BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Guillelmus de Morbecca

ca. 1215 - ca. 1286

 

Aristotelis Metaphysica

 

Liber XII (Λ)

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Pal.lat.1031, fol. 109r   col. 2

 

 

 

 

 

hec, aut si quid ex calido et frigido fit unum, ut caro aut os; alterum enim necesse ab illis esse quod factum est. Horum igitur eadem elementa et principia; aliorum vero alia. Omnium autem ita quidem dicere non est, sed proportionabiliter, quemadmodum si quis dicat quia principia sunt tria: species et privatio et materia. Sed horum unumquodque alterum circa genus unumquodque est, ut in colore album, nigrum, superficies; lumen, tenebre, aer, ex hiis autem dies et nox.

Quoniam autem non solum que insunt cause, sed et eorum que extra, ut puta movens, palam quia alterum principium et elementum, cause vero ambo, et in hec dividitur principium; quod autem ut movens aut sistens principium est quoddam. Quare elementa secundum analogiam tria, cause autem et principia quatuor; aliud vero in alio, et prima causa quasi movens aliud alii. Sanitas, infirmitas, corpus; movens medicativa. Species, inordinatio talis, lateres; movens edificatoria. Et in ea dividitur principium.

Quoniam autem movens in phisicis quidem homo, in hiis autem que mente species aut contrarium, modo quodam tres utique erunt cause, sic autem quatuor. Nam sanitas aliqualiter medicinalis, et domus species edificatoria, et homo hominem generat. Adhuc preter hec ut primum omnium movens omnia.

 

[5] Quoniam autem sunt hec quidem separabilia hec autem inseparabilia, substantie ille. {1071a} Et propter hoc omnium cause hec, quia sine substantiis non sunt passiones et motus. Deinde erunt hec anima forsan et corpus, aut intellectus et appetitus et corpus.

Amplius autem alio