. De quorum numero, praeter solum carbunculum, nullum deesse, imo copiosissime abundare, gemmarum proprietatem cognoscentibus cum summa ammiratione claret. Unde, cum ex dilectione decoris domus Dei aliquando multicolor gemmarum speciositas ab exintrinsecis me curis devocaret, sanctarum etiam diversitatem virtutum, de materialibus ad immaterialia transferendo, honesta meditatio insistere persuaderet, videor videre me quasi sub aliqua extranea orbis terrarum plaga, quae nec tota sit in terrarum faece, nec tota in coeli puritate demorari, ab hac etiam inferiori ad illam superiorem anagogico more Deo donante posse transferri. Conferre consuevi cum Hierosolymitanis, et gratantissime addiscere, quibus Constantinopolitanae patuerant gazae [199] et Sanctae Sophiae ornamenta, utrum ad comparationem illorum haec aliquid valere deberent. Qui cum haec majora faterentur, visum est nobis quod timore Francorum ammiranda quae antea audieramus caute reposita essent; ne stultorum aliquorum impetuosa rapacitate, Graecorum et Latinorum ascita familiaritas in seditionem et bellorum scandala subito moveretur. Astucia enim praecipue Graecorum est. Unde fieri potuit ut majora sint quae hic sub tuto reposita apparent, quam ea quae non tuto propter scandala ibidem relicta apparuerunt. Ammiranda siquidem et fere incredibilia a viris veridicis quampluribus, et ab episcopo Laudunensi Hugone, in celebratione missae, de Sanctae Sophiae ornamentorum praerogativa, necnon et aliarum ecclesiarum audieramus. Quae si ita sunt, imo quia eorum testimonio ita esse credimus, tam inaestimabilia quam incomparabilia multorum judicio exponerentur. Abundet unusquisque in suo sensu, mihi fateor hoc potissimum placuisse, ut quaecumque cariora, quaecumque carissima, sacrosantae Eucharistiae amministrationi super omnia deservire debeant. Si libatoria aurea, si fialee aureae, et si mortariola aurea ad collectam sanguinis hircorum aut vitulorum aut vaccae ruffae, ore Dei aut prophetae jussu, deserviebant; quanto magis ad susceptionem sanguinis Jesu Christi vasa aurea, lapides preciosi, quaeque inter omnes creaturas carissima, continuo famulatu, plena devotione exponi debent. Certe nec nos nec nostra his deservire sufficimus. Si de sanctorum Cherubim et Seraphim substantia nova creatione nostra mutaretur, insufficientem tamen et indignum tantae et tam ineffabili hostiae exhiberet famulatum. Tantam tamen propi-[200]ciationem pro peccatis nostris habemus. Opponunt etiam qui derogant, debere sufficere huic amministrationi mentem sanctam, animum purum, intentionem fidelem. Et nos quidem haec interesse praecipue, proprie, specialiter approbamus. In exterioribus etiam sacrorum vasorum ornamentis, nulli omnino aeque ut sancti sacrificii servitio, in omni puritate interiori, in omni nobilitate exteriori, debere famulari profitemur. In omnibus enim universaliter decentissime nos oportet deservire Redemptori nostro, qui in omnibus universaliter absque exceptione aliqua nobis providere non recusavit; qui naturae suae nostram sub uno et ammirabili individuo univit, qui nos in parte dextera suae locans, regnum suum veraciter possidere promisit, Dominus noster qui vivit et regnat per omnia secula seculorum.

Altare etiam quod testimonio antiquorum sanctum nominatur altare (sic enim consuevit dicere gloriosus rex Ludovicus Philippi ab infantia sua, dum hic nutriretur, se a senioribus loci didicisse), quia cum vetustate, tum defectu fidelis custodice, tum etiam propter frequentem motionem quae fit nobilissimi apparatus occasione, qui diversi diversis, excellentes excellentioribus festis apponuntur, minus honeste comptum apparebat, ob reverentiam sanctarum reliquiarum renovare excepimus. Sacratus siquidem lapis porphireticus qui superest arae, non minus qualitativo colore quam quantitativa magnitudine satis aptus, concavo ligno auro operto, ipsa vetustate interpolata admodum disrupto, cingebatur. Cujus concavi faceta [201] compositione in anteriori parte locatum brachium sancti Jacobi apostoli, idipsum litteris interius attestantibus, pervia candidissimi cristalli apertione credebatur. Nec minus in dextera parte uniformiter litterarum apparitione, brachium prothomartyris Stephani recondi, in sinistra vero aeque sancti Vincentii levitae et martyris brachium titulus interius perorabat. Nos igitur tantarum et tam sanctarum reliquiarum protectione muniri appetentes, eas videre, eas deosculari, si Deo displicere non timerem, gratantissime multo temporum processu rapiebar. Assumens igitur ex devotione audaciam, et antiquitati honorem veritatis conservans, modum et diem detegendi ipsas sanctas reliquias elegimus, sacratissima videlicet die martyris beatorum martyrum dominorum nostrorum, octavo scilicet idus octobris. Aderant siquidem diversarum provinciarum archiepiscopi et episcopi, qui gratantissime, quasi ex debito apostolatus Galliarum, ad tantae solemnitatis celebrationem pia vota deferre accesserant: archiepiscopi scilicet Lugdunensis, Remensis, Turonensis et Rothomagensis; episcopi vero Suessionensis, Belvacensis, Silvanectensis, Meldensis, Redonensis, Aletensis et Venetensis; abbatum etiam et monachorum, sive clericorum, atque optimatum conventus; sed et populi promiscui sexus turba innumerabilis. Decantata igitur, eadem solemnitatis die, Tertia, cum jam in conspectu omnium assistentium celeberrima tantae diei ordinaretur processio, tanta certae rei veritatis fiducia, solo patrum testimonio et titulo referti, ac si jam omnia vidissemus , archiepi-[202]scopos et episcopos, abbates et autenticas assistentes personas ad efferendam aram ascivimus; quod eam aperire, quod sanctissimarum reliquiarum thesaurum videre vellemus, exposuimus. Dicebant ergo quidam ex familiaribus nostris, consulte quidem, quod et personae et ecclesiae famae tutius fuisset, si secreto utrum ita esset ut litterae loquebantur videretur. Quibus ilico, fidei fervore excitus, responsum reddidi, magis mihi placere, si ita est ut legitur, ab omnibus contuentibus scire, quam, si secreto inspexissem, omnes non contuentes dubitare, Deferentes igitur in medium praefatam aram, ascitis aurifabris qui locellos illos, quibus sanctissima brachia continebantur, ubi supersedebant cristallini lapides, titulos eorum offerentes, diligenter aperirent, sicut sperabamus, omnia plenarie, Deo annuente, videntibus cunctis, invenimus.

Causam etiam repositionis reliquiarum in eisdem locellis invenimus, videlicet quod Karolus imperator tertius, qui eidem altari subjacet gloriose sepultus, ad tuitionem animae et corporis, de theca imperiali eas sibi assumi et penes se reponi imperiali edicto assignaverit. Argumentum etiam, anuli sui depressione signatum, quod valde omnibus placuit, ibidem reperimus. Nec enim sine causa ante sanctum illud altare septem lampades in vasis argenteis, quae nos quidem dissoluta refecimus, incessanter tam die quam nocte in sempiternum ardere constituisset, nisi maximam spem et corporis et animae in sanctarum reliquiarum repositione credidisset. Sumptibus enim illarum et anniversarii sui, et suorum refectioni, possessionem [203] suam quae dicitur Ruoilum, cum appendiciis, sigillis aureis confirmavit. Hinc est etiam quod in solemnitatibus diversis fere sexaginta, magni et honesti cerei sex, quales alibi in ecclesia aut raro aut nunquam apponuntur, circa idem altare accenduntur. Hinc est etiam quod quotiens altare beati Dionysii, totiens et idem altare nobili apparatu adornatur.

Crucem etiam mirabilem quantitatis suae, quae superposita est inter altare et tumulum ejusdem Karoli, in cujus medio fama retinuit confixum nobilissimum monile Nantildis reginae, uxoris Dagoberti regis ecclesiae fundatoris, aliud vero in frontem sancti Dionysii (tamen huic minori nullum aequipollere peritissimi artifices testantur), erigi fecimus, maxime ob reverentiam sanctissimae boiae ferreae, quae, in carcere Glaucini sacratissimo collo beati Dionysii innexa, cultum et venerationem tam a nobis quam ab omnibus promeruit.

Ea etiam parte, abbas venerabilis Corbeiae bonae memoriae Robertus, hujus sanctae ecclesiae professus et ab infantia nutritus, quem eidem Corbeiensi monasterio abbatem praesse Deo donante exhibuimus, tabulam argenteam optime deauratam, pro recognitione professionis suae et multorum ecclesiae beneficiorum gratiarum actione, fieri fecit.