BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput LXXXII.

De domo organaria.

 

DOMUS vero facturus super quam statuendae sint fistulae, vide utrum volueris eam ligneam habere aut cupream. Si ligneam, acquire tibi duo ligna de platano, valde sicca, longitudine duorum pedum et dimidii, et latitudine modice amplius quam unius, unum quatuor, alterum duobus digitis spissum, quae non sint nodosa sed pura. Quibus diligentissime sibi conjunctis, in inferiori parte spissioris ligni fiat in medio foramen quadrangulum, amplitudine quatuor digitorum et circa quod reliquantur de eodem ligno limbus, unius digiti latitudinis et altitudinis, in quo conflatorium inponatur. In superiori parte vero lateris fiant cavaturae, per quas flatus ad fistulas possit pervenire. Altera vero pars ligni, quae et superiori esse debet, metiatur interius aequaliter, ubi disponantur septem vel octo cavaturae, in quibus diligenter jungantur linguae, ita ut habeant facilem cursum educendi et reducendi, sic tamen ut nichil spiraminis inter juncturas exeat.

In superiori autem parte tonde cavaturae, contra inferiores, quae sint aliquantulum latiores, in quibus jungantur totidem ligna, ita ut inter haec et majus, ligni cavatura remaneat vacua, per ventus ascendat ad fistulas, nam in eisdem lignis foramina fieri debent, in quibus fistulae stabiliendae sunt. Cavaturae in quibus linguae junctae sunt in anteriori parte, procedere debeant quasi obliquae fenestrae, per quas ipsae linguae introducantur et extrahantur.

In posteriori vero parte, sub fine ipsarum linguarum, fiant foramina aequaliter lata et longa, mensura duorum digitorum, per quas ventus possit ascendere ab inferioribus ad superiora, ita ut cum linguae impinguntur, illa foramina ab eis obstruantur, cum vero trahuntur denuo pateant. In his vero lignis quae super linguas junguntur fiant foramina diligenter et ordinate, secundum numerum fistularum, uniuscujusque toni, in quibus ipsae fistulae imponantur, ita ut firmiter stent, et ab inferioribus ventum suscipiant. In caudis autem linguarum scribantur litterae secundum ascensum et descensum, cantus quibus possit cognosci quis ille, vel ille tonus sit. In singulis autem linguis fiant foramina singula gracilia, longitudine dimidii digiti minoris, in anteriore parte, juxta caudas in longitudine, in quibus ponantur singuli clavi cuprei capitati, qui pertranseant in medio fenestallas, quibus inducuntur ipsae linguae a superiori latere domus usque ad inferius, et appareant clavorum capita superius ita, ut cum linguae cantantibus organis educuntur, non penitus extrahantur. His ita dispositis conglutinentur haec duo ligna, quae domum organorum conficiunt glutine casei; deinde partes illae quae super linguas sunt junctae, in quibus foramina stant, sicque circumcidantur diligenter et radantur.