BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Morbecca

ca. 1215 - ca. 1286

 

Aristotelis Metaphysica

 

Liber XII (Λ)

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Pal.lat.1031, fol. 109r   col. 1

 

 

 

 

 

aliquid manet, perscrutandum est. In quibusdam enim nichil prohibet, ut anima tale, non omnis sed intellectus; omnem namque impossibile forsan. Palam itaque quia non oportet propter hec esse ydeas; homo enim hominem generat, qui singularis aliquem. Similiter autem et in artibus; medicinalis enim ars ratio sanitatis est.

 

[4] Cause autem et principia alia aliorum est ut, est autem ut, si quis dicat universaliter et secundum proportionem, eadem omnium. Dubitabit autem utique aliquis utrum altera aut eadem sint principia et elementa substantiarum et eorum que sunt ad aliquid, et cuiuslibet cathegoriarum similiter.

Sed inconveniens si eadem omnium; ex eisdem enim erunt que ad aliquid et substantia. {1070b} Quid igitur hoc erit? Nam extra substantiam et alia predicamenta nichil est commune; prius autem est elementum quam quorum est elementum. At vero neque substantia elementum est eorum que ad aliquid, nec horum aliquid substantie.

Amplius quomodo contingit este omnium elementa eadem? Nullum enim possibile esse elementorum cum ex elementis composito idem, ut ei quod est BA B aut A; nec etiam intellectualium elementorum, ut unum aut ens, insunt enim ea singulis compositorum. Nichil igitur erit eorum nec substantia nec ad aliquid; sed necessarium. Non sunt igitur omnium eadem elementa.

Aut ut dicimus, est quidem ut est, est vero ut non; puta forsan sensibilium corporum ut quidem species calidum et alio modo frigidum privatio, materia vero quod potentia hec primum secundum se. Substantia vero et hec et que ex hiis, quorum sunt principia