BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Boethius de Dacia

ca. 1220 - ante 1286

 

De somniis

 

Textus:

Boethius de Dacia, Opuscula:

De aeternitate mundi, De summo bono, De somniis

(Corpus Philosophorum Danicorum Medii Aevi 6.2)

ed. N. G. Green-Pedersen, København: G.E.C. Gad 1976

 

___________________________________________________________________________

 

 

 

De somniis

 

[1]

Cum omnis actio sit ab aliqua virtute et propter aliquod bonum, sicut propter finem agentis, necesse est ut secundum differentiam bonorum sibi possibilium ex suis actionibus. Virtutum autem quae sunt in homine quaedam sunt naturales, quaedam morales et quaedam intellectuales. Ideo secundum hoc actionum hominis quaedam sunt naturales, quarum principium non est cognitio sed natura, et aliae sunt morales, quibus agit medium eligibile in singulis determinatum secundum iudicium prudentiae, et aliae sunt actiones contemplativae, quibus speculatur veritates entium. Propter hoc etiam bonorum possibilium homini quaedam sunt naturalia, quaedam moralia et alia intellectualia. Summum autem bonum bonorum naturalium est conservatio individui et continuatio speciei; huius enim gratia agit quidquid agit naturaliter, hoc est per virtutes naturales, quae sunt nutritiva et aug[f. 162ra]mentativa, per quas habetur conservatio individui, et generativa, per quam habetur continuatio speciei. Summum autem bonum quod esthomini possibile ex actionibus moralibus est felicitas politica; ipsa enim non est propter aliud quoddam bonum morale, sed omnia bona moralia sunt propter ipsam. Ultimum autem bonum quod est homini possibile ex actionibus intellectualibus est perfecta cognitio veritatis et contemplatio illius et delectatio intellectualis, quae est coniuncta illi contemplationi, quae conservat actionem contemplandi et eam continuat, quia delectatio coniuncta actioni eam prolongat, sicut tristitia coniuncta actioni eam abbreviat et corrumpit. Qui etiam alias delectationes sibi quaerunt, hoc faciunt, quia aut nihil aut modicum huius delectationis gustaverunt.

[2]

Et quia virtus naturaliter inclinatur in suum bonum et suum delectabile, ex hoc contingit, quod quidam homines contemplativi bene nati ad scientias ex parte corporis sui et animae nec impediti ab eis propter curas exteriores incipiunt profunde perscrutari de eo quod cogitant admirantes ob defectum causae, sicut quidam nuper vehementer admirantes, quomodo homini per somnium potest fieri praecognitio eventuum futurorum, de quibus numquam cogitavit, rogabant instanter, ut eis scriberem, quid per somnium sciri possit et quomodo.

[3]

Quorum precibus consentiens primo quaero, utrum scientia somnialis sit possibilis, sive utrum homo per somnia sua possit habere cognitionem futurorum eventuum.

[4]

Et videtur primo quod non:

1. Scientia in nobis est effectus rationis certae vel probabilis. Sed nec est ratio certa nec probabilis, quod aliquis somnians lunae exaltationem in caelo debeat consequi augmentum famae suae, et quod somnans solis defectum debeat consequi minutionem famae suae, sicut dixerunt antiqui philosophi divinatores somniorum.

2. Praeterea: Somniorum omnium, quae apparent nobis dormientibus, quaedam sunt in nobis per phantasmata in viglia recepta et in anima nostra conservata, quaedam autem fiunt in nobis per idola, quae format imaginatio in nobis dormientibus apud passiones animae vel corporis. Sed per somnia primo modo facta non possumus scire futura, quia phantasma non facit cognitionem alicuius, nisi in ratione presentis. Nec per somnia secundo modo facta in nobis, quia imaginatio non cognoscit aliquid in ratione futuri; ergo idolum quod format in nobis dormientibus non est alicuius in ratione futuri. Ergo talis apparitio somnialis non potest nos ducere in cognitionem eventuum futurorum.

3. Praeterea: Quidquid scimus, aut addiscentes aut invenientes scimus. Dormiens per somnium suum non acquirit scientiam futurorum per inventionem, tunc enim non vacat speculationi rerum, nec per doctrinam, non enim tunc vacat doctrinae, ut de se patet. Ergo et cetera.

[5]

Oppositum tamen videtur:

1. quia vix est homo, cui non est factum somnium alicuius futuri significativum, ut quilibet in se experitur. Somnians enim et surgens saepe invenit in re sicut somniavit.

[6]

Et dicendum quod scientia somnialis sive divinatio de futuris per somnia est possibilis. Et ut perfecte intelligamus per quae somnia non possunt sciri futura et propter quam causam, et per quae somnia possunt sciri futura et per quam viam, considerandum est, quod somniorum quae apparent nobis dormientibus, [f. 162rb] quaedam sunt accidentia nullum ordinem ad eventum futurum habentia, sed se habent ad eventum futurum, sicut aliquo ambulante coruscavit. Et sicut aliquo ambulante aliquando fit coruscatio, licet nullus sit ordo unius ad alterum, sic aliquando fit alicui aliqua apparitio somnialis, qui postea videt eventum extra animam in re similem, cum tamen nullus sit ordo nius ad alterum. Qui eventus contigisset, etiam si apparitio somnialis similis sibi facta non fuisset, sicut etiam aliquo ambulante coruscavit, tamen coruscasset si ipse non ambulasset. Et sicut per ambulationem non contingit scire, quod coruscatio sit futura, ita et per talia somnia non est possibile divinare de futuris, respectu quorum ipsa sunt accidentia.

[7]

Et si tu quaeras, unde causantur talia somnia, dico quod per phantasmata a nobis recepta in viglia et conservata in anima, quae nobis dormientibus motibus exterioribus cessantibus et etiam motu vaporum ascendentium ab impetu suo cessante apparent virtuti imaginativae, quae apparitio est somnium. Et per talia somnia maxime contingit decipi, quia videns tale somnium cum expergiscit aliquando videt illam rem, cuius phantasma in somno vidit, et credit quod iam videt illam rem, propter hoc quod in somno apparuit ei eius phantasma, cum tamen non sit ita, ut de se patet, nec e converso. Et si antequam illam rem vidisset, fuisset memor somnii sui, crederet quod propter ipsum deberet rem illam videre, cum tamen manifestum est quod non est ita. Ideo contingit quod multa apparent dormientibus, quorum similia numquam fiunt extra in rebus, et hoc solum fit per viam dictam. Et ista somnia ut frequentius sunt de rebus, quae non sunt agibiles a nobis. Sicut etiam fit in viglia: ambulans per viam cogitat de pluvia vel de eclipsi, et statim cum cogitat fit res quam cogitat, tamen manifestum est quod nec fit illa res, quia ipsam cogitat, nec e converso, sic aliquando dormiens videt phantasma eclipsis vel iridis, et vigil factus statim videt eclipsim et iridiem, et tamen manifestum est quod nec propter apparitionem somnialem istorum videt iam ista, nec propter hoc quod ista iam videt, fiebat sibi de eis apparitio somnialis, sed propter istorum phantasmata prius recepta et in anima conservata, quae apparent dormienti motibus interioribus et exterioribus cessantibus, ut dictum est; motus enim maiores prohibent frequenter perceptionem motuum minorum. Per ista ergo somnia non contingit de futuris divinare, sed per ea fit deceptio, et causa huius dicta est. Et dictis etiam manifestum est quare multa illorum quae apparent dormientibus numquam fiunt in rebus extra.

[8]

Alia autem sunt somnia, quae sunt causa futurorum. Sicut enim homo aliquando vehementer cogitans de aliqua actione in dormiendo memor est illius actionis, sic aliquando homini in dormiendo apparet phantasma alicuius rei agibilis ab ipso, qui illam rem et modum agendi penes se ordinat in somno, et surgens memor somnii sui iudicat, quod actio bona est et modus agendi, agit sicut praeconceptum fuit in somnio. Et tale somnium est causa futurorum, quoniam si phantasmata talium agibilium in somno sibi nonapparuissent, in opus talium non processisset. Ideo per tale somni[f. 162va]um contingit scire futura; causae enim suos effectus notificant.

[9]

Ex somniis alia sunt signa futurorum. Et quaedam istorum somniorum in nobis causantur ex causa exteriori, sicut aliquando ex aliqua constellatione, quae alterat medium usque ad corpus dormientis. Ex qua cum in corpore dormientis fit calefactio magna vel modica – quia parvi motus dormientibus videntur magni, quia anima non est occupata aliis motibus impedientibus istos – quam cum percipit virtus imaginativa, format idolum conveniens illi passioni, et somniat dormiens se ambulare per ignem. Et si fit fortis infrigidatio in corpore dormientis per viam peaedictam causata, cum eam percipit virtus imaginativa, et simul cum hoc aliquando percipit motum, quem facit phantasma ibi prius receptum et in anima conservatum, format idolum istarum rerum coniunctarum modo competentiori quo potest. Hoc enim est de ratione virtutis imaginativae, scilicet formare idolum ad imitationem et similitudinem rei, cuius motum percipit, propter quod et imaginativa dicta est. et tunc somniat dormiens se ambulare per nives et cetera. Expergefactus autem quantum est ex parte ipsius somnii, nisi ignorantia somniantis hoc impediat, potest cognoscere praesentem passionem corporis, ad quam sequebatur forma somnialis, quia per effectum possibile est coniecturare de causa. Et per passionem quam cognovit per somnium potest etiam cognoscere constellationem vel aliquid aliud, ex quo illa passio causabatur, propter eandem rationem. Et quia passio corporis, ad quam sequebatur forma somnialis, potest esse causa alicuius futuris effectus in corpore, sicut sanitatis vel infirmitatis, ideo per illam passionem potest somnians cognoscere futuros effectus, quam cognovit per somnium. Ergo per somnium potest futura cognoscere, quorum illa passio est causa.

[10]

Potest autem illa passio impediri ab actione sua, ideo potest effectus non evenire, cuius somnium potuit esse signum. Sicut in his quae fiunt a proposito, multa eorum, quae bene disposita sunt fieri, superveniente maiore consilio mutata sunt, sic etiam frequenter contingit in his, quae aguntur per naturam, quoniam multa eorum, quae bene disposita sunt fieri quantum est in suis causis naturalibus, superveniente fortiori causa contraria istas corrumpente impedita sunt. Ideo physicus syllogizans conclusionem aliquam per causas tales, videlicet in quarum virtute est recipere impedimentum, certificat illam simpliciter, quia causae per quas syllogizat recipere possunt impedimentum. Sicut cum medicus arguit: 'in cuius corpore est humor superfluus crudus et indigestus, ille morietur. Socrates est huiusmodi', iste medicus bene demonstrat, quantum est ex illa causa, non tamen simpliciter demonstrat, quia medicina calida vel constellatio vel aliqua alia causa confortans calorem digestivum illam causam, ex qua arguebat medicus, corrumpit et suam conclusionem falsificat. Et ista est causa deceptionis multorum qui credunt physicos velle simpliciter demonstrare conclusiones aliquas, cum demonstrat eas per causas respectu quarum sive ex quarum suppositione impossibile est illas conclusiones aliter se habere. Cum tamen et causae illae et per consequens conclusiones illae aliter se possunt habere, cum causae illae natae sunt recipere impedimentum, ideo non intendunt physici tales conclusiones simpliciter demonstrare. In mathematicis vero una causa non impedit aliam, quia mathematica secundum quod huiusmodi separata sunt a motu. Quod enim linea una perpendiculariter cadens super aliam constituit duos angulos rectos, vel quod lineae aeque distantes non concurrunt, hanc causam nulla alia impedire potest. Ideo demonstrationes mathematicae sunt in primo gradu certitudinis, et demonstrationes naturales sequuntur illas, [f. 162vb] sicut ex iam dictis manifestum est.

[11]

Somniorum autem alia causantur in nobis ex parte nostra. Et quaedam istorum ex parte corporis, sicut aliquis supercalefactus vel ex nutrimento recepto vel ex materia alicuius febris somniat se esse in igne. Parvi enim motus interius facti in anima dormientibus videntur magni propter causam superius dictam. Et cum fumi colerici rubei et combusti ascendunt ad organum imaginativae virtutis, somniat se dormiens videre flammas et incendia magna. Et cum fumi nigri terrestres ascendunt, tunc somniat dormiens se videre monachos nigros, et quidam fatui expergefacti iurant se in dormiendo vidisse diabolos. Et cum fumi clari ascendunt ad organum phantasiae et in suis motibus diversimode figurantur, et aliquando in eadem hora et phantasmata albi luminis et sonorum prius recepta et in anima conservata movent virtutem imaginativam, tunc somniant dormientes se videre loca lucida et angelos cantantes et saltantes; expergefacti iurant se raptos fuisse et angelos secundum veritatem vidisse. Et deceptio istorum ex hoc est, quia causas rerum ignorant. Et eodem modo contingit hominibus infirmis, sicut hominibus laborantibus gravibus aegritudinibus propter quas impeditur iudicium rationis, et mitigata passione dicunt circumstantibus angelos praesentes fuisse vel diabolos, et dicunt se multa mirabilia vidisse. Et hoc totum est secundum diversitatem illorum quae apparent infirmis in organo imaginationis, dum talibus passionibus detinentur, scilicet vel somno vel aegritudinibus. Et quamvis tales deceptiones contingere possint per causas naturales, non tamen nego quin angelus vel diabolus possint dormienti vel infirmo secundum veritatem apparere divina voluntate.

[12]

Mirantur etiam quidam, quare dormientibus videtur eadem res mutari secundum diversas figuras, ut cum somnianti apparet quod videat diabolum nigrum statim id idem apparens mutatur in hominem et in multas res alias, ut sibi videtur. Et dico quod causa huius est quod ille vapor vel fumus terrestris niger ascendens et movens virtutem imaginativam in suo motu diversimode figuratur. Et videtur dormienti quod mutetur in res diversas, quia somnians iudicat phantasma rei esse rem ipsam. Sicut cum aliquis videt nubem habere figura hominis vel leonis, statim mutatur id in aliam figuram in motu suo propter compressionem nubis aquosae albae ad nubem terrestrem nigram. Et aliquando cum dormienti apparet quod videt nigrum statim id mutatur et videtur sibi esse rubeum. Et dico quod id est aliquando quia phantasmata istarum rerum prius recepta et in anima conservata movent phantasiam dormientis unum post alterum, aliquando etiam quia primo ascendit vapor terrestris niger movens imaginationem dormientis et post illum vapor colericus adustus secundum diversitatem materiae vaporantis et caloris elevantis.

[13]

Et quia per somnia sic est possibile cognoscere praesentes passiones in quibus existunt somniantes et futuros effectus, qui ex illis passionibus causari possunt, ideo peritis medicis debent significari infirmorum somnia. Per illa enim potest scire praesentes passiones, in quibus existunt infirmi, et futuros effectus ex illis praesentibus passionibus sequentes, nisi impediantur. Passio enim somniantis trahit formam somnialem, secundum quam fit apparitio, quae somnium est. format enim imaginativa phantasma conveniens passioni, sicut cum aliquis loquitur tibi, imaginativa [f. 163ra] tua format idola rerum, ed quibus homo tibi loquitur, et quas ex verbis suis intellegis; aliter enim illas intellegere non posses, quia intellecta in nobis non fiunt nisi ex imaginatis.

[14]

Fiunt etiam quaedam somnia in nobis ex parte animae, ut cum dormiens est in forti passione timoris vel amoris, imaginativa sua format idola convenientia his passionibus ut phantasma hostis vel dilecti, et somniat de his, et surgens potest divinare de passione in qua erat et etiam de effectu cuius illa passio possit esse causa. Et etiam cum est in forti passione timoris dato quod videat in somno phantasma amici, decipitur inde credens se videre hostem propter passionem in qua existit. Anima enim movetur moto proprio, et motus ille impedit motum phantasmatis. Sicut aliquis vigil existens in forti passione timoris apud quemlibet motum credit adesse hostem, et cum videt aliquem ex remotis credit videre hostem, quamvis id quod videt parvam habet similitudinem cum hoste suo. Sicut etiam cum homo vehementer cogitat de alique re, omnes quos audit loquentes credit loqui de re illa.

[15]

Dubium etiam solet esse apud quosdam, quare pueris non contingunt somnia aut somnia monstruosa. Et dico quod huiuis causa est, quod pueri sunt multi caloris et nutrimentum eorum multi vaporis - non enim utuntur grossis nutrimentis, quae de difficili vaporant - et ideo multus motus vaporis ad superius impedit apparere idola, et tunc non fit somnium, et si fit, facit apparere tortuosa, et tunc fit somnium monstruosum, et statim excitantur pueri flentes, quia terrentur de somniis suis. Et huius similitudo est in aqua, quae si vehementer moveatur, in ea non apparet vultus aspicientis; si autem moveatur temperate, apparet sed tortuose; si autem quiescat aqua, apparet vultus aspicientis sicut est. Et propter etiam istam causam hominibus dormientibus statim post nutrimentum non fiunt somnia, aut si fiunt, sunt monstruosa, quia tunc est multus impetus vaporis ad superius. Circa diem autem digestione iam quasi completa recta fiunt somnia, tunc enim cessat motus nutrimenti.