B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Albertanus Brixiensis
ca. 1190 - post 1250
     
   



S e r m o n e s   q u a t t u o r

S e r m o n   I V

_______________________________________________


Hic est Sermo, quem Albertanus causidicus de Sancta Agatha composuit et edidit inter causidicos brixienses, apud Fratres Minores in congregatione solita, sub anno Domini M. CC. L, in media Quadragesima, sermo Albertani super doctrina timoris Domini. Rubrica.

Rogate Deum, fratres, ut ministerio sue sanctitatis, tribuat mihi, servo suo inutili, dicere inter vos hodie aliquid utilitatis. Fratres mei carisimi, qui estis ab hominibus sapientes nominati, summa opere curare debetis ut, secundam legem nostram, vera nomina sint consequencia rebus, hoc est vere sitis sapientes, veramque sapientia possiddeatis. "Quicumque ergo vestrum indiget sapientia, postulet illam a Deo, qui dat omnibus affluenter, nec improperat: et dabitur ei,"[1] ut Beatus Iacobus in Epistula sua dixit. Et certe, sicut per leges humanas "uniuscuiusque rei potentissima pars principium est,"[2] et "uniuscuiusque contractus initium spectandum est,"[3] ita per legem divinam, ad percipiendam sapientiam, ad initium vos ocurrere oportet, hoc est ad timorem Domini, qui est initium sapientie, ut Propheta dixit, qui ait: "Initium sapientie timor Domini."[4] Audiamus itaque verbum Domini, per eundem Prophetam dicentis: "Venite, fili, audite me: timorem Domini docebo vos."[5] Ad doctrinam vos invitat Dominus sui timoris, ut tribuat vobis dulcedine sui amoris.

Hec est enim Domini iusta consuetudo ut, cui vult tribuere suam gratiam et suum amorem, prius incutiat suum timorem, quod potestis videre per multa exempla. Nam, cum voluit tribuere Beate Virgini Marie suam gratiam et suum amorem, prius incussit ei per Angelum suum timorem. Unde scriptum est in Evangelio quia, cum perturbata esset Virgo Maria in salutatione Angeli, rendit ei Angelus, dicens: "Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum."[6] Similiter, cum voluit tribuere Beato Iohanni suum amorem et ostendere illi secreta sua, prius incussit ei tantum timorem ut caderet enim in terram quasi mortuus, ut in Apochalipsi legitur.[7] Similiter, cum Dominus Beatum Paulum vas electionis fecit, eique suam gratiam tribuit, tantum timorem ei incussit ut caderet in terram quasi mortuus pre timore et dixit: "Domine, quid vis me facere?"[8] ut in Actibus Apostolorum legitur. Et sic possent poni infinita exempla.

Habeamus ergo timore Domini et multa bona habebimus. Nam dixit Tobias filio suo: "Multa bona habebis, si timueris Deum."[9] Et certe per Dei timorem, ut dixi, habebimus cuis amorem et etiam omnia et oa bene geremus. Nam dixit Cassiodorus: "Semper bene geritur, si celestis metus humanis moribus apponatur."[10]

Tertio. Per Dei timorem habebimus claves ad omnem bonum et ad percipiendam gloriam in conductum. Ait enim Petrus Alfonsus, qui fuit optimus phylosophus: "Timor Domini est clavis ad omnem bonum et ad percipiendam gloriam in conductum."[11]

Quarto. Per Dei timorem habebimus lucrum sine labore. Dixit enim idem Petrus: "Fili, timor Domini sit negotiatio tua et veniet tibi lucrum sine labore."[12]

Quinto. Per Dei timorem initialem, qui et caritativus dicitur, expellemus omnes timores, videlicet umanum mundanum servilem et omnia nos timebunt. Nam dixit idem Petrus: "Qui timet Deum, omnia timent eum; qui vero non timet Deum, timet omnia."[13] Timere itaque debemus Deum cum virtute et sapientia, ut omnes terrores vidicamus. Scriptum est enim in libro qui dicitur Ymago mundi: "Virtus, adiutorio sapientie, omnes terrores vincit."[14]

Sexto. Per Dei timorem expellemus omnem inopiam et non minuemur omni bono. Dixit enim Propheta: "Timete in eum omnes sancti eius; quoniam non est inopia timentibus eum. Divites eguerunt, et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono."[15]

Septimo. Per timorem Dei expellemus omnem servitutem et aquiremus non solum libertatem, sed eciam summam ingenuitatem. Nam "Qui timet Dominum diligit illum; et qui diligit illum, obedit Deo,"[16] ut Petrus Alfonsus dixit. Et qui timet et diligit illum et obedit Deo, Spiritus Dei est in illo. Et certe "Ubi Spiritus Dei est, ibi libertas est,"[17] ut dixit Beatus Paulus, in Epistula secunda ad Corinthios. Et Beata Agatha, interogata a Quintiano cuius conditionis esset, rendit: "Ingenua sum." Et cum ille reprehendisset eam, dicens: "si ingenuam es, quomodo ancillam Christi te esse comemoras?" et illa respondit: "Summa ingenuita hec est in qua servitus, Christi comemoratur,"[18] ut in passione dicte Virginis legitur.

Octavo. Per timorem Domini acquiremus illius misericordiam. Quare Beata Maria Virgo dixit: "Et misericordia eius a progenies in progenies timentibus eum."[19]

Nono. Per Dei timorem acquiremus illius adiutorium atque protectionem. Ait enim Propheta: "Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutor corum, et protector eorum est."[20]

Decimo. Per Dei timorem acquiremus illius glorificationem. Dicit enim Propheta: "Multa flagella peccatoris."[21] "Timentes autem Dominum, glorificat."[22]

Undecimo. Per Dei timorem acquiremus beatitudines et erimus beati. Dixit enim Propheta: "Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius."[23]

Duodecimo. Per Dei timorem perveniemus ad perfectum bonum, hoc est ad veram sapientiam et sciam divinarum et humanarum rerum. Est enim "sapientia perfectum bonum mentis humane,"[24] et "divinarum et humanarum rerum scientia,"[25] ut Seneca in Epistulis dixit. Est enim sumum bonum in vita solamen studium sapientie, quam qui invenit felix est et qui possidet beatus. Quam sapientiam Salomon in Proverbiis super omnia commendavit, dicens: "Melior est sapientia cunctis preciosis opibus: et omne desiderabile ei non poterit comparari."[26] Unde ait: "Dic sapiencie, soror mea es: et prudentiam amicam tuam voca."[27] Et iterum: "Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquire prudentiam, quia melior est argento."[28] Quam sapientiam habere debemus ad sobrietatem et cum timore Domini. Nam dixit Beatus Paulus, in Epistula sua ad Romanos: "Noli altum sapere, sed time."[29] Et iterum, in eadem: "Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem."[30] Et certe, si ita fecerimus, sapientia multa bona nobis tribuet.

In primis enim letificat cor, ut Iesus Syrac testatur, dicens: "Vinum, et musica letificant cor: et super ultraque dilectio sapience."[31] Insuper eciam animum sanat. Nam dixit Seneca in Epistulis: "Eger animus est sine sapientia."[32] Sapiencia insuper "animum firmat et fabricat, vita disponit, regit actiones, agenda et omittenda demonstrat."[33] "Sapientia nos tueri debet. Hoc docebit ut Deum sequaris, feras casus."[34] "Hoc exigit ut ad legem suam quisque vivat nec a ratione vita dissentiat."[35] Hominem ita sapientem facit ut a quodam phylosopho dicatur: "Sapiens contra omnes feret arma cum cogitat."[36] Nos ergo ita sapientes esse debemus ut simus "sapientes in bono, et simplices in malo,"[37] ut Beatus Paulus, in Epistula ad Romanos, dixit.

Et contra omnes malos fere debemus arma iustitie, cum cogitamus. Nam, cum homines veniunt ad nos pro conscilio vel auxilio petendo, bene et iuste debemus eis consulere illosque adiuvare in bona causa, et etiam possumus inde iustum pretium petere sive salarium accipere. Nam dixit Beatus Augustinus: "Licet advocato vendere iustam advocationem et iurisconsulto vendere iustum consilium."[38]

Et si forte amicus vel vicinus vel aliquis potens vellet ut ei collusionem vel maliciam iudicemus vel in mala causa eum adiuvemus vel defendamus, viriliter ei resistere eumque a malo proposito revocare pro posse debemus et rendere illi secundum Apostoli dictum, qui dixit, in Epistula secunda ad Corinthios: "Non enim possumus adversus veritatem, sed pro veritate."[39] Et etiam secundum leges nostras respondere debemus, que dicunt: "Que facta pietatem et extimationem vel verecundiam nostram ledunt, et generaliter, que contra bonos mores fiunt, nec nos facere posse credendum est,"[40] et ea demum fieri posse creduntur, que commode fiunt. Et si forte ille amicus foster institerit, volens nos a bono proposito ad malum trahere, constantiam habeamus et in memoriam dictum Apostoli, qui ait in Epistula ad Romanos: "Noli vinci a malo, sed vince in bono malum."[41] Et eciam recordemur conscilii Salomonis, qui dixit: "Noli esse humilis sapiencia tua, ne humiliatus in stulticiam seducaris."[42] Et aperte dicamus illi amico vel clientulo nostro: "Amice, hec lex in amiciciam sciatur, ut neque rogemus res turpes neque faciamus rogatii"[43] et: "Ab amicis honesta petamus et, amicorum causa, honesta faciamus."[44] Peccatum enim pro amicis facere non debemus. Nam dixit Tullius De amicitia: "Nulla est excusatio peccati, si amici causa peccaveris"[45] et maxime in re turpi, ubi duplex est peccatum. Ait enim Seneca: "In turpi re peccare, bis est delinquere."[46]

Nec eciam debemus illos deffendere in pecato, ne nobis crimen paremus. Ait enim Seneca: "Et nocentem qui defendit, crimen sibi parat."[47] Et iterum: "Socius fit culpe, qui nocentem iuvat."[48] Innoxie enim alios deffendere debemus, ut proprie deffensores dicamur. Ait enim Cassiodorus: "Ille proprie defensor est dicendus qui defendit innoxie."[49] "Amici enim vicia si feras, facis tua,"[50] ut Tulius dixit.

Nec dicat aliquis quod sapientia nostra sit sapientia mundana, que est stulticia apud Deum. Illa enim scientia, que maliciose et a malicioso exercetur est scientia huius mundi et abusive dicitur scientia. Illa vero scientia, que est sapore virtutum condita, est vera sapientia ad cuius studium summa ope niti debemus, quia "sine illa nemo beate vivere potest."[51] Nec dicat aliquis: "Non bene possem lucrari nisi maliciam exercerem in causis." Nam certo certius est quod in duplum lucrabitur, si cadat in famam bonitatis et legalitatis, videlicet quod bonus et legalis sit in consiliis et in processu causarum et in iudicando, quam ille maliciosus, et merito. Ait enim Iesus Syrac: "Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit, quam mille thesauri magni, et preciosi."[52] Et Salomon ait: "Super argentum et aurum bona est."[53] Et Seneca dixit: "Cui omnes benedicunt, possidet populi bona."[54]

Ille vero malitiosus negligit famam et ideo crudelis est iudicandus. Nam, ut dixit Augustinus: "Qui negligit famam, crudelis est."[55] Et si forte aliquando plus lucretur, cum mala fama et dampno suo hoc facit. Nam scriptum est: "Lucrum cum mala fama dampnum est appellandum."[56] Unde quidam philosophus dixit: "Perdidise malle, quam turpiter accepisse."[57]

Et hec vidi meis temporibus, qui in hac professione et plus viginti quatuor annis exertitatus sum; omnes enim habentes famam iusticie et bonitatis vidi habundare omnibus bonis, maliciosos autem, habentes famam iniusticie atque malignitatis, omnes vidi destructos cum omni sua substantia et omnibus suis bonis, et merito. Scriptum est enim: "Substantie iniustorum sicut fluvius siccabuntur,"[58] quia: "Qui male congregat, cito dispergit."[59] Iustum iudicium est ut, que de malo perveniunt ad malum perveniant, nec accedat ad bonum, quod non procedit ex bono.

Summo igitur ope curemus ut nostra nomina sint consequencia rebus et vere sapientes sumus, veramque sapientiam taliter possideamus ut, omnia cum timore Domini facientes, per hanc scalam, duodecim gradus habentem, qui omnes gradus procedunt a timore Domini, valeamus scandere ad regnum Dei, ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit et regnat. Amen. Amen.

_____________

[1] James 1:5.
[2] Digest, 1.2.1, 1.11.1.
[3] Digest, 17.1.7, 17.1.8.praef.
[4] Psalms 110:10; Ecclesiasticus 1:16.
[5] Psalms 33:12.
[6] Luke 1:30.
[7] Revelation 1:17.
[8] Acts 9:4-6.
[9] Tobit 4:23.
[10] Cassiodorus, Variae, 9.25.11.
[11] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, 46.3-4.
[12] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, 2.16-17.
[13] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, 2.18-19.
[15] Psalms 33:10.
[16] Peter Alfonsi, Disciplina Clericalis, 2.20-21.
[17] 2 Corinthians 3:17.
[18] Acta Sancta Agatha in Acta Sanctorum (Paris: Apud Victorem Palme, 1863), 616.
[19] Luke 1:50.
[20] Psalms 113:11.
[21] Psalms 31:10.
[22] Psalms 14:4.
[23] Psalms 127:1.
[24] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 89.4.
[25] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 89.5.
[26] Proverbs 8:11.
[27] Proverbs 7:4.
[28] Proverbs 16:16.
[29] Romans 11:20.
[30] Romans 12:3.
[31] Ecclesiasticus 40:20.
[32] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 16.1.
[33] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 16.3.
[34] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 16.5.
[35] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 20.2.
[36] Publilius Syrus, Sententiae, 646.
[37] Romans 16:19.
[38] Gratian, Decretals, 2.C11.Q3.C71.
[39] 2 Corinthians 13:8.
[40] Digest, 28.7.15.
[41] Romans 12:21.
[42] Ecclesiasticus 13:11.
[43] Cicero, De Amicitia, 12.40.
[44] Cicero, De Amicitia, 13.44.
[45] Cicero, De Amicitia, 11.37.
[46] Publilius Syrus, Sententiae, 321.
[47] Publilius Syrus, Sententiae, 466.
[48] Publilius Syrus, Sententiae, 677.
[49] Cassiodorus, Variae, 9.25.9.
[50] Publilius Syrus, Sententiae, 10.
[51] Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 16.1.
[52] Ecclesiasticus 41:15.
[53] Proverbs 22:1.
[54] Publilius Syrus, Sententiae, 126; pseudo-Caecilius Balbus, De Nugis, 6.80.
[55] Gratian, Decretals, 2.C12.Q1.C10.
[56] Publilius Syrus, Sententiae, 158.
[57] Publilius Syrus, Sententiae, 527.
[58] Ecclesiasticus 40:13.
[59] Luke 11:23.