BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Liber tertius

 

____________________________________________________________

 

 

 

Caput LXXXVI.

De cymbalis musicis.

 

FACTURUS cymbala, primum aquire tibi lectionem et secundum quod docuerit formam facito, atque ceram diligenter pondera. Quas cum fuderis, sicut supra dictum est, si quid per negligentiam vel incuriam de equitate tonorum demerit, corriges. Si volueris cymbalum altius habere, in ora inferius limabis, si vero humilius, circa oram in circuitu.