BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Theophilus

ca. 1080 - post 1125

 

De diversis artibus libri III

 

Addenda

 

____________________________________________________________

 

 

 

[Caput V.]

De temperamento colorum.

 

AZURIUM Saracenorum bonum est. Item aliud azurium Romanum, et aliud dicitur indium: viride Graecum, viride terrestre, vermiculum, minium, album de Apulia, album de ossibus, et album de plumbo, brisillum, auripigmentum, ocrum, safranum, sinoplum, gorma, distemperatio bruni, gipsum, foliolum.

In azur(io). Romano potest misceri album de Apulia. Item potest misceri auripigmenti et est viride croceum. Item si ponas brisil erit purpura. Item si ponas vermiculum erit brunum. Viride de graecia potest misceri cum albo de Apulia utroque cum vino temperato, autem utro illorum cum ovo, et sic fiet album viride. Item si ponas in viridi safranum, erit viride croceum, ita tamen si cum vino safranum fuerit distemperatum adde et si vis album. Eodem modo de viridi terrestri excepto quod molitur cum aqua, et postea ponitur in ea clarea. In vermiculo si misceas album fiet carminum. Si misceas azur romanum erit brunum. Album de Apulia potest misceri cum azuro solo, et iterum cum azuro et brisillo, et iterum cum azuro romano, necnon et potest misceri cum viridi terrestri. Album de ossibus cum auripigmento potest misceri, quae mixtura de alio fieri non potest, quod utique album tantum pictoribus est necessarium. Auripigmentum cum magno labore trititur, et idcirco, more piperis, terendum est in mortario, vel, si illud non habes, involuntum in corio, deinde in marmore cum aqua sicut caeteri colores. In cujus temperamento accipe duae partes ipsius, et tertiam de vitello ovi crudi, et pulveris ossis combusti plus, insimul commixti, et simul misce; omnes enim colores moluntur cum aqua, qua exhausta et diligenter ejecta, ponitur in eis clarea, praeter in viridi de Graecia. Ocrum moliter cum aqua, sed non est necesse nisi pictoribus murorum, et in opere litterarum aurearum. Safranum potest distemperari cum clarea ovi, vel cum vino, et fit rufus color, sic ut brisillo misceri possit. Colores in pergameno clari et spissi hi sunt, Vermiculum. Auripigmentum, Viride gracum, Sanguis Draconis, Gravetum. Indicum, Carminum, Crocus, Folium, Brunum, Minium, Album, Nigrum, optimum ex carbonibus vitis cum ovo sicut alii colores.