BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber primus

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput XXXI.

Quomodo aurum et argentum

in libris ponatur.

 

POSTEA tolle minium purum, et adde ei tertiam partem cenobrii, terens super lapidem, cum aqua. Quo diligenter trito, percute clarum ex albugine ovi, in aestate cum aqua, in hieme sine aqua, et cum purum fuerit, mitte minium in cornu et infunde clarum, impositoque ligno move modicum, et inde cum pincello imple omnia loca, in quibus aurum velis ponere. Dehinc pone ollulam cum glutine super carbones, et cum liquefactum fuerit, funde in concham auri et lava illud inde. Quod cum effuderis in aliam concham, in qua purgamentum servatur, rursus infunde gluten calidum, et tenens in palma manus sinistra, move diligenter cum pincello, et pone utrum volueris spissum aut tenue, sic tamen ut glutinis modicum sit, quia si superabundaverit, nigrescit aurum et non recipit fulgorem. Postquam autem siccatum fuerit, polies illud dente vel lapide sanguinario diligenter limata, et polito super tabulam corneam aequalem ac lucidam. Quod si contigerit per negligentiam glutinis non bene cocti, ut aurum in fricando se pulveret, vel prae nimia spissitudine se elevet, habeas penes te clarum vetus sine aqua percussum, et mox cum pincello de eodem modicum ac leniter super aurum liniens, cum siccum fuerit denuo dente vel lapide fricabis. Hoc modo argentum, auricalcum et cuprum in suis locis pones et fricabis.