BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber primus

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput III.

De posc primo.

 

CUM vero membrinam miscueris inde facies et nuda corpora impleveris, admisce ei prasinum et rubeum, qui comburitur ex ogra, et modicum cenobrii, et confice posc, ex quo designabis supercilia et oculos, nares, et os, mentum, et fossulas circa nares, et tempora, rugas in fronte et collo, et rotunditatem faciei, barbas juvenum et articulos manuum et pedum, et omnia membra, quae distinguuntur in nudo corpore.